Text List

Articulus 3

Articulus 3

An quando Christus ostendit se discipulis in via in specie peregrini, fecerit actum simulatorium sive illusorium ?

ARTICULUS III. An quando Christus ostendit se discipulis in via in specie peregrini, fecerit actum simulatorium sive illusorium ?

Deinde queritur de hoc quod inducunt isti pro exemplo, ibi, A, sub finem: "Sicut et Christus ostendit se duobus discipulis in via specie peregrini, etc."

Videtur enim illusio fuisse : 1. Quod enim non est de essentia rei, non facit rem esse veram vel falsain in substantia sua : sed intentum ab agente non est de substantia actus vel facti sui, quia finis non est de re : ergo nec falsam facit rem, nec veram: ergo quod hoc fecit ad fidei utilitatem, non fecit non silamutorium actum,

2. Item, Simulatio non perficitur in uno tantum, sed in duobus, scilicet uno ostendente quod non est, et in alio intelligente quantum est de ostensione simulationis: Evanvelium autem expresse dicit quod finxit se longius ireĀ®, et discipuli putabant eum hoc velle: ergo fuit ibi perfecta illusio.

3. Item, Nihil agnoscitur sub specie que nullo modo est in ipso nisi per prestigium vel infirmitatem oculi intuentis : ergo quod non prestigiose nec ab oculo infirmo videtur, sub propria videtur specie : sed oculi discipulorum non fuerunt infirmi, nec prestigiose ligati : ergo species quam viderunt in Deo fuit species peregrini : sed constat, quod secundum veritatem peregrinus non fuit: ergo simulata ab ipso fuit species peregrini, et sic fuit ibi verissima illusio.

Souurio. Dicendum, quod nulla illusio fait ibi. Unde dicendum est exemplum esse bonum : sed tamen id esse falsum ad quod confirmandum inducitur ab illa opinione.

Ad primum autein dicendum, quod intentio facit non simulatorium agentem : sed duplex est intentum, scilicet in opere, et intentum per opus : intentum in opere fuit ostendere eis per similitudinem qualis fuit tune in mentibus discipulorum, et quoad hoc verissime et non similitudinarie egit: quia nullus alius ita hoc demonstrat : intentum autem per opus non fuit in opere, sed consequens ipsum, scilicet confirmatio fidei discipulorum quoad articulum resurrectionis, et hoc est extra opus, et non facit opus verum, vel simulatorium, sed potius primum : sicut etiam nos non dicimus simulare Ezechielem, quando fecit perfodi domum, et latenter se exportari? : quia in illo tempore demonstravit, quod ita fugere haberent de domibus suis transmigrandi.

Ad aliud dicendum, quod simulatio est eliam in uno in comparatione ad alterum : sed ita non fuit hic, sed potius instructio per actum quem propter discipulos exercuit : quia facilior est instruclio quae fit similitudine parabolarum et operum. .

Ad aliud dicendum, quod oculi discipulorum in veritate tenebantur, et tenens erat dubietas resurrectionis. Unde Christus se els in propria specie objecit : et tamen propter impotentiam oculi non glorificati, non viderunt eum sub lumine gloriosi corporis, sed potius sub specie coloris : et dubietas resurrectionis fecit estimare peregrinum, eo quod vide- runt eum venientem de loco adorationis, seilicet Jerusalem. Unde patet nullam ibi fuisse simulationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3