Text List

Articulus 10

Articulus 10

Quomodo totum corpus Christi sub tantilla forma contineatur in sacramento ?

ARTICULUS X. Quomodo totum corpus Christi sub tantilla forma contineatur in sacramento ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium: "Christus vero integer manel, et totus est in singulis."

Est enim gravis quaestio, Qualiter corpus Christi totum sub tantilla forma contineatur ?

Videtur enim, quod hoc sit impossibile: i. Dicit enim Philosophus, quod locus et locatum sunt aequalia secundum quantitatem sed locatum est corpus Christi, locans autem species quae apparet: ergo sunt zqualia per quantitatem, quod falsum est, cum corpus Christi est tricubitum forte vel parum minus, locans autem vix habet latitudinem digiti unius.

2. Item, Euclides in libro Il Geemetrie dicit, quod corpus est quod longitudinem, latitudinem, et profunditatem habet: ergo quod continet ipsum, necesse est quod contineat ipsum secundum longitudinem, latitudinem, et profunditatem: sed non est intelligibile, qualiter majus contineatur a minori secundum omnem dimensionem, cum forma illa minor sit in omni dimensione, quam verum corpus Christi quod pependit in cruce: ergo videlur, quod non _ possit illud continere.

3. Item, Particule corporis et loci, ut dicit Philosophus ad unum communem terminum copulantur : ergo ubicumque est accipere particulas corporis, ad easdem necesse est parliculas corporis loci copulari, et e converso; sed secundum duos et amplius cubitos est accipere particulas corporis Domini, quod pependit in cruce: ergo in tantum extendentur particule loci: ergo et forme continentes, quod videmus esse falsum, quia vix excedit forma quantitatem unguis.

4A. Item, Sacramentum, ut dixerunt antiqui, continet res suas ut vasa medicinalia medicinas: sed vas amplioris est extensionis, quam res ipsa qua est in vase: ergo et forma sacramentalis amplioris extensionis est, quam corpus: Christi: et hoc videmus esse falsum: ergo species sacramentalis non continet totum Christum.

5. ITem, Tota die concludifur et sup- ponitur in demonstrativis, quod majus non equatur minori: sed continens et conteniuM Si proprie sumantur, aequantur: ergo sunt aequalia: sed forma continet, et corpus Christi continetur: ergo sunt aequalia. Inde sic: Species est digitalis, et corpus Christi est bicubitale: ergo digitale et bicubitale sunt aqualia: sed bicubitale est majus digitali: igitur majus equatur minori, quod etiam impossibile est.

6. Ttem, Si linea egrediatur de centro locati ad superficiem loci, et alia de centro loci ad superficiem locati, ille line erunt aequales. Propario hujus est: quia non differunt nisi per punctum: et hoc non addit longitudinem aliquam. Educatur ergo linea de centro corporis Christi ad superficiem corporis Christi secundum quamcumque dimensionem, et alia edueatur de centro speciei ad superficiem ejusdem : ille ergo erunt equates, quod ad sensum est falsum.

7. Item, Aiqualia sunt, ut dicitur in primo Euclidis, quae sibi supposita se invicem non excedunt: sed corpus Chri~ sti non excedit quantitatem speciei, nec e converse : ergo sunt aequalia: sed corpus Christi est septem pedum, esto quod sit tantum : ergo quantitas illarum specierum est septem pedum, quod est etiam contra sensum.

8. Item, Sicut totum continens impletur a contento, sic conlinens et contentum sunt ejusdem figure : sed tota forma illa impletur a corpore Christi : ergo forma et corpus Christi sunt ejasdem figure : sed forma illa est rotunda: ergo etiam corpus Christi est rotundum, quod falsum est, cum habeat faciem, et manus, et pedes, positione differentes.

9. Item, Cum aliquid per totam quantitalem et substantiam continetur in alio, erit in determinata parte caput, et in alia pedes: queratur ergo, ubi in forma illa sit caput, et ubi pedes ? Si dicas, supra: ergo si quis dividat infra non erunt sub illo nisi pedes, quod faisum est. Si autem dicas, infra: tunc babebis caput reversatum : et hoc est ridiculum.

10. Si quis propter hoc velit dicere, quod corpus Christi non est in speciebus illis, sicut locatum in loco, sed potius sicut signatum in signo: videtur esse heresis Berengarii supra condemnata : ergo non est ita dicendum.

Prarerea queritar, Utrum signatum secundum veritatem totius quantitas continetur a signo, velnon continetur, sed signatur tantum? Si primo modo: tanc redibit eadem questio. Si secundo modo: tunc incidit heresis Berengarii, qui dixit Christum non secundum veritatem, sed secundum signationem contineri in sacramento.

