Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quare hoc sacramentum datur sub specie panis et vini ?

ARTICULUS VI. Quare hoc sacramentum datur sub specie panis et vini ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, G, "Aqua vero admiscenda est, etc."

Et sunt hic quinque querenda.

Cum enim supra habitum sit quare dedit corpus suum sub alia specie, et iterum quare dedit sub duplici specie, restat nunc primo querendum, Quare sub specie panis et vini? Secundo, Quare sub specie panis de frumento et non alterius grani ? Tertio, An debeat confici in azymo vel fermentato propter Grecorum controversiam ? Quarto, de admixtione aque. Quinto et ultimo, de admixtione specierum manentium cum aliis corporibus : ut si gutta sanguinis funderetur in dolio, vel alio iquore, quamdiu maneat ibi corpus Christi, vel utrum convertatur in illud, vel non ?

Ad primum antem horum objicitur sic : 1. In multis figuris preefiguratum est istud sacramentum, sicut habitum est in principio hujus tractatus :eadem ergo ratione qua eligitur species unius figura, eadem ratione fuit eligenda alia : manna autem fuit in specie panis, et agnus paschalis in specie carnis : ergo magis debuit eligi species carnis quae magis convenit, quam species mannatis quae minus convenit, ex quo inter figuras eligenda fuit materia.

2. Item, Crescente tempore crevit etiam manifestatio veritatis in figuris et signis, ut dicit Magister Hugo : sed in naturali lege presignabatur in specie panis tempore Abrahe, et iterum postea ante legem acceptam in mannate : ergo pracipue in Novo Testamento debuit addi materia, quae haberet signum majoris convenientia : ergo non debuit dari in forma panis.

3. Item, Caro cum carne magis con venit, quam panis cum carne : quia ma~ jor est convenientia eorum quae sunt ejusdem generis, quam eorum quae sunt diversorum generum : ergo convenientius fuisset traditam in materia carnis, quam in materia panis, ut videtur.

4. Item, Convenientiaus est nutrimentum homini bene disposito caro, quam panis, et precipue aliqua caro : ergo videtur, quod in illa specie tradi debeat.

5. Item, Nec generale nutrimentum est panis, quia multe sunt gentes quae pane non utuntur : similiter autem et infantes : cum igitur materia sacramenti debeat esse generalis, videtur quod non debuit tradi in specie panis.

6. Item, Alimentum quod preparat natura omni homini nato, convenit omni animali, ut lac, et habet in se triplicem substantiam, ut dicunt medici, scilicet butrinam, casealem, et ceream : ergo cum illud nutrimentum naturalissimum et convenientissimum sit, videtur quod debuit tradi in materia lactis, vel casei, vel butyri.:

7. Item, Cum ipsum habeat in se omnem saporis suavitatem, ut dicitur, Sapient. xvi, 20 1, videtur quod non debeat esse in specie unius cibi, sed multorum.

8. Item, De mannate legitur, quod erat in sapore panis oleacei® :*ergo aliquid de pinguedine deberet apponi in materia Eucharistiae : non ergo materia debet esse tantum panis, et vinum.

Eodem modo objicitur de vino : 1. Generalis enim potus est aqua omnibus communis : ergo videtur, quod illa debeat esse materia’sacramenti.

2. Item, Cum sanguis fluxit cum aqua de latere Christi *, videtur quod sanguis et aqua deberet esse materia, et non vinum.

3. Praeterea, Istud sacramentum datur ad curationem peccati, et datur infirmis in via adhuc existentibus : infirmis autem non datur vinum : ergo non debet esse materia sacramenti.

Souturio. Dicendum, quod multe cause convenientiae assignantur a Magistris, quare debet confici ex pane et vino istud sacramentum : et illas causas non omnes tangemus in solvendo objecta, ut vitetur prolixitas. Sed intelligendum, quod una sola est cogens, scilicet quia Dominus in tali materia illud dedit, et frequentandum instituit : quod si in alia dedisset et instituisset, in alia fieret, et non in ista.

