Text List

Articulus 11

Articulus 11

An agua et vinum quae miscentur in calice possunt separari ?

ARTICULUS XI. An agua et vinum quae miscentur in calice possunt separari ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem: "Quae copulatio aque et vini sic misceiur in calice ChriSti, ut mixtioilla non posstt separari, etc."

Hoc enim falsum videtur : quia 1. Dicit Philosophus, quod mixta separari possunt.

2. Praterea, Si vinum habeat aquam mixtam, ut dicunt alchimici, contingit eam separari multis quidem modis, quibus extrahitur substantia a substantia in qua est, et unus modus sufficiat gratia exempli: cum enim simile attrahit simile, et porosum precipue trahat humidum : si in vinum mixtum mittatur juncus decorticatus siccus ex similitudine naturae, quia crescit in aqua, attrahit simile, et ex porositate trahit humidum : ergo ex porositate et similitudine aque nature trahit humidum aqueum relinquendo vinum : ergo hoc modo separabitur aqua admixta: ergo separabilis est: et loc est contra Litleram.

Item, Contra ritum Ecclesiae est et fidem : quia Ecclesia ordinat et dicit, quod aqua absumitur a vino, ita quod transeat in speciem vini et saporem, sicut prius dictum est.

3. Si forte tu dicas, quod non est separata aqua per hune modum: sed est vinum quod contrahit juncus sive scirpus. Conrra : Probetur vini fortitudo et sapor ante immissionem scirpi sive junci, et post extractionem : et invenietur post fortius et saporosius, quam ante: heec autem intensio saporis et fortitudinis non potest esse nisi ex remotione contrarii, quod est humidum aque: ergo juncus extrahit aquam, ut videtur: ergo falsum dicitin Littera. Alia autem possent poni quibus hoc docetur fieri : sed quia hoc naturale et magis apparens est, illud sufficiat.

Soxutio. Dicendum, quod juncus substantiam aque non trahit ex omni humido, sive sit mixtum, sive purum: sed quando est plus mixtum, tanto plus trahit, quia plus invenit : et quanto purius tanto trahit minus, quia minus invenit : unde non separatur eadem aqua infusa : sed potius substantia aque in vino quae actu vinum est, ex qualitatibus aque in junco existentibus convertitur ad naturam aqueet trahitur. Vinum enim, ut ait Philosophus in IV Meteororum, est species aque: et sunt in eo partes debiliores, citius quam alie ad naturam aque transmutabiles : et illas attrahendo alterat juncus vel scirpus: et ideo non est separatio, sed potius corruptio quarumdam partium vini magis debilium. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11