Text List

Articulus 6

Articulus 6

An opinio illa sit vera quae dicit corpus Christi essentialiter frangi, et dividi : et tamen integrum, et incorruptibile manere ?

ARTICULUS VI. An opinio illa sit vera quae dicit corpus Christi essentialiter frangi, et dividi : et tamen integrum, et incorruptibile manere ?

Deinde queritur de tertia opinione quam tangit, ibi, C, "Alii tradunt corpus Christi essentialiter frangi et dividi, etc."

Hoc enim videtur competere sacramento : quia 1. Isti dicunt, quod cum omnia precedentia in hoc sacramento sint supra naturam, aliquid etiam in fractione supra naturam esse debet: sed hoc esse non potest, nisi in hoc quod non frangibile frangatur, et tamen integrum maneat : ergo stabit opinio istorum. Quod autem in omnibus pracedentibus sit aliquid Supra naturam, patet in converso, et in conversione, et accidentium mansione Sine subjecto, et iterum in continentia ipsius sub tam parvis speciebus.

2. Item, In sacramento isto corpus inanimatum materiale aliquo modo contemperat se virtute verbcrum corpori animato, divino, et glorioso : ergo etiam et e contrario aliquo modo debet corpus divinum contemperari non glorioso corpori materiali : non autem potest sibi conformari, nisi frangatur : ergo videtur essentialiter frangi.

3. Item,-Consuevit dici, quod in hoc sacramento se Dominus ostendit omnipotentem, qui hoc fecit quod ratio humana intelligere non potest, cum hoc precipue facere debeat in fractione in qua corpus aptatur partibus Ecclesie quae sunt in gloria, vel mundo, vel inferno, id est, purgatorio : videtur quod maxime in hoc debeat aliquid facere supra intellectum : ergo frangitur corpus, et tamen manet indivisum.

4. Item, Gregorius dicit, quod "fides non habet meritum cui ratio humana prebet experimentum :" ergo etiam in fractione aliquid esse convenit quod remotum est ab humana ratione: sed quod frangantur species non est alienum a ratione : ergo debet frangi corpus, ut videtur.

SED CONTRA: 1. Christus integer et totus pro singu- lis est oblatus : divisio autem refertur ad partes Ecclesie : cum igitur pro singulis partibus totus sit cblatus, totus Christus debet manere in singulis partibus : ergo non debet frangi.

2. Item, Contradictoria simul verificari non possunt: sed corpus Christi frangi simul et non frangi sunt contradictoria et secundum idem : ergo simul verilicari non possunt : ergo opinio est falsa.

Soruno. Dicendum, quod hae opinio falsa est et non ponenda : quia, sicut rationibus probatum est, nec fidei congruit, nec cum ratione.

Ad primum igitur dicendum, quod licet aliquid sint supra naturam, non tamen oportet quod illud sit supra naturam, quia sacramento non convenit : quedam enim operantur ad esse sacramenti, quedam ad usum : et illa quae sunt ad esse sacramenti, sunt supra naturam : quae autem ad usum, non oportet esse supra naturam : et fractio ordinatur ad usum sacramenti, non ad esse, cujus signum est quod fractio fit propter triformes partes Eeclesie pro quibus sacramentum istud offertur, et non sicut aliquid quod operetur vel pertineat ad esse sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod hoc non oportet : quia corpus materiale inanimatum non assumitur, nisi ut per transsubstantiationem fiat ibi corpus divinum gloriosum : et ideo panis transsubstantiatur in corpus Christi gloriosum, ut supra dictum est in questione de transsubstantiatione * : non enim corpus Christi transsubstantiatur in panem, sed e converso.

Ad aliud dicendum, quod non omnino signum est omnipotentiae facere ea quae sunt supra rationem, sed in talibus quae necessaria sunt saluti, et expediunt Keclesie : aliter sequeretur, quod melius operaretur Deus faciendo contrarium ordini nature, quam operando secundum naturam. .

Ad aliud dicendum, quod fides non habet experimentum humane rationis : sed hoc intelligitur ita quod non rationi innititur, sed veritati : ratio autem obsequitur fidei : unde in corde fidelis ratio innititur fidei, et non fides rationi : etsic intelligitur dictum Gregoril.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6