Text List

Articulus 4

Articulus 4

An sub utraque specie sumatur totus Christus ?

ARTICULUS IV. An sub utraque specie sumatur totus Christus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit ,ibi, B, circa medium: "Sub utraque specie tamen totus sumitur Christus, etc."

1. Ex hoc enim videtur sequi, aliquid convertatur in deitatem : enim totus Christus sit ibi, et non nisi virtute sacramenti, videtur quod aliquid de materia transit in corpus, et aliquid in animam, et aliquid in deitatem.

2. Item, Hoc videtur accipi ex hoc quod prius habitum est in Littera, scilicet, quod idem panis est in sacramento qui de ceelo descendit. Constat autem, ut dicit Ambrosius, quod caro Christi de ceelo non descendit : ergo necesse est, quod virtute alicujus in sacramento existentis transsubstantiati in deitatem sit ibidem deitas.

3. Item, Hoc videtur per rationem : quia iste cibus ad hoc conficitur quod sit cibus spiritualis : cibus autem spiritualis non potest esse nisi in veritate deitatis : ergo videtur, quod specialiter feratur intentio consecrantis ad hoc quod sit ibi deitas : sed illud causatur in sacramento super quod fertur intentio Eecelesie, vel ministri in persona Ecclesie : ergo videtur, quod deitas causetur in sacramento.

Si autem hoc concedatur, sequitur absurditas maxima : quia deitas aliquo modo habebit causam, quod absurdissimum est. Quod autem hoc sequatur, patet ex hoc, quod sacramentum est causa omnis rei quam continet.

4, Item, Sequitur quod sit aliqua mutatio in qua nihil commune est ci a quo mutatur, et in quod: quia deitati nulla est communitas, nec generis primi, nce proximi, nec materiae : hoc autem est impossibile : ergo nihil mutatur in deitatem.

5. Item, Deitas sicut non incipit esse, ita non est aliquis locus ubi incipiat esse : sed res sacramenti in altari mcipit esse : ergo deitas non est res sacramenti.

Soturio, Absque omni dubio dicendum, quod nihil convertitur in. deitatem : sed cum sint tria corporis Christi propria, scilicet quod ipsum sit mixtum ex humoribus in se continens eosdem : et essentialis et naturalis pars compositi hominis sive hypostasis, cujus naturalis perfectio est anima rationalis : et quod unitum deitati in singularitate persona. Dico quod in transsubstantiatione panis in corpus Christi, estsanguis Christi in corpore, non virtute sacramenti, sed virtute connexionis ex qua est corpus: et anima Christi virtute compositionis hypostasis : et divinitas Christi virtute unionis fact in singularitate persone divine. Similiter quando vinum transsubstiantiatur in sanguinem, estibi corpus sicut connexum et continens suum sanguinem per naturam:et anima sicut perfectio corporis : et deitas virtute unionis facts in corpore secundum persone divine singularitatem.

Ad primum ergo dicendum, quod totus Christus est ibi virtute sacrament, sicut aliquid dicitur virtute alicujus fieri, quod operatur unum cui conjuncta sunt alia : et non sic quod virtus sacramenti extendat se immediate in omnia illa, quae in sacramento esse dicuntur.

Ad aliud dicendum, quod panis iste descendit de. ceelo ratione persone, et non nature humane : et eadem persona est in sacramento, cet virtus sacramentinon immediate se extendat super personam : et aliud non potest haberi de illa auctoritate.

Ad aliud dicendum, quod est intentio que est finis operis, et intentio quae est finis ejus quod efficit sacramentum : intentio quae est finis operis, non proprie vocatur intentio, sed terminus operis : et illa in Ecclesia non est ut virtute sacra- menti sit in altari totus Christus, ita quod virtus sacramenti totum operetur quod est in ipso: sed intentio Ecclesia est, ut sit in virtute sacramenti corpus, vel sanguis : virtute autem mixtionis vel unionis naturalis ad animam, vel unionis gratuite ad deitatem, sint ibi cetera quae sunt in persona Christi. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4