Text List

Articulus 8

Articulus 8

An debeat fieri confectio in vel fermentato ?

ARTICULUS VIII. An debeat fieri confectio in vel fermentato ?

Tertio queritur, An debeat fieri consecratio in azymo, vel fermentato ?

Videtur quod in azymo: 1. Conficiendum enim est in tali materia panis, in quali Dominus corpus suum tradidit: tradidit autem in azymo: ergo in azymo est consecrandum. Prima probatur per se. SecunpA autem probatur ex tempore: quia dies Pasche Judeorum fuit decima septima dies mensis primi Parasceve: et in nocte praecedenti tradidit corpus suum : in nocte autem precedenti occidebatur pascha, et non erat fermentatum in domibus Judeorum, Ergo ipse tradidit in azymo. Ex hoc sic habetur propositum: precipue autem patet hoc, Exod. xu, 19, ubi dicitur, quod septem diebus non erat fermentatum in domibus Judeorum.

Item, Hoc videtur ex omnibus Evangelistis: dicitur enim, Matth. xxvi, 17: Prima die azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? Marc.autem, xiv, 12, dicitur: Primo die azymorum, guando paschaimmolabant,dicunt ei discipuli, etc. Luc. xxu,1 : Appropinguabat autem dies festus azsymorum Pascha. Et infra, ¥. 7: Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Joan. xvut,28 : Adducunt ergo Jesum a Caipha in pretorium, Erat autem mane: et ipsi non introierunt in pretorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Hoc autem fuitin Parasceve quae fuit decima septima dies mensis lunaris quo utuntur Judei, et praecedenti nocte dederat corpus. Ergo quarta decima die ad vesperum.. Nihil autem fermentatum erat tunc in domibus Judeorum, ut probatur, Exod. xu, 16; Levit. xxi, 53 Numer. xxvit, 17. Ergo dedit corpus suum in azymo: et ideo nos ita debemus facere.

2. Item, Jesus non venit legem sol~ vere, sed adimplere*: ergo ipse ritum Pasche non solvit, sed adimplevit : ritus autem fuit comedere in azymo: ergo ipse corpus suum tradidit in azymo.

3. Item, Vetus pascha comedebatur im azymis: cum igitur novum pascha continuetur ad vetus, statim in eodem genere panis inchoavit novum: ergo in azymis dedit, et ita a nobis observari vofuit.

4. Item, Constat quod in veteri lege mysticam significationem habuit azyma cum quo agnus paschalis comedebatur : non significabat autem nisi sinceritatem et veritatem ab omni corruptione alienam. Cum igitur illa major fuit in novo pascha, quam in veteri, magis in azymis debet celebrari novum quam vetus.

5. Item, I ad Corinth. v, 8: "Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azsymis sinceritatis et veritatis". Ergo haec signatio necesse est ut in aliquo representetur ut in signo ex parte sacramenti : non autem potest represen~ tari nisi in azymo: ergo conficiendum est in azymo, et non in fermentato.

6. Item, Principale sacramentum apud veteres fuit Pascha. Si ergo ritum illius pervertisset Dominus, probabile esset, quod qui minora eo objecerunt, et illud ~ objecissent, dummodo secum in domibus comederunt : ergo videtur, quod in azymo tradiderit,eo quod numquam talium aliquod ei objectum est.

7. Item, Alia hujus sacramenti observavit, scilicet agnum comedendo, et de nocte*. Ergo etiam azymos observavit: quia non est ratio quare unum mutaverit, et non aliud.

SED CONTRA : 1. Matth. xxvr, 26, dicitur: Accept Jesus panem, etc., et in greco habetur apton, et hoc sonat panem fermentatum : ergo videtur, quod in fermentato tradidit corpus suum.

2. Item, Joan. xin, 1: Ante diem / estum Pasche, seiens Jesus quia venit hora ejus, etc. Ergo cena fuit ante festum Pasche: sed tunc Judi utebantur fermentato : ergo tradidit in fermentato.

3. Item, Cum Domini immolatio oblatione agni representaretur, debuit Dominus offerri tempore oblationis agni : sed antequam offerretur, ipse pascha cum discipulis manducaverat : ergo ipse debitam horam pasche veteris prevenit : sed tune erat fermentatum in domibus Judzorum : ergo ipse dedit in fermentato, quod ipsein domibus Judaeorum invenit.

