Articulus 9
Articulus 9
An aqua debeat admisceri vino, et quantum aque ? et, Qualiter peccent qui omittunt ?
Videtur enim, quod admisceri non debeat : quia 1. Aquae se Dominus non comparat : cum igitur illa comparatio det congrui-. tatem ad esse materiam frumento et vino, videtur quod aqua nullam habeat ad sacramentum congruitatem.
2. Item, Aqua insipidum est elementum : dicitur autem, Sapient. xvi, 20, quod illud sacramentum habet ommne delectamentum, et omnis saporis suavitatem : ergo aqua non habet congruitatem ad ipsum.
3. Item, Aqua materia est alterius sacramenti, scilicet baptismi : cum igitur duorum sacramentorum non possit esse materia una, sicut patet in singulis altis, videtur quod aqua nec materia nec pars materie esse debeat in sacramento Kucharistie.
4. Si forte tu dicas, quod aqua signi- gnificat populum uniendum Christo, sicut aqua unitur vino. Contra : Pani non adjungitur aliquid, et tamen significat corpus mysticum : ergo nec vino debuit aliquid adjungi, ut. videtur.
5. Item, Vinum, ut habetur ex Littera, confluit ex diversis uvis : per quam uvarum diversitatem habet significare diversitatem fidelium : cum igitur habeat in se unum per quod potest representare fideles sive populum, non oportet quod hoc fiat per aliud elementum admixtum : ergo superfluum est apponere aquam. .
6. Item, Quae est causa quod pani non fit adjunctio alterius materia, sed vino fit? Et videtur, quod nulla, quia sub utraque est totus Christus, ut supra ha~ bitum est: si ergo in una parte non fit adjunctio, videtur etiam, quod in alia parte fieri non debeat.
Ucrerius queritur de quantitate aque adjunctzx : 1. Cum enim vinum calidum sit vehementer activum, videtur parum vini ponendum in multum aque : ergo videtur, quod possit adjungi ultra medietatem.
2. Item, Quando vinum rubeum est, multum aque infunditur modico vino: cum igitur color sit dominantis, videbitur adhuc vinum dominari in mixtura : ergo videtur, quod ultra tres vel quatuor partes possit adjungi de aqua.
Ulterius queritur de speciebus aque vel assumende vel adjungende : quia quedam sunt aque acute, ut lixivia, et colativa metallorum : de quibus agunt Alchimici : et cervisia tenuis, et ptisana, et hujusmodi sunt aque quedam.
Et videtur quod sic : quia talis aqua vocatur aqua, etc. : ergo videtur, quod cum ipsa fiat confectio.
Sed contra objicitur primo de aque sd infusione : 1. Constat enim, quod aqua simul cum sanguine fluxit de latere Domini’: ergo etiam in sacramento non est separanda a sanguine.
2. Item, Sanguis iste lavat, sicut dicitur, Joan. 1, 29 : "Ecce agnus Dei", etc. Et, Apocal. vu, 14 : "Laverunt stolas suas, et dalbaverunt eas in sanguine Agni". Ergo cum sanguine debet esse elementum ablutivum : hoc autem est aqua : ergo cum sanguine debet effundi aqua.
3. Item, Ague... populi sunt, et gentes, ut dicitur, Apocal. xvu, 15. Populi autem et gentes redempti sunt sanguine. Ergo a sanguine redemptionis non debet separarl aqua : ergo aqua quae signat gentes, non debet separari a calice.
4. Item, Levit. xvi, 15, Moyses aspergens populum miscuit aquam sanguin : cum igitur hoc precesserit in signo, idem debet sequi in veritate sacramenti novee legis : ergo aqua calici est admiscenda.
Et videtur, quod mortaliter : quia 1. Ipsi peccant contra statutum universalis Ecclesie : tale autem statutum omnes obligat : ergo peccant mortaliter veniendo contra hoc.
Ttem, Illi non ostendunt in signo redemptionem sanguinis ad populum pertinere : cum igitur hoc omnimode sit ostendendum, videtur quod ille graviter peccet, qui non facit.
2. Item, I ad Corinth. x1, 23 et seq., dicitur, quod indigne accipit sacramentum qui aliter celebrat sacramentum quam statutum est: sed non apponens aquam, aliter celebrat quam institutum est : ergo indigne accipit : sed nihil facit hominem indignum sacramento nisi mortale peccatum : ergo ille peccat mortaliter non apponendo aquam.
Utrerius videtur, quod in parva quantitate sit aqua admiscenda : 1. Dicitur enim in Litéera, quod aqua est absorbenda a vino : hoc autem non fit si vis actionis aque aliquam habet proportionem ad vim activam in vino: ergo ita parum oportet esse, quod nullam habeat proportionem ad vim activam vini : ergo non potest esse tertia vel sexta, vel notabilis ad sensum pars proportionalis.
2. Item, Ex quo non apponitur nisi in signum, et una gutta illa significat omnem populum, sicut totum mare : videtur quod stultum sit apponere multum.
Uxrrrius objicitur de speciebus aquarum : constat enim, quod quando operatur ars cum natura, scilicet per virtutes activas et passivas in natura, dat speciem licet debilem, et non diu manentem, quia aliter nulla essent opera alchimicorum : sed quaedam aque fiunt operante arte per activas et passivas qualitates in natura, ut superius enumerantur : ergo in illis est aliqua species immixtionis : ergo cum propria aqua admiscenda sit, videtur quod tales aque non sunt admiscende.
Sotvutio. Dicendum, quod absque dubio aqua calici debet admisceri : puto etiam in parva quantitate : quia in parva quantitate nullum periculum est, sed in magna posset esse periculum, ut probant ultimo inducte objectiones.
