Text List

Articulus 7

Articulus 7

An confessio Berengarti, qui confessus est coram Papa panem et vinum quiin altart ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus Christi esse, etc., sit vera ?

ARTICULUS VII. An confessio Berengarti, qui confessus est coram Papa panem et vinum quiin altart ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus Christi esse, etc., sit vera ?

Deinde queritur de confessione Berengarii qui dicit, ibi, C, in fine: "Sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi, et fidelium dentibus atteri."

1. Si enim haec confessio fuit recepta a Papa Nicolao, et pluribus Episcopis, tunc videtur temerarium esse si aliquis aliter sentiat : dicit autem hic Magister aliter sentiendum esse : ergo est temerarius.

2. Item, Quidquid per sedem Apostolicam in diversis partibus mundi publicari precipitur ut fidele, illud pro fide tenendum est: sed confessio ista imperio Nicolai Pape publicata est : sic ergo pro fide tenenda est. Quod autem ita sit, accipitur ex decreto de consecratione, ubi sic dicitur: "Hanc confessionem sue fidei de corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi a Berengario Rome coram centum et quindecim Episcopis factam misit Papa Nicolaus per urbes: Italie, Germane, Galliz, et ad quecumque loca in quibus fama pravitatis ejus pervenire ante potuit ®."

3. Item, Ibi dicitur, quod post confes- sionem scriptam in haec verba, juravit dicens : "Per sanctam homousion Trinitatem,et per haec sacrosancta Evangelia, eos qui contra hanc fidem venerint cum dogmatibus et sectatoribus suis xterno anathemate dignos esse pronuntio." Ex hoc accipitur, quod concilium excommunicandos decrevit qui aliquid aliud sentirent quam professus est Berengarius. Et videtur, quod tota fere Doctorum universitas quae quartam tenet opinionem incidit in excommunicationem.

4. Item, In principio suae confessionis dicit Berengarius: "Consentio autem sancte Romane Ecclesie et Apostolice sedi: et ore et corde confiteor de sacra~ mentis Dominicas menses eamdem fidem me tenere quam Dominus et venerabilis Papa Nicolaus, et hac sancta synodus auctoritate Evangelica et Apostolica tenendam tradidit, mihique firmavit." Ex omnibus his videtur, quod Magistri male faciunt condemnando hanc opinionem.

Solutio. Dicendum, quod opinio quae tertia ponitur, non est sana, nec tenenda.

Ad Hoc quod objicitur de confessione Berengarii, dicendum quod ad aliud inducta fuit confessio illa in concilio coram Nicolao Papa, et ad aliud inducitur hic : in concilio enim inducitur eo quod ipse dicebat, quod corpus Christi non vere esset in altari post consecrationem : sed tantum in sacramento, hoc est, in signo, et non in veritate : et ideo ad hoc quod exprimeret quod in veritate ibi esset, coactus est ad hunc modum expressio- nis. Quod autem ita sit, patet ex confessione Berengarii, ubi sic dicit: "Anathematizo omnem heresim, precipue eam de qua hactenus infamatus sum : que adstruere conabatur panem et vinum que in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum, et non verum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi esse." Unde Papa ad talem modum expressionis compulit, qui ostendit quod omnibus modis quocumque modo factis, tentis, retentis, et repositis formis, post consecrationem semper continent verum corpus sive sub dentibus sive sub manibus: et hoc quidem est verum.

Unde hoc etiam conceditur, quod corpus Christi verum atteritur dentibus fidelium in sacramento : sed hoc simpliciter sine determinatione concedendum non est hic. Cum enim dicitur quod corpus Christi verum atteritur dentibus fidelium in sacramento, non veritas continentie corporis Christi, sed attritio refertur ad formas continentes : et hoc intellexit Papa et concilium : quia hoc directe fuit contrarium heresi sua quam prius habuerat.

Apip ergo quod primo objicitur, dicendum quod non est confessio precepta dilatari, nisi gratia ejus quod in veritate sub speciebus corpus Christi post consecrationem continetur.

Ad aliud dicendum, quod non juravit nisi de veritate corporis Christi contenti sub sacramento.

Et eodem modo dicendum est ad omnia quae de confessione sua objiciuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7