Text List

Articulus 5

Articulus 5

An bene dicatur, quod hoc sacramentum non debet iterari ?

ARTICULUS V. An bene dicatur, quod hoc sacramentum non debet iterari ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, B, sub finem: "Neque debet iterart sacramentum, etc."

Hoc enim videtur falsum per hoc quod dicit Dominus, Luc. xxur, 19: "Hoc facite in meam commemorationem": et Apostolus, I ad Corinth. XI, 23: "Hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem". Ergo multoties iteratar.

2. Si forte dicas, quod non est idem, hoc falsum videtur. Aut enim identitas sacramenti attenditur penes materiam, aut penes formam, aut penes contentum. Non penes materiam, vel formam : quia utrumque habet pluralitatem in sacramento.

3. Praeterea, In Littera hic dicitur, quod sacramentum dicitur unum etidem, quia sub utraque specie unum et idem sumitur: ergo identitas est penes contentum : contentum autem frequentatum est idem: ergo sacramentum idem repetitur, ut videtur.

4. Item, Si res sacramenti baptismi que est res et sacramentum baptismi, repeteretur, sacramentum diceretur iterari: ergo a simili cum isto sacramento res quae est simul res et sacramentum iteraretur frequenter, sacramentum iterari videtur : ergo non est verum quod dicitur in Littera.

Solutio. Dicendum quod infra Magister tangit de iteratione sacramentorum in fine tractatus de Penitentia : sed quantum pertinet ad tractatum istum, dicendum quod sacramentum mullis de causis dicitur iterari, vel non iterari. Uno modo : quia causa non itcratur, ut in baptismo, quia ibi causa est originale, quod non iteratur, ad cujus deletionem ordinatur baptismus. Alio modo: quia id quod est res sacramenti non iteratur, eo quod semel acceptum totum consequitur effectum, qui est in se, nisi sit impedimentum ex parte fictionis : et hoc etiam non impedit characterem, nisi ex parte subjecti susceptibilis ejus quod efficere habet character ; etideo recedente fictione operatur character gratiam propter quam operandam impressus fuerat. Alio modo dicitur non iterari sacramentum non quin sepius sumatur, sed quia forma sua super eadem numero non iteratur : et ita dicitur hic: quia si haec iteratur, significaretur forma semel prolata non esse efficax.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod multoties sumitur idem : sed non repetitur forma super eamdem speciem sumptam semel : et hoc modo non repetitur.

Ad aliud dicendum, quod sacramentum idem est specie et numero ex parte rei content : sed ratione ejus non negatur hic iteratio sacramenti: sed non estidem numero ex parte materia et accidentium quee sunt signa in sacramento, et ratione iilorum cum non super idem repetitur forma, negatur hoc sacramentum iterari.

Ad aliud dicendum, quod hic dicitur unum ab una relatione specierum corporis et vini ad contentum cum ipsis, et non ratione contenti absolute considerati. Et ideo multiplicatis talibus signis materialiter multiplicatur repetitio sacramenti materialiter, licet specie sint signa eadem semper, et in omni consecratione.

Ad aliud dicendum, quod alio modo dicitur non iterari baptismus, et alio modo istud sacramentum, ut jam habitum est : istud enim sacramentum ab uno homine, et sepius celebratur, et sepius suscipitur : illud autem non. Unde alio modo dicitur non iterariillud, et alio modo istud.

Sequitur deinde, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5