Articulus 3
Articulus 3
An bene dicat Magister, quod vinam operatur sanguinem, in quo sedes animee a Physicis dicitur ?
ARTICULUS III. An bene dicat Magister, quod vinam operatur sanguinem, in quo sedes animee a Physicis dicitur ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in Littera,ibi, B, circa initium : "Guia vinum operatur sanguinem, etc."
Aut enim anima comparatur ad corpus ut actus, sive forma, vel perfectio : aut comparatur ad ipsum ut motor et principium operum. Si primo modo : tunc non potest esse quod dicit : quia sic est in toto tota, ut dicit Augustinus. Si enim aliquid esset de corpore, in quo non esset tota, oporteret quod aliquid esset de materia non perfectum a forma : omnis autem forme substantialis hoc proprium est, quod sit in toto tota, sicut lapideitas in lapide, et igneitas in igne, et sic de aliis.
Si forte tu dicas, quod hoc non est verum nisi de totis homogeniis, et non de heterogeniis : quia humanitas est in toto, et non in partibus : hoc non obstat, quia aliud est dicere in toto totam esse, et aliud in partibus totam esse. Et primum competit omni forme substantiali.: secundum autem non, sed tantum competit anime : quia dicit Augustinus quod est in qualibet parte corporis tota. Videtur autem, quod hoc modo non habeat sedem in sanguine, sed in toto.
Item, Sanguis non est pars hominis, vel alterius animalis, nisi potentia tantum : ergo non est pars animata nisi potentia tantum : sed magis est sedes animie in eo quod actu animatum est, quam in eo quod potentia solum : ergo sedes anime, eo quod actu animati est, magis est in corde vel in cerebro, quam in sanguine,
Si autem comparatur anima ad corpus, ut motor et principium operum : adhuc est falsa, et magis quam prius : motus enim naturales, ut dicunt Physici, procedunt ab hepate, et vitales a corde, animales autem a cerebro : ergo sedet in his membris, quando movét, et non in sanguine.
Praeterea, Physici dicunt, quod sedes anime: est in corde, et non in sanguine: ergo videtur falsum dicere in Liétera.
Sorvtio. Dicendum, quod in veritate - major est auctoritas Moysi et Domini, quam sit omnium Physicorum : ideo absque dubio sedes anima est in san- guine. Hoc autem intelligendum est tri~ bus modis : quibus sine contradictione verificatur. Uno modo: quia sedes dicit primam firmitatis permanentiam anime in corpore : et tunc motus animales fundantur in vitalibus, et vitales fundantur in naturalibus : naturales autem, cum sint generare, augere, et alimento uti, duobus prioribus subministrat nutritiva : et ideo fundantur in illa : et sic per consequens omnes in nutritiva, Nutritiva autem non locat alias immobiliter in corpore, nisi per alimentum, quia ex illo suscipitur augmentum, et semen generationis, et generantur ex evaporatione ipsius spiritus in corde vitales et pulsatiles, et ulterius spiritus animales in capite. Constat autem, quod ultimum nutrimentum quod est inter venas, est sanguis in habentibus sanguinem, vel similis humor in non habentibus : ergo nutritiva fundatur in sanguine, et per consequens alie. Secundo modo intelligitur id quod sedes anime sit in sanguine, tamquam in eo quod potentia est totum corpus in quo est anima. Hoc autem non est caro, neque os : et ideo cum ipsa sit tota in toto, hoc videtur magis ei appropriari ratione sanguinis quam alterius partis. Tertio modo potest id intelligi propter cor, in quo se~- cundum Aristotelem in libris de Animalibus, primo generatur sanguis, et precipue operatio vite ab anima procedens in corpore per sanguinem ibi generatum. Sed tamen Galenus contradicit : et est illa contradictio reducenda ad concordiam alibi: quia ad presentem tractatum non pertinet.
On this page