Ad hoc quidam volunt dicere, quod corpus Christi gloriosum est modo in loco non per modum corporis grossi, sed per modum corporis spiritualis: et ut melius intelligatur, ponunt simile in corpore spirituali quod dicunt esse lucem, quae situaliter quidem dilatatur per mundum, et tamen tota posset esse in uno puncto. Et hoc quidem dictum est eorum, quod ego si bene intelligo, sic intelligo esse dictum, quod corporis habentis quantitatem dimensivam duplices sunt partes: ita quod quaedam habeant partem juxta partem: et hoc exigit locum sibi aequalem. Aliud est quod habet se indifferenter ad hoe, quod habeat partem juxta partem, et quod habeat partem sub parte: et ideo indifferenter potest esse in loco partis et totius, et in loco indivisibill propter sui spiritualitatem. Et hoc quidem ego confinxi ad intelligendum dicta quorumdam modernorum: guia constat, quod nulli antiguorum concordant. Potest igitur dici secundum eos, quod corpus Christi maximes simplicitatis est inter corpora: et ideo indifferenter se habet ad hoc quod habeat partem juxta partem, et partem sub parte, et ideo potest esse in loco minori sua statura, et etiam indivisibili.

Sed quod hoc figmentum stare non possit, sic probatur: quia figura est terminatio quantitatis secundum quemdam modum eminentiw et depressionis in corporibus naturalibus: sicut alia est figura hominis, et alia asini: figura igitur illa aut est terminatio quanti quod habet partem juxta partem, aut partem sub parte, aut quantum ad utrumque. Si primo modo, habeo propositum: quia dicit Philosophus in prima philosophia, quod omne corpus naturale habet figuram propriam, sine qua non est ipsum in specie sua: et idem dicit Commentator super II de Anima. Aut igitur Christi corpus retinet figuram suam unam, aut non. Sisic : ergo sub speciebus habet partem juxta partem, et tune redit prima questio. Si non: ergo Christus est ibi sine figura nasi, et oculorum, et oris, et non existente figura, non sunt etiam ipsa membra: ergo erit ibi sine membris, sicut truncus, et neque sicut truncus, quia etiam figura trunci destruitur ibi. Si autem figura est terminatio quanti secundum quod habet partem sub parte. Contra: Habens partem sub parte, omnes partes habet in una vel habere potest, et tunc illa est indivisibilis per sensus: ergo idem videtur esse capax figure totius, et partis: figura autem nasi tendit inconum et intus est triangularis: et figura trunci est rotunda et circularis : ergo in eodem indivisibili secundum sensum erit circularis figura, et pyramidalis intus triangularis: quod si intelligibile est, mirum est.

Tlem, Quedam partes hominis sunt que de sua natura sunt concave, ut nasus, pectus, et hujusmodi: ille igitur in illo indivisibili aut sunt manentes concave, aut compresse sub parte una. Si primo modo: ergo pars erit juxta partem et in indivisibili, et non sub parte. Sisecundo modo: ergo corpus gloriosum comprimitur, et destruitur ejus figura, et per consequens natura, ut prius dictum est. Si tertio modo dicatur se habere corpus gloriosum, idem sequitur impossibile.

Praeterea, Quando dicitur pars esse sub parte : aut intelligitur quod prepo- sitio sub notat situm et positionem unius . sub alia tantum, aut continentiam. Sj primo modo: ergo tantum crescit in augmentum subtus propter partium quantitativarum aggregationem, quantum diminuitur in latum, vel in longum : et sic non valebit ad propositum : quia forma illa non continebit ipsum secundum illum situm quem notat prepositio sad. Si notet continentiam: ergo totum vel omnes partes possunt esse in una: quod iterum mirum est si aliquis intelligit.

Si forte dicas, quod esse partem sub parte notat partium indifferentiam quoad locum, et non quoad aliud. Contra: Locus datur quanto in eo quod quantum est finibile sive terminale extra: ergo - quecumque differentiam habent in tali quantitate, differunt secundum situm necessario : sic autem differunt totum et pars : ergo locus eorum hahebit differentiam.

Si forte dicas, quod haec omnia vera sunt de corpore quod obstat alteri, et. hoc est grossum et materiale : tale autem non est corpus spirituale quod est sicut lux. Contra: Istae rationes non supponunt nisi corporis quantitatem : ergo indifferenter concludunt in quocumque corpore quantitatem habente,

Item, Accipiamus aliquod corporum ceelestium, cujus substantia sit quod sit corpus rotundum, habens diametrum centum cubitorum : quero, si hac manente figura potest esse in loco indivisibili quoad sensum ? Si sic: ergo figura secundum esse accepta centum cubitorum in diametro et trecentorum in circumferentia, sine sui corruptione potest esse in eo quod est indivisibile secundum sensum : et haec est dicere, quod ceelum potest esse localiter in uno grano milii: quod qui dicit, non oportet quod aliquid absurdum neget. Si secundo modo : tunc rationes prius habite tenent etiam in corporibus spiritualibus.