4. Item, Nos videmus, quod in aliis sacramentis quibusdam ritum illius gen~ tis mutaverit, et mutari voluit ne judaizare videremur : sicut in observatione sabbati, et circumcisione, et in aliis : ergo preecipue debuit fieri hac mutatio in principali, in quo maxima spes ponebatur : hoc autem fuit sacramentum paschee : ergo ritum illius videtur mutasse : cum igitur ante traderetur in azymis, modo videtur tradi debere in fermentato.

5. Item, Legalium observantia est in toto nociva : ergo preecipue in observatione principalis sacramenti : principale autem sacramentum fuit sacramentum pasche : ergo illud in toto mutari debuit : ergo et in observatione azymorum.

6. Item, In hoc sacramento quatuor sunt principaliter observanda, scilicet assatio agni, linitio postium de sanguine, lactuce agrestes, et azymi : videtur autem, quod tria de istis cessaverunt : ergo et quartum cessare debuit, ut videtur.

7. Item, Leo Papa dicit, quod propter insultationem Judexorum antiquitus, tota Ecclesia statuit confici in fermentato, ne judaizare videremur : cum igitur hee fuit consuetudo Patrum, videtur quod et nobis sit observanda.

Solutio. Dicendum, quod confici potest in utroque, scilicet in azymo et fermentato de potestate verborum : sed de congruentia et jure et sine peccato non potest confici, nisi in azymo : et ideo Greci peccant erga congruentiam sacramenti, et contra jus in consecrando : sed dicentes, quod non possit confici in azymo, nesciunt quid dicunt : sicut in pluribus aliis : quia modo non est verum quod dicit Apustolus, quod Greci saprentiam querunt t, sed potius sapientiam et studium amiserunt : et ideo stultis assertionibus detinentur.

Ad primum ergo dicendum, quod aptos ponitur indifferenter apud Grecos pro azymo et fermentato : et ideo in Veteri Testamento frequenter invenitur, Panes azymos : et ideo nomen non sonat nist panes, licet usus loquendi excipiat in verbo panes fermentatos, quia illo utuntur plures. , .

Ad aliud dicendum, quod ante festum dicitur ante primam diem Pasche, quae sicut habetur, Levit. xxi, 5 et seq., fuit decima septima dies lunaris mensis primi : sed, sicut patet ex aliis Evangelistis, Dominus ante, non diu, sed precedenti nocte tradidit corpus suum, et comedit pascha : et tunc erat quartadecima dies ad vesperam : et tune preceptum sub poena mortis erat, ut non esset fermentatum in domibus Judeorum ? : et ideo nihil probat illud.

Ad aliud dicendum, quod Dominus non eodem tempore immolabatur, quo agnus immolabatur : quia sic crucifixus fuisset die quartadecima ad vesperum in nocte : quod patet esse falsum: sed potius convenienter immolabatur, ut significaret post vetus novum incipere, et ad suam passionem umbram Veteris Testamenti terminari.

Ad aliud dicendum, quod in his quae non habent significationem suam nisi ex parte sui, Dominus finem imposuit : sicut agnum non immolamus, et cetera hujusmodi. Sed illa quae significant quod semper est faciendum,non mutavit, sicut azyma, sicut expresse habetur ex verbis Apostoli, I ad Corinth. v, 8.

Ad aliud dicendum, quod non observamus illud ut legale, sed potius ut competens sacramento nove legis : sicut etiam utimur aqua in baptismo, licet ipsi usi fuerint aqua lustrationis.

Ad aliud dicendum, quod sicut jam dictum est, illud non accipitur ut legale, quod etiam ante legem in oblatione Melchisedech figuratum fuit, et, Genes. xvin, 6, ubi Sara fecit panes subcineritios azymos : sed potius ut novum accipitur congruens significato sacramenti.

Ad vitmimum dicendum quod hoc factum fuit ex dispensatione ad tempus : sicut etiam baptismus in nomine Christi: cessante autem irrisione Judeorum, et cum prevaleret in virtutibus Ecclesia et viribus, resumpsit usum prime institutionis sacramenti. Proterviores autem tales ritus temporalis dispensationis retinuerunt. Sicut enim narrat Leo Papa, primo conficiebatur in azymo : deinde ex causa prius dicta in fermentato : tertio iterum in azymo : et tunc in contrarium Greci litigare inceperunt..

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8