Dicendum ergo ad primum, quod quoad multa quae sunt in hoc sacramento, prefigurabatur in diversis figuris : et haec divisio prius est habita : sed hoc non facit ad hoc quod secundum illas sit materia, sed potius institutio, ut dictum est. Non autem institutionis potuit esse major convenientia quae est istius materia, quam alterius : et illa convenientia precipue attenditur in tribus, quorum unum est cibi illius confectio : quiafscilicet ex multis granis depuratis est panis, et ex multis uvis confluit vinum : et ex hoc fit convenientia corporis veri ad corpus mysticum. Corpus enim verum componitur ex multis membris similibus et dissimilibus, purissimis : et sanguis Christi effluxit de multis membris Christi. Corpus autem mysticum componitur ex multis {fidelibus purissimis: et sanguis significat redemptionem animarum a di- versis periculis, et non ab uno: et hee est causa praecipua.

Secunda causa convenientiae : quia panis generalior est cibus, qui infirmis et sanis datur : et licet vinum non detur in aliqua infirmitate, tamen ex effectu habet significationis convenientiam, quia letificat cor ', et secundum Philosophum facit bone spei hominem, et datur confortatis jam infirmis ; et similiter sacramentum letificat, et bone spei facit : quia enim seipsum tam benigne commu-~ nicat, speramus quod omnia dabit: et datur secundum Augustinum, confortatis bona conscientia qui jam de infirmitate convaluerunt.

Tertia fuit, quia ille cibus inter eos qui preparantur ab homine, mundior est, et mundior potus vinum : et ideo iterum habet convenientiam ad maxime munditie sacramentum.

Ad woc quod postea objicitur, dicendum quod incrementum signorum non attenditur in hoc quod signa sunt in alia et alia materia: quod patet, quia aqua Maris rubri et lustrationis fuit signum baptismi, et tamen baptismus est in aqua : sed attenditur in hoc quod signa magis conjungantur rei, et sic factum est in Novo Testamento.

Ad aliud dicendum, quod licet caro cum carne in genere magis conveniat, tamen accipiendo proportionem signi ad signatum prout caro hic sumitur signata, minus convenit : quia hic significata est in diversitate membrorum, nervorum, et musculorum, tamen omnia assimilata sunt in unum gratiae candorem et saporem : et ideo ex parte signi quod est panis, oportuit talem esse compositionem, ut prius etiam habitum est.

Ad aliud dicendum, quod licet non omnes gentes utantur pane, tamen generalior cibus est bene dispositis hominibus: quia caro inflammat, ut dicunt medici, sed non panis cum moderamine sumptus.

Praeterea, Non est hc causa, sed potius major convenientia cum re contenta sub sacramento, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod natura hoc nutrimentum preparat non confortatis, sed imbecillibus ex etate : sed istud sacramentum, ut dicit Augustinus, non datur nisi confortatis bona conscientia : et ideo non debuit confici in illa materia.

Ad aliud dicendum, quod diversitas saporis refertur ad diversitatem gratia in contento : quia continet eum qui theca est omnium gratiarum : ét huic sufficienter respondet diversitas granorum, ex quibus conficitur panis. Vel dicatur melius, quod licet diversitas gratiarum sit in hoc sacramento, tamen ille gratie tendunt ad unum, scilicet summum bonum : sapores autem diversorum ciborum non tendunt ad unum, sed ad diversa : et ideo diversi cibi non sunt materia hujus sacramenti, sed potius unus cibus qui colligitur ex diversis in unum saporem tendentibus.

Ad aliud dicendum, quod sapor olei in mannate erat imperfectionis: quia in re nibil fuit, sed prefigurabatur tantum : sed modo datur sacramentum perfectum : et ideo pinguedo olei tota ex parte rei comprehenditur : et ideo istud sacramentum sui perfectione condimento non indiget.

Av ip quod ulterius objicitur de vino, dicendum quod confortatorum accipientium sanguinem bonum melior est potus vinum, et non aqua: et ideo cum talibus detur istud sacramentum, convenientior materia est vinum.

Ad aliud dicendum, quod aqua distincta, et tamen secundum locum conjuncta,effluxit de latere Christi : ut signaretur non esse materia, sed tantum materie sanguinis esse unienda. ”

Ad uLtimum, quod in veritate hoc sacramentum non datur infirmis adhuc morbo peccati subjacentibus, sed potius bona conscientia confortatis : et ideo illa objectio supponit falsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6