Text List

Articulus 13

Articulus 13

Quale corpus Christus dedit discipulis suis, an mortale et passibile, vel immertale et impassibile ?

ARTICULUS XIII. Quale corpus Christus dedit discipulis suis, an mortale et passibile, vel immertale et impassibile ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 2: "Corpus vero tale dedit, quale tune habuit, etc."

Circa hoc ante Litteram videntur tria esse querenda: quorum primum est, Quale corpus dedit discipulis, utrum scilicet mortale et passibile, vel immortale et impassibile ? Secundum, Et quid esset si servatum fuisset in pyxide usque in triduum, vel celebratum fuisset in triduo, vel de novo confectum ? Tertium, Utrum ipse sumpsit corpus suum, quando illud dedit discipulis suis, an non ?

Ad primum objicitur sic : 1. In Littera, et I ad Corinth. x1, 24, sunt eadem verba in Glossa, quod ipse dedit corpus quale tunc habuit: tune autem habuit passibile : ergo dedit corpus suum passibile.

2. Item, Innocentius in libro de Sacramentis : "Tale Dominus dedit corpus discipulis, quale tunc habuit:" constat autem, quod habuit passibilis : ergo passibile tradidit.

3. Item, Veritatis non est fingere: sed Christus est veritas : ergo Christi non est fingere : sed fingere est alterius modi exhibere quam est: ergo Christus se in sacramento alterius modi non exhibuit quam fuit: sed fuit passibile : ergo passibile et mortale corpus dedit discipulis.

4. Item, Hoc accipitur ex modo loquendi cum dicit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : tradendum enim corpus in futuro esse non poterat nisi mortale, quia aliter traditio non intulisset ei passionem : cum ergo idem porrexerit discipulis, videtur quod fuerit sub eadem dispositione : ergo passibile prabuit.

5. Item, Detur, quod dedit impassibile : ergo fuit impassibile, et in cruce fuit passibile : ergo fuit simul passibile, et non passibile : sed impassibile et non passibile aut equipollent, aut unum sequitur ad aliud : ergo simul fuit passibile, et non passibile : sed si fuit non passibile : ergo non fuit passibile : quia negativa de predicato finito, et affirmativa de predicato infinito equipollent : ergo simul fuit passibile, et non fuit passibile in eodem tempore: ergo contradictoria verificantur de eodem in eodem tempore, quod est impossibile.

6. Si forte tu dicas, quod hoc non sequitur : quia respectu diversorum accipiuntur, scilicet respectu forme sacramenti secundum quam est impassibile, et respectu forme naturalis proprie secundum quam est passibile. Item, Respectu sumentium sacramentum est impassibile, et respectu lances et crucis passibile. Si, inquam, sic dicas. Contra : Passibile et impassibile sunt qualitates absolute fluentes a naturali potentia vel impotentia patiendi : ergo sive comparentur ad aliud sive non, semper sunt uno modo : constat autem, quod Christus tune non habuit naturalem impotentiam’ patiendi, id est, qua non pateretur accedente lesivo inferente passionem: ergo a nulla comparatione potuit esse vel fieri impassibile, non alterata in eo natura passibili : constat autem, quod sacramentum in éo non alteravit naturam : ergo dedit corpus suum passibile, et nullo modo impassibile.

SEp contra hoc objicitur : 1. Matth. xvi, 2, super illud: &¢ transfiguratus est ante eos, -Glossa : "Illud corpus quod habuit per naturam dedit discipulis in ccena non mortale, non corruptibile." Hoc expresse dixit : quia dedit incorruptibile, cum tamen haberet passibile.

2. Item, Levit. vu, 33, super illud : Qui obtulerit sanguinem, etc., dicit Glossa : "Carnem suam ante passionem esui non aptam, esui aptam fecit." Con- stat autem, quod passibilis non esset esui apta : ergo fecit eam impassibilem.

3. Item, Hugo de sancto Victore : "Tenebat se in manibus, tenens erat mortalis, tentum immortale :" sed hoc erat corpus quod dedit discipulis : ergo corpus dedit immortale et impassibile.

Item, Hugo: "Ego absque prejudicio veritatis magis ad hoc accedo, ut illud impassibile et immortale quantum pertinet ad sanctificationem sacramenti tradidisse dicitur : si enim hoc esse potuit, quod ipse seipsum manibus gestaret, et corpus suum sine corruptione sui edendum distribuit : et tamen qui dedit et qui dabatur, et qui portabat et qui portabatur, idem esset : quid mirum si dicatur, quod ipse in eo quod dabatur, erat immortalis, et in eo quod dabat mortalis fuit, non duo, sed. unus ?"

