Articulus 7
Articulus 7
An sacramentum debet dari sub specie panis et de frumento ? et, An alia grana possunt admisceri ?
ARTICULUS VII. An sacramentum debet dari sub specie panis et de frumento ? et, An alia grana possunt admisceri ?
Videtur, quod alterius grani panis esse debuit : quia 1. Sicut in baptismo positum est elementum commune, ut nullum inopia excusaret : ita etiam in isto debuit esse, ut nullus excusaretur propter inopiam.
2. Item, Dominus panes dedit turbe, et illi erant hordeacei + : cum igitur Ecclesia se capiti conformare debeat, videtur, quod in hordeaceis panibus confici debeat sacramentum.
3. Item, Sumitur hoc sacramentum in memoriam Dominice passionis : huic autem merhorie magis convenit granum hispidum et durum, quam delicatum : ergo magis debuit confici in hordeo quod hispidum est et durum granum, quam in frumento quod delicatum est.
4. Si forte dicatur, quod hoc fecit ideo, quia se Dominus comparavit grano frumenti, dicens : Nist granum frumente cadens in terram mortuum fuerit, etc.*, hoc nihil esse videtur : quia Dominus ibi dixit, qui de morte ipsius fructus exsurgerent in Ecclesia, et non quid deberet fieri circa celebrationem sacramenti hujus.
5. Item, Ibi attendit Dominus similitudinem seminationis grani : in sacramento autem de grano fit panis, et non seminatur ad fructum : ergo videtur, quod nihil faciant ad propositum.
6. Si forte dicas, quod ex isto convenentius fit nutrimentum. Conrra: Medici dicunt, quod de pane fit cito caro, et non diu adheret illa membris, sed consumitur de facili : cum igitur illud nutrimentum debeat manere in vitam aeter~ nam, videtur quod nullam habeat convenientiam.
7. ltem, Viatoribus non prosunt mollia, quia illa resolvuntur in sudores, et evaporant per calorem ex motu excitatum, et consumuntur : sed dura quae forti calore non convertuntur, nec de facili consumuntur : cum igitur istud sacramentum sit viatorum, videtur quod in tali materia dari debuit : hoc autem est non frumentum, sed potius siligo, vel aliud durius granum: ergo videtur, quod debuit dari sacramentum in pane siligineo.
8. Item, Si in materia frumenti dari debuit, videtur quod in specie amidi conficiendum fuit: et de illa dicitur a medicis, quod generatur caro tenax, et diu adherens membris.
Uxrerivs queritur de admixtione aliorum granorum. Ponamus enim, quod in quadam terra nihil inveniatur. frumenti, sed tantum spelta, sicut est in multis terris. Et queratur, Utrum de grano spelte possit confectio fieri ?
Videtur, quod non: quia 1. Dominus se tantum grano frumenti comparavit : ergo de nullo alio confici potest.
2. Item, Dominus in pane frumenti primo corpus suum consecravit : ergo de nullo alio ab aliquo sacerdote consecrari poterit.
3. Item, Aqua sicut tactu carnis Christivirtutem regenerativam accepit,et non potest fieri in aliquo alio liquore baptismus: ita videtur, quod panis de frumento tactu Domini virtutem accepit, ita quod non possit fieri alio grano nisi de illo: ergo videtur, quod non possit fieri de spelta.
4. Si forte tu dicas, quod spelta et frumentum sunt unius speciel: hoc aperte falsum est : quia nec spelte sunt ejusdem figure, nec grana eamdem terram habent connaturalem : cum igitur figura licet non sit species substantialis, tamen ostendit speciem cx parte quantitatis : quia videmus, quod corumdem specie eadem est figura secundum speciem, videtur quod grana ista non sint ejusdem speciei.
5. Item, Dicitur quod questio devoluta estad sedem Apostolicam, et ibi judicatum est, quod spelta esset species hordei: de hordeo autem conlicinon potest: ergo nee de spelta.
SED CONTRA ; 4. Grana speltae vix discernibilia sunt a granis frumenti similitudine grani et colore : ergo sunt ejusdem speciei, vel propinguarum specierum : ergo potest conficide uno sicut de alio.