Dicendum ergo ad primum, quod aqua cum admiscetur sanguini, non admiscetur ut materia, sed potius ut signum populi conjungendi redemptori in opere redemptionis, et absorbenda a vino: unde non est mixtio proprie loquendo, sed transmutatio aque in vinum, sicut videtur velle Philosophus in primo Perigeneseos, quod non est mixtio si gutta aque decem amphoris vini infundatur : unde bene conceditur, quod aqua nec materia est,nec materi pars, sed transit in vinum, et saporosa facta per vinum retinet tantum relationem signi ad populum unitum in eodem spiritu Redemptori in opere redemptionis.
Ad aliud dicendum, quod aqua ideo adjungitur, quia insipidus est populus, ut ex ipsa conjunctione accipiat simul et vini speciem et saporem : sicut populus saporem spiritus et gratiae non habet nisi a Christo.
Ad aliud dicendum, quod aqua non est roateria hujus sacramenti, nec pars materia : quia in confectione non manet in sua specie, sicut alia materia sacramentorum : sed potias transit in vini speciem et saporem, unda illa objectio supponit falsum.
Ad aliud dicendum, quod adjunctio fit vino, et non pani, propter tres causas : quarum una est ex parte materia, et altera ex parte signi signantlis sacramentum : tertia ex parte finis sacramenti. Prima ex parte materia sumpta est, quia panis est siccum elementum sacramenti et grossum: et tali non est aliquid admiscibile facile, quod assumatur ab ipso, et trahatur ad suam speciem et saporem : sed vinum humidum est habens calorem acutum dividentem, et ex utraque parte aliquid facile permiscetur sibi ad suam speciem et saporem, et ideo convenientius est ut fiat admixtio in vino, quam in pane. Alia causa est, quia corpus Christi in prima oblatione cum pependit in cruce non fuit adjunctum alicui alii, sed sanguis profluxit a latere cum aqua: etideo congrue illi aqua adjungitur. Tertia causa est, quia sanguis significat redemptionem, ut supra habitum est, quae tota suscepta est propter populum : sed non sic est de corpore, et ideo convenientius fit permixtio aque significantis populum cum vino, quam cum pane.
Ad aliud dicendum, quod corpus ex parte sus compositionis est ex heterogeniis sive dissimilibus : sed sanguis homogenius est et similis in omnibus partibus : et ideo magis habet in se unde significet diversitatem membrorum corporis, quam sanguis : et ideo additur elementum diversum vino : nec hoc sufficit, quod fluit ex diversis uvis : quia fluens est unius nature, et diversitas uvarum non remanet in vino, sicut manet diversitas membrorum in corpore.
Api quod ulterius queritur, dicendum quod minima quantitas sensibilis sufficit, ut dictum est: sed magna est in periculo : quia si per admixtionem aque vinum corrumpitur a specie sua, non erit consecratum : et hoc non est de facili saporabile : quia etiam aqua in vase super vinum posita, ita quod os vasis aque sit versum super os inferioris vasis et in vino, contrahit vini saporem et colorem: et tamen manet aqua: sicut fit cum aqua in vase stricti oris et longi ponitur in situla plena vini: et ideo non consentio illis qui dicunt, quod potest poni medietas, vel tertia, vel quarta : sed videtur mihi ponenda in parva valde quantitate, pracipue si vinum est valde debile. |
Ad aliud quod contra objicitur, di- 4 cendum quod sapor non plene indicat speciem nec virtutem vini in mixto quia non est vinum, nec est aqua, sed medium inter utrumque,
Ad aliud dicendum, quod color adhuc i minus indicat: quia cum aqua aliquem colorem actu non habeat, de facili recipit omnem colorem ex modico valde immutante : preecipue cum etiam sine vini admixtione recipit colorem vini et saporem, modo supra dicto, si vas aque operti et stricti oris in situla vel in dolio viniim- | mittatur.
Ad id quod ulterius queritur de spe- adwe ciebus aque affundende, dicendum quod viva aqua dicitur quae facit aque operationem et actum : sicut illa quae est in impetu purificandi et refrigerandi. Unde species aque de quibus dictum est, corrupte sunt ad aliam speciem, ex quo non faciunt operationem, licet in eis abundet elementum aque: et hujus ra- tio etiam dicta est in questione de materia baptismi.
Dicendum, quod sine aqua bene fit consecratio : eo quod aqua nec sit materia sacramenti, nec pars materiz, ut dictum est: et ideo dicendum est de causa omissionis. Hla enim potest esse heresis, aut contemptus, aut negligentia: et primis duobus modis est peccatum mortale conira ritum sacramenti ordinatum ad heresim vel scissuram. Tertio modo distinguendum mihi videtur in causa negligentiae, scilicet quod hee vel est detentio, vel occupatio circa vana, vel circa illicita. Si primo modo non peccat mortaliter : sed corripiendus est graviter, ne circa hoc de cetero negligens inveniatur. Si secundo modo, aut hoc est ex cura vanorum et temporalium quae pertractat, aut ex inopinata subreptione : et primo quidem modo graviter peccat : et si mihi contingeret, facerem emendam tamquam pro peccato mortali. Secundo autem modo orandum est pro ipso, quia non peccavit mortaliter : sed indiget adjutorio contra tentatorem. Tertio autem modo, quando scilicet fit ex occupatione circa illicita, non est dubium quin peccet mortaliter.
Ad 1p autem quod videtur probare, quod semper peccet mortaliter, dicendum quod appositio aque non est de principalibus sacramenti, sed de adjunctis ad ampliorem significationem.
On this page