Text List

Articulus 2

Articulus 2

An in sacramento Eucharistiae necessaria sit duplex species ?

ARTICULUS II. An in sacramento Eucharistiae necessaria sit duplex species ?

Deinde queritur de secunda parte hujus capituli, scilicet de hoc quod dicit ibi, B, "Sed guare sub duplici specie, etc."

Videtur enim non esse necessaria duplex species : 1. Unum enim non terminatur ad duo, sed ad unum tantum. Agnus autem paschalis quem comedit Christus cum discipulis , non fuit nisi unus. Ergo ad duas res non terminatur : ergo nec ad duas species sacramentales, ut videtur.

2. Si autem tu dicas, quod multa fue~ runt in comestione agni paschalis, sicut azyma, et lactuce agrestes, et carnes agni : et illis aliquid debuit respondere ex parte sacramenti : tunc multo plura : quia ad minus tria deberent esse matevie hujus sacramenti : et hoc non est verum.

Item, Agnus non terminatur ad azymum, sicut ad rem quae est ejusdem speciel cum ipso : nec lactuca agrestis ad vinum, quia non habet conformitatem : ergo illa responsio nulla est.

Prasterea, Illa non fuerunt de veritate sacramenti, sed potius signabant prepaparationem eorum qui comedere debebant agnum paschalem : ergo etiam in veritate Novi Testamenti illis nihil debuit respondere : ergo non propter illa plures species debebant esse in materia hujus sacramenti.

3. Item, Nullum aliorum sacramentorum habet duplicem speciem pro materia : ergo nec istud debuit tradi in duplici specie. tera, quod quia duplices sumus, scilicet corporales, et spirituales, ideo corpus offertur pro corpore, et sanguis pro anima : hoc nihil esse videtur : quia eadem ratione quodlibet sacramentum esset tradendum in duplici specie, cum nos qui suscipimus, duplices sumus, et querimus in eo duplicem profectum, scilicet anime, et corporis.

5. Item, Totus Christus in sanguine et anima etcorpore continetur sub altera illarum specierum : ergo videtur, quod superfiuum est in sacramento offerre aliam.

Solutio. Ad hoc puto esse dicendum, quod multis de causis, quarum quedam in Litera tanguntur, quaedam autem a Magistris, istud sacramentum in duplici specie traditum est. Una est quae tangitur in Litiera : quia offertur pro corpore, et anima. Alia causa est, ut dicunt: quidam, quod sacramentum illud non est tantum sacramentum effectus spiritualis, sed etiam memoriale. Unde per speciem panis qui cor hominis confirmat, facit unionem charitatis, ut unionem corporis mystici. Sed per speciem vini pinguium est memoriale ebrietatis amoris Christi, quando in sanguine passionis pro nobis se obtulit, quasi oblitus suiipsius pro dilectione nostra.

Aliam causam iterum tangunt alii quia non tantum est sacramentum passionis, sed etiam incarnationis. Incarnationem ergo significat species panis : quia corpus ejus quasi ex guttis sanguinis commixtum et coagulatum et formatum est-in panem fidelium : per speciem autem sanguinis significat passionis sanguinem fusum.

Aliam tangunt quidam, quod hoc scilicet factum estin signum duplicis modi sumendi : quidam enim sumunt cum difficultate pcenitentise, quasi panem doloris, et pancm lacrymarum pro peccatis preteritis : et illi quasi masticant diu, et gluitiunt tandem. Alii cum facilitate de- votionis, sperantes fruitionem aeternam in patria, quae hic significatur in sacramento : et illi quasi bibunt et inebriantur ab ebrietate domus Dei, et torrente voluptatis petantur.

Adhuc alii dicunt, quod sit hoc in signum duplicis effectus, scilicet unionis corporis mystici per carnem, et redemptionis per sanguinem. Primum ergo significatur in specie panis qui conformando sibi, et caput unit et membra : secundum autem in specie vini.

Probabiles autem sunt omnes ille cause : sed una omnibus aliis melior, ut videtur, haec scilicet, quia inter unita sibi oportet conjunctionem et virtutem unientem esse : cum igitur nos per hoc sacramentum uniamur Christo capiti, oportet aliquid esse in sacramento quo significetur nostra ad eum conjunctio, et aliquid quo significatur virtus uniens. Sed unio non potest significari in pane, quia non est corpus immiscibile, manens in propria specie : et ideo oportet esse substantiam liquidam, cui alia uniretur insipida : sed iterum potuit esse, quod nostra insipiditas per illam debuerit redire ad saporem. Unde ut significaretur unio Christi per naturam, assumitur species vini. "Quia puert communicaverunt carni et sangutnt Domini, et ipse similiter participavit eisdem", ut dicitur, "ad Hebr. ii, 14". Ut autem signetur unio nostra per gratiam ad ipsum, apponitur aqua, ut nostra insipiditas suo sapore reversa intelligatur ad saporem, et absorpta, sicut illa aqua absorbetur a vino. Ut autem significetur virtus uniens, assumitur species panis qui cor hominis confirmat, et per consequens ligat membra cum capite. Tamen quando omnes ill# rationes adunantur, efficitur ex omnibus una habens vigorem,

Dico ergo ad primum, quod unum in quo sunt duo, bene terminari potest ad duo illi respondentia. In agno autem fuit quidem carnis esus et sanguinis oblatio, et linitio postium et superliminarium : et ideo duo succedunt : unum respondens esui carnis, et alterum respondens potui sanguinis.

Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod illis nihil respondet in substantialibus sacramento isti, sed potius in circumstantiis, sumentium : sicut est quod azymi significent puritatem, sinceritatem et veritatem, et lactuce agrestes amaritudinem posnitentiae pro commis~ sis.

Ad aliud dicendum, quod alia sacramenta non sic habent significare modum unionis, qui in duobus expletur, sicut istud, et ideo non sunt tradita in duplici specie.

Ad aliud dicendum, quod non est hee sola causa, quia duplices sumus : sed cum hoc quia Christus corporaliter et spiritualiter per se conjungitur nobis : in aliis autem non conjungitur nobis, nisi uno modo, scilicet spiritualiter per gratiam : et ideo cum hic sit utraque conjunctio, scilicet corporis, et anime, ideo oportuit esse duplicem speciem in sacramenti materia.

Ad uttimum dicendum, quod licet totus Christus sit sub utraque specie, tamen totus est de vi sacramenti : cum igitur plurima sit ostensa utilitas in causis diclis, oportuit quod ex vi sacramenti sub utraque specie in sacramento haberetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2