Text List

Articulus 4

Articulus 4

An consecratione facta maneant omnia accidentia, et etiam soliditas mathematica secundum esse reale ?

ARTICULUS IV. An consecratione facta maneant omnia accidentia, et etiam soliditas mathematica secundum esse reale ?

Deinde queritur de secunda opinione que incipit, ibi, B, "Alii vere dicunt, quod sicut ibi species panis est, et non est ibi res cujus vel in qua sit illa species, etc."

Videtur enim falsum esse quod inducunt pro exemplo, scilicet quod sit ibi species, et non res aliqua cujus species sit illa :

1. Constat enim satis ex prius habitis, quod non intelligitur de specie substantiali, quia illa non manet post consecrationem, sed de accidentali quae manet : aut ergo ibi manet quodlibet accidentale, vel aliquod. Si quodlibet: ergo etiam soliditas mathematica : ergo manet ibi corpus : ergo post consecrationem est ibi corpus illud quod est species : constat autem quod corpus Christi verum non est species illa, nec aliqua pars illarum specierum : ergo corpus Christi verum non est corpus illud quod manet in numero specierum : ergo post consecrationem manet aliquod corpus quod non est corpus Christi in sacramento _ altaris, quod in praecedenti distinctione negatum est in Littera.

2. Item, Corpus quodcumque invenitur sine aliquo, non est idem illi sine quo invenitur : sed corpus quod est trina dimensio, in sacramento invenitur sine corpore quod est panis ante consecrationem: ergo non est idem illi : ergo in sacramento sunt tria corpora, scilicet corpus panis, et corpus dimensionale, et corpus Christi: et hoc nemo dicit.

3. Item, Philosophus in IV Metaphysic# in Boetii translatione objiciens contra Platonem, reliquit pro inconvenienti corpus mathematicum diversum a naturali, et corpus naturale esse in eodem loco : ergo et hic hoc erit inconveniens : sed si manet ibi corpus mathematicum, et corpus naturale, duo corpora quorum unum est mathematicum et alterum est naturale, sunt in eodem loco, quod inconveniens dicit esse Philosophus : ergo non est ibi corpus tale.

4. Item, Impossibile est easdem numero lineas esse duorum corporum : sed corpus transiens quod panis est, et corpus manens quod est mathematica soliditas, sunt duo corpora: ergo non exdem numero line erunt corporum illorum : constat autem, quod alique linex fuerunt quibus mensurabatur panis : ergo jam erunt in sacramento tria corpora quanta, scilicet panis, etid quod quantum videtur et rotundum post consecrationem, et corpus Christi : et hoc erit mirum ad quid sint ibi.

Sipropter hoc dicatur, quod species non omnes manent in sacramento, hoc erit irrationabile, cum eadem ratio sit de una specie accidentali manente et de alia.

Praeterea, Supra ostensum est, quod precipue manet ibi quantitas ut fundamentum aliarum specierum : sed non est ratio quare longitudo maneat, et non latitudo, et profundum : ergo videtur, quod tota soliditas mathematica maneat.

Item, Euclides in principio Geometrie dicit, quod corpus mathematicum est, quod longitudinem, latitudinem et profunditatem habet: hoc autem videmus habere ipsam speciem manentem : ergo manet corpus mathematicum, et ita redit idem quod prius.

Soitutio. Dicendum, quod sicut in precedenti opinione, ita et in ista exemplum verissimum est : sed tamen opinio per exemplum confirmata falsa est : et bene concedo, quod omnes species accidentales manent, et etiam soliditas mathematica manet ibi secundum esse reale, non in anima tantum secundum quod habet esse in abstractione.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod ego non reputo inconveniens, quod post conSecrationem in sacramento sint- duo, quorum utrumque sit corpus : sed tamen non proprie dicuntur duo corpora : quia corpus non per unam rationem dicitur de naturali et mathematico, ut quidam dicunt. Sed tamen videtur mihi dicendum si proprie velimus loqui, quod sunt duo corpora, scilicet naturale, et mathematicum : quorum unum per se et substantialiter corpus est : alterum autem non per se, sed per denominationem et mensuram ab illo, scilicet naturali: et talia duo corpora nihil prohibet esse in sacramento, et hoc non est negatum supra, sed quod non sunt ibi duo corpora naturalia constantia ex materia et forma que sunt partes physici corporis.

Ad aliud dicendum, quod illa propositio est falsa, nisi intelligatur aliud esse quod est essentia alia, et alia : alia enim est essentia substantiae, et alia accidentis, si tamen accidens est essentia aliqua. Unde si accidens maneret corrupto subjecto, denominaretur quantitas mathematica ab illo : sicut dicimus, quod hoc quod videmus in altari est figura alba, non erit hoc album a primo albo diversum quod futt panis, nisi sit alia essentia, sed subjecto est idem. Dicit enim Philosophus, quod unum per accidens dicitur tripliciter, scilicet sicut accidens et subjectum, ut album, et hoc quocumque demonstrato, etc. : sed verum est quod quecumaue per naturam separantur, illa sunt diversa substantialiter : sed virtus divina ad usum operans sacramenti, facit in sacramento quod est supra naturam, ut sepius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod meo judicio, duo corpora sive naturalia, sive mathematicalia, sive quorum unum est naturale et alterum mathematicum, dummodo due sint ibi quantitates, non possunt esse in eodem loco per naturam. Unde dico sine prejudicio, quod corpus quidem est in veritate in sacramento, sed non sicut in loco, sed in signo : sed hoc infra patebit melius in hac eadem_ distinctione, in explanatione quarte opinionis. Et ideo objectio quae supponebat quod ibi erant duo corpora ut in loco, supponebat falsum, et procedit ex falsis.

Si autem objiciatur, quod ubicumque est corpus aliquod contentum in alio corpore per veritatem sue nature et quantitatis, ibi est sicut in loco : dico quod hoc falsum est : sed hoc expediri sine longa disputatione non potest quam statim infra ponemus, Domino concedente.

Ad aliud dicendum, quod sicut patuit prius, eedem numero linew fuerunt panis ut subjecti, quae manent in formis sacramentalibus essentialiter : et ideo numquam fuerunt ibi tria corpora, nec tria quorum quodlibet est corpus subje— etum divisum ab alio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4