Text List

Articulus 10

Articulus 10

An species sacramentales aliis liquoribus admixte, corrumpantur, an maneant salve ?

ARTICULUS X. An species sacramentales aliis liquoribus admixte, corrumpantur, an maneant salve ?

Quinto, Queritur questio difficillima harum specierum quando aliis liquoribus admiscentur.

Videtur enim, quod. numquam corrunpantur per admixtionem aliquam : 1. Corpus enim gloriosum divinum non est admiscibile corpori non glorioso: post consecrationem autem est corpus gloriosum et divinum: ergo non admiscetur alicui.

2. Si forte tu dicas, quod species ad~ miscentur et corrumpuntur, et corpus evolat in ceelum : hoc videtur non esse intelligibile : quia habet Philosophus in primo de Generatione et Corruptione, ubi distinguit quae miscibilia sunt, et que non, quod accidentia nec sibi nec aliis sunt miscibilia: constat autem, quod non remanent ibi nisi pura accidentia : ergo non admiscentur aliis corporibus vel accidentibus.

3. Item, Generatio et corruptio fiunt duobus modis, scilicet simpliciter, et secundum quid : constat autem quod utraque est substantia : una quoad acceptionem vel amissionem forme substantialis: alia secundum acceptionem vel amissio~ nem forme accidentalis : ergo neutra erit accidentis secundum se: ergo videtur, quod cum haec sint accidentia, secundum se numquam resolvantur in aliquid aliud.

4. Item, Unumquodque quod corrumpitur, secundum suum esse corrumpitur: sed accidentis esse est inesse, ut dicit Philosophus : ergo non corrumpuntur nisi secundum inesse: et sic non corrumpuntur hic, et non possunt alio mo- do corrumpi: ergo simpliciter non corrumpuntur : sed manent incorruptibilia : et sic species panis et vini semper manent.

3. Item, Aristoteles circa finem primi Physicorum dicit, quod contraria nec patiuntur nec agunt ad imvicem sine materia subjecta : sed quae non agunt

nec patiuntur ad invicem, numquam se corrumpunt : ergo accidentia hoc modo accepta, nec se corrumpunt ad invicem, nec corrumpuntur ab aliis : sed hoc modo accipiuntur in sacramento post consecrationem factam : ergo nec a seipsis nec ab aliis umquam corrumpuntur..

6. Preeterea, Putrefactio quae est in hostia diu reservata post consecrationem, constat quod non primo refertur ad corpus divinum gloriosum: ergo necesse est, quod referatur ad aliquid primo corruptum : constat autem quod hoc non est accidens: quia hoc secundum esse dependet ad aliud primum, si non est ibi aliquid pro substantia : ergo putrefactio quae ibi apparet, ad nullum primo putrefactibile potest reduci, quod non capit intellectus hominis.

7. Si forte tu velis dicere, secundum quod quidam scripserunt et dixerunt, quod post consecrationem peracto officio sacramenti redit substantia prima, scilicet sub specie panis et vini, et per illam substantiam permiscetur aliis corporibus et putrescit et corrumpitur. Contra : Llle reditus aut est quia substantia sub accidentibus sit servata : aut quia creatur de novo sub accidentibus. Si primo modo: hoc non esse potest: quia sicut supra habitum est, illa convertitur in corpus Christi, et postea non dimittitur ei aliquid. Si secundo modo : hoc iterum falsum est : quia quamdiu discerni possunt species manentes, tamdiu judicatur esse corpus Christi : ergo sub illis accidentibus numquam causatur alia substantia. -

Praeterea, Cum incipit putrefieri, constat quod adhuc manent species: ergo corpus Christi est adhuc sub illis, et non alia substantia.

Presterea, Non diceretur hic vere esse corpus Christi si accidentia illa ducerent in aliam speciem, quam in corpus Christi: cum igitur verum est dicere hoc esse corpus Christi accidentibus manentibus, constat quod sub illis accidentibus numguam alia substantia est quam corpus Christi erit.

Et ita videtur nihil esse dictum, quod redeat alia substantia: et ideo fuerunt - alii dicentes, quod accidentia illa in permixtione et corruptione convertuntur in substantiam, et ut substantiae corrumpuntur et permiscentur.

Sed quod hoc nihil sit, de facili probatur sic : Accidentia illa nec sunt unius generis nec unius sensus, sed quoddam est quantitas, quoddam qualitas, et quoddam est gustus, et quoddam visus : ergo si convertuntur in substantiam, non convertuntur in substantiam unius generis et unius sensus, sed transeunt in diversas substantias etiam genere et sensu, et hoc nihil est dictum.

Si autem dicatur, quod transeunt in substantiam ejusdem generis : tunc queritur, quae sit hujusmodi conversio qua diversa genera transeunt in unum genere et numero.

Item, Cum plura sint accidentia, videtur quod plures sint substantiae constitute ex illis: et hoc non est verum.

Item, Philosophus dicit, quod ex accidente non fit substantia : ergo accidentia illa non convertuntur in substantiam.

