Articulus 8
Articulus 8
An opinio illorum sit vera qui dicunt, quod in sacramento nulla fractio vel partitio sit, quae non sit in substantia ac in sacramento ?
ARTICULUS VIII. An opinio illorum sit vera qui dicunt, quod in sacramento nulla fractio vel partitio sit, quae non sit in substantia ac in sacramento ?
Deinde queritur de opinione quarta quae dicit, quod est ibi vera fractio et partitio quae fit non in substantia, sed in sacramento.
Videtur enim hoc esse falsum: quia 1. Si aliquod unum convenit pluribus, ita quod est in aliis ab uno quod est causa ejus in omnibus, non existente illo, non erit illud in aliquo aliorum: sed fractio non est in accidentibus, nisi causetur a substantia fracta: ergo substantia fracta non existente, non erit fractio in aliquo aecidentium. Prospario majoris est: quia cum ignis sit causa calidi in omnibus, nullo existente igne, nullum erit calidum : et si primum movens est causa motus in omnibus, non existente primo, non movebit nec movebitur aliquod aliorum moventium. Prosartio secunde innuitur in JLittera, scilicet quod fractio per prius conveniat substantia.
2. Item, Omnis forma quantum est de se, unit et continet id cujus est forma: si igitur fiat pluralitas secundum esse, hoc erit a materia : ergo oportet, quod aliqua secundum esse sint ibi diversa et multiplicata: ergo in pluribus partibus erit fracta materia.
Soxtutio. Dicendum ad primum, quod licet aliqui dicant, quod divisio et fractio etiam per prius conveniunt substantie, et per posterius quanto: ego tamen hoc, quia non intelligo, non dico: quia dicit
Philosophus, quod si unum tantum est quod est substantia, ipsum est indivisibile: et ideo quia fractionis et divisionis non est prima causa materia vel substantia, sed potius quantitas : ideo procedere non videtur prima ratio.
Ad id autem quod ex Lilfera videtur innui probatio hujus, videtur dicendum, quod hoc innuit in Ziffera: non quia primo fractio conveniat substantia, sed quia accidentia non est accipere nisi in substantia : et quia non convenit eis fractio nisi secundum esse acceptis, ideo innuit in Littera, quod nihil secundum naturam frangatur, nisi in substantia: tamen in veritate si quis proprie dicere vellet quid est quod frangitur, diceret quod substantia quanta per se : sed quia accidens in sacramento habet esse preter substantiam, ideo per se convenit ei frangi sine substantia.
On this page