Text List

Articulus 9

Articulus 9

An potest dici, quod accidentia post consecrationem maneant in aere ?

ARTICULUS IX. An potest dici, quod accidentia post consecrationem maneant in aere ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium: "Licet quidam asserant ea fundari in aere."

Videtur haec opinio esse concedenda : quia 4. Dum aliquid sit consonum fidei, quanto magis appropinquat rationi, tanto magis est concedendum: sed magis appropinquat rationi ea esse in aere, quam sine subjecto: ergo magis est concedendum.

2. Item, Non excluditur per hoc veritas sacramenti: quia totum corpus Christi ibiin qualibet parte continetur: ergo hoc aliquis potest opinari.

SED CONTRA: 1. Aer est elementum humidum, spirituale, interminatum: ergo quod fundatur in eo fluit, et non tenet in eo figuras: ergo forme si fundatur in aere, figuras nullas retinent: et hoc est falsum ad sensum : ergo non fundantur in aere.

2. Item, Dicit Philosophus, quod accidentia conferunt ad cognitionem ejus quod quid est, hoc est, substantiae : ergo accidens ducit in cognitionem subjecti : ergo forme: ille ducerent in cognitionem aeris, si essent in aere fundate: sed simul et semel unum eodem modo se habens non ducit in cognitionem diversorum : ergo accidentia illa non ducerent in cognitionem corporis Christi : ergo frustra essent in sacramento, quod est inconveniens : ergo non fundantur in aere.

Sonutio. Dicendum, quod non fundantur in aere, ut patet duabus ultimis rationibus.

Ad PRimum autem dicendum, quod neutrum multum vicinum est rationi, scilicet quod sint ibi accidentia sine subjecto, vel quod fundentur in acre: sed famen quia hoc magis est secundum congruentiam sacramenti, quod sint sine subjecto, ideo hoc conceditur, et alterum non.

Ab aniup dicendum, quod veritas sa~ cramenti per hoc non excluderetur: et ideo non reputantur heretici qui hoc dicebant: sed congruentia sacramenti, et eorum qu sunt in sacramento, per hoc excluderetur: et ideo non conceditur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9