2. Item, Ab omnibus dicitur, quod ideo voluit Dominus corpus suum tradi in frumento, quia delicatior et convenientior est panis illius grani quam aliterius : sed panis de spelta adeo delicatus et conveniens vel plus est quam de frumento : ergo ita debet confici in spella sicut in frumento.
Ubreius queritur de admixtione aliorum gianorum cum pane de frumento, utrum ex tali mixto possit fieri confectio? Verbi gratia, pono quod ad modium frumenti ponitur dimidius modius hordei vel siliginis, et fiat inde panis, utrum ex tali pane fieri posset consecratio ?
Videtur quod sic : quia i. Sic eorum admixtio non tollit speciem,sicut patet : quia si granum hordei ponatur in sacco frumenti, remanet semper granum hordei: ergo etiam de illa parte quae de frumento est, ad minus videtur posse fieri confectio.
2. Item, Detur etiam quod admisceatur, erit in tali mixtura abundans frumentum : ergo aliquid transit in frumentum : ergo de toto erit frumentum : et ita erit inde confectio sicut de pane de frumento.
SED CONTRA : 1. Ad visum patet, quod color frumentini panis remittitur, quando tertia vel quarta pars est siliginis : ergo videtur, quod etiam species corrumpantur : sed non potest flerl consecratio nisi de frumento : ergo etiam ex tali pane mixto nulla fiet consecratio.
2. Item, Philosophus dicit, quod mixtio dicitur miscibilium altcratorum unio: ergo miscibilia alterantur a sua specie : ergo in tali mixtura non manet panis frumenti in specie sua, sed alteratur: ergo cum non fiat confectio nisi de frumento, videtur quod ex tali pane nulla fiet corporis et sanguinis confectio.
3. Item, Corpus Domini nihil habet in se alienum sibi: ergo etiam nihil in figura debet fieri alienum a specie frumenti: ergo videtur, quod etiamsi parum adjungatur de alio grano, destruatur ratio convenientia.
Videtur quod non : quia 1. Nihil corruptam habet similitudinem cum corpore Domini: ergo non debet flerl signum : sed ex parte materie sumitur signum sacramenti : ergo ex parte materi sacramenti nihil debet sumi corruptum.,
2. Item, Corruptus homo non est homo : ergo corruptus panis non est panis : et non debet fieri nisi de pane frumenti: ergo non debet fieri de pane corrupto.
SED CONTRA: Nos videmus hostias diutissime servaria quibusdam in tantum quod etiam si panis in majore quantitate ita diu servaretur, corrumperetur totus: et tamen de his hostiis conticiunt : ergo videtur, quod corruptio non impediat confectionem.
Videtur autem, quod sic: quia 1. Est de uva: et de uve specie non generantur diverse species : ergo agresta erit ejusdem speciei cum vino : ergo sicut de vino, ita de agresta potest confici, ut videtur.
2. Similiter objicitur de aceto: quia dicit Philosophus, quod acetum non est vinum, nec potest redire ad vinum propter corrupfionem in eo factam: ergo videtur, quod de aceto non possit fieri confectio,
Solutio. Dicendum ad primum, quod non nisi de pane frumentino in genere suo potest fieri confectio : et causae sunt, quia melius et nobilius nutrimentum prestat illud granum: et precipue quia Dominus se illi grano comparavit.
Ad primum ergo quod contra hoc objicitur, dicendum quod non est simile de baptismo et Eucharistia: quia baptismus est sacramentum necessitatis, sed non Eucharistia, et ideo baptismus in gene. rali materia nobis dari debuit, sed istud in materia quae majorem habet convenientiam cum re signata.
Ad aliud dicendum, quod illi panes quos Dominus dedit, signabant libros legis veteris, et non Eucharistiam : et illi habent durum corticem in littera, et dulcedinem in spirituali intelligentia intus : unde ex illis panibus nihil probatur.
Ad aliud dicendum, quod passio Dominica non debet presentari in panis sapore, quia passus Christus optimi saporis fuit: sed potius in modo preparationis panis, ut dicit Hugo in quadam epistola ad Bernardum, quod panis ille coctus est igne passionis in cruce, formatus autem manibus sapientiae in Virginis utero: et ideo non procedit illa objectio.
