Articulus 5
Articulus 5
An fractione facta maneat unum sacramenium, sed plures sint ibi forme ?
Sed adhuc queritur de ista opinione que tangitur in Littera, ibi, C, "Ita est ibi fractio quae non fit in aliqua re, etc."
Videtur enim esse vera. Ita enim videmus, quod in corpore quod potentia est duo, si dividatur, fit actu duo et esse essentiale praedicatur de ipso sicut duo secundum esse : ut linea actu divisa est due linee, et due longitudines, et duz quantitates : cujus igitur essentiale principium secundum esse manet unum, illud manet indivisum : sed de speciebus essentialiter predicatur sacramentum, et illud divisione facta manet unum : ergo divisio illa non fuit in speciebus, nec in corpore Christi : ergo non est ibi divisum.
Quod autem essentialiter predicetur de iis speciebus, ex hoc accipitur, quod unum cadit in diffinitione alterius, ut patuit in principio hujus libri in Littera.
Item, Quod manet unum sacramen, tum secundum actum, hoc patet ex sup~ positione omnium : quia per omnia quae fiunt in canone, non intendunt conficere nisi unum sacramentum.,
Videtur autem, quod in nullo : quia precedens dixit, quod videtur ibi fractio que non est, cum nihil frangatur : hae autem videtur penitus secundum rem dicere idem: ergo videtur aut falsum dicere, vel superflua esse : quoniam unum bis vel pro duobus refert.
Ad noc dicendum, quod unum remanet sacramentum, et forma efficitur plures forme per divisionem. Propositio autem illa quae inducta est, quod inferiori diviso secundum esse, multiplicatur id quod de ipso predicatur, intelligitur de iis quae absolute insunt inferiori: sed si respective insunt, non est mecessarium : ut si dividatur album, erunt duo alba, sed tamen non due similitudines alborum ad tertium album, sed potius una similitudo: quia relatio non accipit unitatem -vel multitudinem ab eo in quo est, proprie in eo quod re latio est, sed potius ab eo ad quod est: et hoc patet ex diffinitione relativorum que secundum Philosophum sunt quecumgue hoc ipsum quod sunt, aliorum dicuntur. Unde etiam relatio plus est ratio quam ens vel essentia : sed tamen habet aliquid entis vel aliquid essentiae. Ratio autem sacramenti in relatione est: et ideo trahit unitatem ab eo cujus est sicut rei interioris significat et causate. |
Ad aliud dicendum, quod haec opinio: differt a prehabita : quia illa ponebat, quod divisio in veritate est in sacramento secundum quod est actus dividentis, et non secundum quod est actus rei divise : sed praecedens non dixit in sacramento esse divisionem nisi secundum quod divisio est apparens ad sensum, sed non existens in veritate rei.
On this page