Ideo iterum fuerunt alii qui dixerunt, quod solum unum illorum accidentium converteretur in substantiam, scilicet quantitas, et alia afficerent illam substantiam, sicut prius fecerunt substantiam panis et vini. Sed hoc ridiculum est : quia ex quantitate non fit substantia, ul dicit Philosophus.

Praeterea, Cum illa substantia sit quanta, unde venit quantitas illa, si ita tota transsubstantiata est in subjectum : oportet enim guod ex sola quantitate flat quantitas et substantia : et hoc non est verum : ergo patet, quod illud nihil est dictum, et non intelligibile.

Sorutro. Dicendum mihi videtur sine preejudicio aliorum, quod accidentia per se miscentur et corrumpuntur, vel in transitu ad aliud subjectum, vel in corruptione in non esse.

Ad hoc autem intelligendum videntur mihi duo consideranda. Unum est, quod nosideo dicimus formam substantialem et accidentalem unam numero non posse esse in duobus subjectis successive : quia ipsa non est secundum se, sed semper habet esse in subjecto: et quando non est in illo, tunc simpliciter non est : quia si ipsa extra subjectum esset et non in subjecto, nos diceremus, quod sicut unum et idem mobile transfertur de loco ad locum, ita una et eadem forma transferretur de subjecto ad subjectum.

Aliud est, quod ideo aceidens apud naturam nec agit nec patitur ab alio sine subjecto : quia non est sine subjecto : et ideo subjectum non confert ipsi virtutem agendi, vel patiendi, sed potius sustinet ipsum tantum : et ideo subjecitum neutri est contrarium: sed si esset sccundum se sine subjecto, absque dubio propria virtute ageret et paterctur : cum igitur secundum opinionem celebriorem et magis catholicam forme ille maneant sine subjecto, dico quod per se possunt agere et pati admixtionem et putrefactionem, et per se in aliud subjectum transferri : sed ex illo in quod transferuntur, non possunt transferri in tertium : quia quod absque subjecto esse potuerunt, bhabuerunt ex hoc quod fuerunt in my~- sterio sacramenti per modum signatiyum, et hoc modo non sunt in tertio vel quarto vel deinceps subjecto in quod transferuntur a secundo. Hujus autem ratio infra supra ultimum capitulum hujus dislinctionis explicabitur.

His habitis, facile est respondere objectis.

DicenpuM ergo ad primum, quod corpus gloriosum divinum, nec miscetur, nec corrumpitur : sed species in se ma~ nentes ex mixtione vel corruptione in aliud transeunt : et tunc non est ibi corpus Christi.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus non considerat nisi accidentia quorum esse est inesse : et non illa qua sunt secundum esse potentia divma ad mysterium sacrament.

Ad aliud dicendum, quod generatio physica sive sit simpliciter, sive secundum quid, semper est substanti#, ut dictum est : hic autem est alia mutatio, eo quod accidens hic manet sine subjecto potestate divina ad usum sacramenti fidei et Ecclesie.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de accidente quod totum dependet secundum esse ad subjectum in quo est : talia autem accidentia non sunt hic, sed potius ex potestate divina sustentata sunt sine substantia, ideo ut compleatur significatio sacramenti fidei et Hcelesie. a

Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia hoc non est ideo ut materia communis det eis virtutem qua agant ad invicem et patiantur, sed potius qua non agant nisi sint : et non sunt nisi. quia sunt in materia utriusque in communi in potentia : unde si sine materia essent calidum et frigidum, tunc sine materia repugnarent ad invicem et alterum corrumperet reliquum.

Ad aliud dicendum, quod sine prajudicio loquendo putrefactio est in quantitate hostiae primo: quia haec est ante saporem et colorem, ut infra probabitur: et est in ca alio corrumpente, scilicet qualitatibus aeris activis, vel alterius corporis: vel ex eo quod ille qualitates quee sunt in hostia, actus contrarios habent, etresolvunt eam.

Ad oxsectum autem dicendum, quod in physica putrefactione tenet hoc : quia in illis accidens dependet a subjecto, et non hic.

Si autem objiciatur, quod illa putrefactio sit physica, dico quod ipsa quidem physica est, sed non est physice existentis, sed potius virtute divina.

Sed adhuc tune objicitur, quod virtus divina conservans est potentior omni corrumpente : et sic non deberent species ille corrumpi. Ad hoc dicendum videtur, quod virtus divina non conservat et continet nisi ad actum sacramenti: et ideo conservatio ejus non impedit corruptionem earum secundum esse naturale quod habent in se.

Ad id autem quod objicitur contra Opiniones inductas, videtur esse concedendum : sed tamen in rebus difficilibus nulli prajudicandum esse videtur, nisi soli errori, wbi ille apertus cognoscitur : quia quaedam subsunt fidei quae ratione penetrari non possunt : et Deus potest facere plus quam possumus intelligere : quia non ertt impossibile apud Deum omne verbum *.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10