Text List

Articulus 12

Articulus 12

An calix possit esse aqua sola, aut vinum solum, aut mixtum ex utroque ?

ARTICULUS XII. An calix possit esse aqua sola, aut vinum solum, aut mixtum ex utroque ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : "Quod ergo supra dictum est non posse vinum solum, etc.".

Videtur enim expositio nihil valere, cum dicit: "Misi simpliciter fiat, vel ignoranter." Quia simplicitas vel ignorantia sunt dispositiones consecrantis, et non de esse sacramenti: ergo non faciunt ad hoc quod fiat consecratio, vel non fiat, sed potius quod meritorie vel non meritorie fiat.

Sotutto. Dicendum, quod posse hoc non est posse sacramenti : sed potius posse juris ex ordinatione Ecclesiae et congruentia sacramenti, ut supra dictum est : et per hoc patet solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12