Ad aliud dicendum, quod Dominus utrumque attendit in grano, scilicet confectionem, et in casu in terram mortem : sed materia Eucharistiae habet vim a Christo, qui se illi grano et non alii comparayit.
Ad aliud dicendum, quod ipsa ostensio comparationis sui ad granum hoc et non aliud, ostendit causam institutionis, que postea facta est, cum corpus suum in hoc pane dedit, et non in alio.
Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum causa amoris et perfectionis est delicatorum in spiritualibus deliciis: et ideo jicet caro cito consumatur, tamen si custodiatur quemadmodum oportet, non consumitur : et hoc competit spirituali cibo, qui secum non compatitur concupiscentiae calorem ex peccato mortali procedentem: et etiam in signum hujus manna reservatum computruit.
Ad aliud dicendum, guod distinguendum est de via corporali, et de via spirituali: corporalis enim calor ex motu excitato resolvit mollia, sed in via spirituali ex devotione confortatur et non resolvitur spiritus ; et ideo non est simile.
Ad aliud dicendum, quod amidum non habet similitudinem cum corpore : quia aliquid est dispositum in eo ad putrefactionem, unde efficitur viscosum et tenax : et in illo confici non debuit.
Av w quod ulterius queritur de admixtione aliorum granorum, et preecipue de spelta, dicendum, quod absque dubio frumentum genus est, et non species grani: et habet sub se triticum, et speltam : unde spelta frumentum est, et de ipsa potest confici corpus Domini, sicut de tritico : et hoc nulli dubium est consideranti granum cum grano, et panem cum pane: et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod Dominus constituit in specie tritici dando inde virtutem grani im omni specie frumenti: et hoc ideo quia in terra illa est frumentum secundum speciem tritici.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de aqua et pane: quia baptismus est sacramentum necessitatis, et aqua est elementum generale: et sic non est de tritico et Eucharistia, ut prius dictum est.
Ad Atiup dicendum, quod spelta et triticum non sunt unius speciei, sed unius generis proximi quod .est frumentum : et sunt vicine valde species, et ideo parum distant in spicarum formatione,-sed quasi nihil distant in forma granorum et calore, ét sapore panis.
Ad aliud dicendum, quod non puto curiam ita determinasse: et si ita determinavit, hoc fuit ex ignorantia grani materiae speltae.
Ad 1p quod ulterius queritur de mixtura, leve est solvere: dicendum enim, quod si est mixtura non fit confectio : quia omnis mixtura proprie dicta solvit species mixtorum : si autem sit quedam parva appositio, ita quod totum appositum absumatur a trilico, tunc potest fieri confectio: absumptio autem illa notari potest in hoc quod idem maneat omnino color, sapor, odor, et hujusmodi: ac si totum sit frumentum.
Ad primum ergo quod de hoc objicitur, dicendum quod granorum dum manent integra, nulla est permixtio : sed Philosophus dicit, quod subtilia et humida permiscibilia sunt: et ideo grana farinata etiam infusa in pasta permiscerentur: unde nihil valet illa objectio.
lrem ad aliud dicendum, quod mixtura non semper est secundum aequalitatem quantitatis, sed secundum proportionem virtutum quae sunt in ipsis mixtis : unde cum virtus siliginis potest alterare frumentum extra speciem panis frumenti, tunc non fit confectio.
Ad id quod ulterius queritur de pane corrupto, dicendum quod si corruptus est a specie panis, non habet fieri confectio : si autem tantum est dispositus ad corruptionem, tunc potest fieri : sed peecant conficientes nisi cogeret eos magna necessitas. Corruptio autem ista perpendi habet in odore, sapore, et colore, et solutione continuitatis : quia si omnia ista sunt mutata, non potest in eo confici: sed si salva sunt signa, licet dispositus sitad corruptionem, et non corruptus, potest in eo confici :; et per hoc patet solutio ad totum quod objicitur contra hoc.
Ad id quod ulterius objicitur de vino, dicendum quod ex agresta non potest fieri confectio sanguinis: quia adhuc non habet vini speciem.
On this page