Text List

Articulus 14

Articulus 14

Quid de corpore Christi esset factum, si ab aliquo discipulorum fuisset consecratum in triduo, aut servatum in Pyzide? et; An anima existens in limbo etiam potuerit esse in corpore consecrato ?

ARTICULUS XIV. Quid de corpore Christi esset factum, si ab aliquo discipulorum fuisset consecratum in triduo, aut servatum in Pyzide? et; An anima existens in limbo etiam potuerit esse in corpore consecrato ?

Secundo queritur, Quid esset de corpore illo factam, si ab aliquo discipulorum fuisset servatum per triduum, vel ab aliquo eorum de novo confectum vel consecratum ?

1. Cum enim unum etidem numero esset corpus quod pependit in cruce, et quod servabatur in pyxide : videtur, quod quodcumque accidit ei in cruce, totum hoc acciderit ei in pyxide : sed in cruce vulne- rabatur, lanceabatur, irridebatur, potabatur aceto : ergo et in pyxide fiebat ei quodlibet istorum : et hoc plane falsum est : quia crucilixio et hujusmodi ad visus hominum fuerunt, et nihil talium videbatur in pyxide fieri circa corpus.

2. Si autem tu dicas, quod in pyxide non crucifigebatur, tune videtur quod contradictoria verificantur de eodem in tempore uno et eodem : in cruce enim occidebatur, et non in pyxide, et in eodem tempore ipsum erat idem existens : ergo unum et idem existens uno tempore crucifigebatur et non crucifigebatur, sive moriebatur et non moriebatur, quod non capit intellectus.

3. ttem, Aut moriebatur in pyxide, aut non moriebatur : sed non moriebatur: ergo idem homo codem tempore erat mortuus et vivus, quod nec fides admittit, nec intellectus capit. Si moriebatur: aut eodem genere mortis quo extra pyxidem moriebatur, aut non. Si non: ergo duobus generibus mortis moriebatur Christus, quod iterum abhorret Seriptura. Si eodem, sed extra moriebatur crucilixione : ergo et in pyxide moriebatur crucifixione : sed moriens crucifixione crucifigitur : ergo Christus in pyxide crucifigebatur, et eadem ratione lanceabatur, etc.

SED CONTRA : 1. Christus non nisi in uno loco crucifigebatur, scilicet in Golgotha : pyxis autem non fuit in Golgotha : ergo in pyxide non crucifigebatur.

2. Item, Licet corpus Christi et anima ex unione ad deitatem quae ubique est, possit esse in pluribus locis, tamen actus Judzorum et Gentilium non poterat esse nisi ubi erant Gentiles et Judi, qui tantum fuerunt in uno loco: sed illi non erant in pyxide: ergo nec actus eorum : sed actus eorum sunt crucifixio, lanceatio, clavatio, et hujusmodi : ergo ista non facta in pyxide, sed tantum in cruce. Item. Ulterius queritur hic,Si confe - ctum fuisset in triduo, utrum esset perfectum sacramentum, an non ?

Videtur, quod non: 4. Supra enim habitum est, quod ex vi consecrationis panis non convertitur nisiin corpus, et vinum in sanguinem, et ex unione est ibi tam anima quam deitas : ergo non existente unione animae ad corpus, non erat ibi anima : ergo non conficitur nisi corpus mortuum : sed corpus mortuum et sanguis mortuus non esset sacramentum perfectum : ergo in triduo non fuisset sacramentum perfectum, ut videtur.

2. Item, Non vivum non vivificat: sed corpus Christi vivificat : ergo non potuit confici non vivum : sed triduo si confectum fuisset, fuisset non vivum : ergo in triduo non potuit confici, ut videtur.

Si tunc queritur,Utrum Christus poterat precipere anime existenti in limbo ut esset in corpore consecrato ?

Videtur, quod sic : quia 1. Ipse est omnipotens, et potestatem habet ponendi animam suam, et iterum sumendieam * : ergo videtur etiam, quod hoe potuit facere.

2. Item, Ex hoc nullum generatur prejudicium redemptionis : quia anima simul et semel potest esse in diversis locis : et ita existens in corpore sub sacramento, non recederet propter hoc a limbo lucens redimendis ab inferno : ergo videtur, quod hoc fecisset Christus, si in triduo fuisset consecratum.

3. Item, Modo totus est in colis, et totus in multis altaribus simul et semel : ergo tota similiter anima potuit esse in limbo separata a sepulto corpore, et tota anima in corpore sub forma sacramenti confecto, et nullum videtur esse inconveniens.

SED CONTRA : Hac positione facta idem corpus nu- mero esset in forma sacramenti, et in sepulcro : et in forma sacramenti esset animatum et vivum, in sepulcro autem inanimatum et mortuum : ergo idem corpus numero et in eodem tempore es~ set animatum et non animatum, et vivum et mortuum : quod est inconveniens, et absurdum, et etiam contra fidem.