4. Item, Passibile patitur accedente lesivo : si ergo ipse dedit illud passibile, patiebatur accedente lesivo : attritio autem dentium lesivum est : ergo patiebatur et occidebatur masticatione discipulorum, quod falsum est: ergo non dedit corpus suum passibile et mortale, ut videtur.

Solutio. Dicendum, quod circa hanc questionem ambae partes habent suos defensores : et illi qui sequuntur Hugonem de sancto Victore dicunt, quod Dominus ante resurrectionem suam, usum quatuor dotium corporis assumpsit, quavis non assumpserit habitum : actum enim sive usum subtilitatis assumpsit, © quando ex utero matris clausis pudoris repagulis exivit : vim autem agilitatis, quando sicco vestigio super undas ambulavit : claritatis autem, quando resplenduit facies ejus in monte Thabor, quando transfiguratus est ante discipulos: sed actum impassibilitatis in ccena, quando corpus suum discipulis dedit, non passibile secundum actum, licet habitu esset passibile : quia (sicut dictum est) ipse non assumpsit jhabitum dotium, sed tantum actum : et haec est sententia Magistri Hugonis de sancto Victore. Et tune patet solutio ad omnia primo objecta, praeter duo, scilicet quod objicitur de fictione,et de verificatione contradictoriorum simul de eodem.

AD PRIMUM ergo illorum dicendum, quod non erit fictio (ut dicit Augustinus) nisi quando ordinatur ad deceptionem : unde etiam dicitur, Luce, xxiv, 28, quod finzit se longius ire: nec reputatur fictio nisi bona, ut dicit Augustinus, quia non ordinatur ad decipere, sed potius ad instructionem : unde sicut ipse ostendit discipulis claritatem, ne de morte sua nimis tristarentur et turbarentur : ita in coona propter instructionem resurrectionis ostendit eis impassibilitatem, et in aliis locis actus aliarum dotium.

Ad aliud dicendum, quod nen erat ibi aliqua oppositio contradictionis : quia equivoce sumitur passibile, et impassibile : mortale, et immortale : passibile enim et mortale sumuntur secundum habitum, sed immortale et impassibile secundum actum : ut idem sit impassibile et immortale, quia non patiens, et non moriens in distributione sacramenti.

Hoc autem qui dicere voluerit, potest, et habet unde respondeat objectis. Ego autem magis assentio alteri opinioni quam Magister tangit in Littera, et Glossa super epistolam I ad Corinth. x1, 24, et Innocentius in libro de Sacramentis, scilicet quod passibile dedit corpus suum : et ideo etiam in memoriam passionis frequentatur sacramentum ab Ecclesia.

Ad Hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Glossa sic intelligitur, scilicet quod dedit immortale et impassibile, id est, non passum, et non mortuum in sacramento vel sacramenti susceptione : et hujus non est causa quod fuit impassibile, sed causa in solutione patebit.

Ad aliud dicendum, quod illa Glossa Levitici non intelligitur de impassibilitate, sed potius quia corpus in figura et forma humana non est esui aptum, ideo tradidit illud sub forma panis sub qua est esui aptum.

Ad aliud dicendum, quod illa fuit opinio Hugonis quam non tenemur sequi, nisi velimus. Si tamen velimus sustinere quod dicunt, dicemus quod ipse refert hoc adid quod non patiebatur secundum actum sub sacramento : sed causam hujus non determinat : et ego non credo, quod haec fuit causa quod impassibilitatem assumpsit, quia nulla ad hoc cogit necessitas, ut jam infra patebit.

Ad aliud dicendum, quod illa propositio verissima est, qua dicitur, Passibile patitur accedente lesivo : sed in sacra~ mento nullum accessit sibi lesivum : quia sicut habebimus in sequenti distin-— ctione a Magistro determinatum, masticatio et divisio non referuntur ad corpus Christi, sed ad formas tantum sive Species accidentales : hoc tamen puto fuisse quod coegit eos qui diversa sunt opinati a Magistro hic, quod dederit corpus suum impassibile : unde cum hoc, sicut jam patuit, nihil omnino cogat, patet quod non est ratio quare dicatur corpus suum impassibile tradidisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13