Soturio. Dicendum videtur cum antiquis in hac questione, qui dicunt, quod quedam nomina, verba, et participia, dicunt passiones naturales vel communes ad naturales et violentas, et haec possunt copulari corpori existenti in pyxide si servatum fuisset per triduum, sicut patitur, dolet, moritur, sentit dolores, sentit passiones, et hujusmodi. Quedam autem dicut passiones violentas ipsa voce, sicut vulneratur, verberatur, crucifigitur, et hujusmodi, et hac non possunt copulari corpori nisi ubi est sub propria forma, sicut fuitin Calvarie loco sive in Golgotha, quod idem est. Causa autem hujus est, quia talia dicunt passionem, non secundum quod est passionati, sed secundum quod est illatio et effectus actionis : et cum actus crucifigentium non fuerit nisi in loco crucifigendi, non possunt talia fieri cirea Christum nisi secundum formam qua inter crucifigentes apparuit, et in loco fcrucifixio— nis. Alia autem dicunt passionem, secundum quod est tantum in patiente : et cum patiens fuerit idem in cruce et in pyxide, ideo ila copulantur ei utrobique. Unde antiqui determinabant hanc questionem per duos versus, sic dicentes : "Pyxide servatum poterit copulare dolorem Innatum : sed non illatus convenit Uli."

Secundum hoc ergo videtur dicendum ad primum, quod licet idem sit corpus in cruce, et in pyxide, tamen sub alia et alia forma : et verum est, quod. quidquid accidit ei in cruce, accidit ei in pyxide, quod dicit ipsius passionis quantitatem et substantiam ex parte patientis : sed vul- nerari, et hujusmodi, praeter passionis substantiam dicunt comparationem ad agentem extra : et ideo non oportet, quod accidant ei. Et est in argumento locus sophisticus figure dictionis ex commutatione ejus quod dicit quid passionis, in id quod dicit passionem qualem, scilicet ad actionem agentis comparatam.

Ad aliud dicendum, quod contradictio de eodem non verificalur ; quia haec est vera, quod corpus Christi crucifigebatur : et haec est falsa, corpus Christi non crucifigebatur : sed hac est duplex, Corpus Christi crucifigebatur in pyxide, ex eo quod ly in pyxide potest determinare corpus Christi mediante participio subintellecto, scilicet evs, sub hoc sensu, corpus Christi ens in pyxide crucifigebatur, et sic est vera. Vel potest delerminare ly crucifigebatur, et sie est falsa. Similiter et hac est duplex, Corpus Christi in pyxide non crucifigebatur, ut patet per se ex distinctione praecedenti. Et iste, Corpus Christi crucifigebatur in pyxide, et, Corpus Christi non crucifigebatur, non sunt contradictoriz, nisi secundum quod determinatio refertur ad idem in una etin alia : et hoc non est inconveniens, quod hoc modo non crucifigebatur in pyxide, quia ex hoc non sequitur, quod non crucifigebatur : et est ibi fallacia secundum quid ad simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod in pyxide moriebatur, et eodem genere mortis quo extra, sed haec mors in pyxide non inferebature ej, sed in cruce. Et ideo non sequitur, moriebatur in pyxide eodem genere mortis : ergo crucifigebatur : quia crucifigi non tantum dicit idem genus mortis, sed etiam illationem illius secundum quod est ab agente, et gratia illius non convenit ei in pyxide, sed gratia ejus quod tantum fuit ex parte patientis : et haec solutio dicit idem genus mortis.

Ad id quod ulterius queritur, sine prejudicio videtur mihi, posito quod conficeretur in triduo, quod corpus Christi esset in sacramento sine anima: nec puto verum esse quod gquidam dicunt, scilicet quod suspensa esset forma sacramenti in triduo, sed potius puto, quod si sacramentum consecratum esset in triduo, quod habuisset effectum.

Ad 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod. perfectum sacramentum dicitur tribus modis. Uno modo a perfeclione materiae et form sacramenti : sicut omnis res in esse perfecta est perfectione illorum duorum in compositione, dummodo illares non sit simplex,sed composita ex materia et forma. Secundo modo dicitur sacramentum perfectum : quia perfecte facit actum ad quem institutum est. Et his duobus fuisset illud sacramentum perfectum in triduo. Tertio dicitur sacramentum perfectum a numero eorum que sacramentum continet, et hoc modo improprie. Et hoc modo verum est, quod non tot substantias contineret in triduo, quot continet extra triduum, quia non continet animam.

Ad aliud dicendum, quod corpus Christi non est vivificatum a vita naturali, cujus causa est anima, sed a vita qua est deitas : et illam vitam haberet unitam sibi in triduo, et gratia illius vivificaret, et ideo etiam Christus morte sua deitatis virtute vivilicavit mortuos, ut dicit Augustinus,

Ad id quod ulterius queritur, Utrum Christus potuit facere animam suam intrare suum corpus sub sacramento, et non in sepulcro ?

Dicendum, quod aliud est posse facere, et aliud posse fieri, et de suo posse, et fieri, alibi dictum est, scilicet in fine primi libri Seztentiarum. Sed: puto dicendum, quod non potuit illud fieri : quia sic sequeretur, quod idem esset animatum et inanimatum, quod est inconveniens.

AD PRimuM autem quod contra objjici-- tur, dicendum quod potest omnia : non tamen omnia possunt fieri simul propter oppositionem vel consecutionem impossibilitatis,

Ad aliud dicendum, quod haec non est causa, quod possit esse in pluribus simul : sed potius illa, quod idem corpus numero in uno et eodem tempore non potest esse animatum in uno loco, et inanimatum in alio loco : quia si -hoc esset, ubique esset inanimatum : et si est hic. animatum, ubique est animatum : et ideo non potest esse, quod anima sit in corpore in sacramento, et non in sepulcro.

Aliter autem dicunt quidam : et qui volunt sequi illos, possunt : sed hic opiniones omnium prosequi esset dispendiosum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14