Sed quia nobis de hac mirabili opinione restat grandis disputatio in fine quaestionis de resurrectione, modo quae dicta sunt, sufficiant.

SOLVENDO autem dicimus ad questionem, quod Christus tripliciter comparatur ad rescreatas. Comparatur enim ut Deus, et sic tripliciter est in rebus : uno modo qui convenit Patri et Spiritui sancto, quo est in omnibus essentialiter, preesentialiter et potentialiter. Alio modo idem convenit Patri et Spiritui sancto, quo est in sanctis per inhabitantem gratiam. Tertio modo discreto a Patre et Spiritu sancto, quo est in natura humana per unionem.

Secundo modo comparatur ad res alias per assumptam carnem, secundum quod natus est de Virgine, et pependit in cruce: et sic est in loce per circumscriptionem.

Tertio modo, secundum quod ipse plenus gratia in deitate et humanitate existens, supermundana ratione est res sacramentalis, et cibus spiritualis Ecclesia, et sic est in sacramento. Unde sicut panis non secundum partem et partem est in illa et alia ratione cibi, sed eadem ratio cibi est in toto et in qualibet parte cibi : ita ipse, ut signatum respondeat signo, non est in’ una parte aliter quam in alia, sed uno modo essentialiter in toto: et si in partes dividatur, erit in qualibet parte. Et similiter de vino in quo est una ratio significandi totum in toto, et in qualibet parte: et ideo licet dividatur vinum, erit totus qui fuit sub tota specie vini, et totus sub qualibet parte : et ideo nulle rationes in hoc sacramento recipiende sunt, quae non sunt secundum operationem sacramenti ad esse, vel usum. Unde sicut supermundana ratione operatur virtus divina ad esse sacramenti in transsubstantiatione et mensura accidentium sine subjecto: ita etiam commetitur se toti et parti secundum congruentiam signati ad sighum: et ideo omnino nihil valent ra- tiones quae fuerunt de comparatione locatiad locum : quia licet sit ibi Christus quantus in veritate quantitatis et substantiae, non tamen secundum leges loci et locati, sed secundum leges signati in sacramento et signi continentis id quod significat secundum proprietatem sacramentorum nove legis, quam istud sacramentum plenissime habet inter omnia novee legis sacramenta.

DicrnpuM ergo ad primum, quod supponitur falsum objiciendo: quia forma ilia non habet se ad corpus Christi sicut locus ad locatum, sed potius sicut signum continens ad signatum secundum veritatem contentum, non quidem secundum leges loci, sed secundum leges signi: et ideo etiamsi frangatur, in qualibet parte totum erit, quod non esgset si esset in eo sicut in loco.

Ad aliud dicendum, quod corpus Christi habet omnes tres dimensiones cum figura propria, et sine aliqua contractione, et ideo verissime corpus est: sed non comparatur ad formam illam sicut ad locum vel aequale cui commensuratur, sed potius, ut dictum est, ut signatum ad signum.

Ad Atiup dicendum, ut dictum est, quod non habent se sicut locus et locatum ad invicem.

Ad aliud dicendum, guod non intellexerunt antiqui, quod sacramenta essent quaedam vasa in quantum locus est vas, sed in quantum vas habet se quodammodo ad actum medicine et medici: dicimus enim, quod medicus sanat, et medicina et clyster et embutum : sed medicus effective, et medicina sicut virtus conjuncta nature, et clyster est sicut instrumentum ponens medicinam in locum debitum : et ita se habent in curatione anime Deus, et gratia, et sacramentum :unde nihil valet objectio inducta.

Ad aliud dicendum, quod minus non aequatur majori: hoc enim demonstratum est: sed non est hic comparatio quanti ad quantum secundum legem et principium quantitatis, sed potius secundum rationem cibi comparatur ad conjunctum: et quia illa ratio una est in toto et in parte, ideo una ratione comparatur ad totum et partem, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod secundum rationem sacramenti nulla potest egredi linea de centro forme rotunde quae in altari apparet,nec figurabile est centrum ejus: quia sic jam attenderetur secundum principia et leges quantitatis, et jam diximus, quod sic non est ibi commensuratio corporis Christi ad sacramentum : et ideo illa objectio nihil valet.

Ad aliud dicendum, quod aequalitas duplex est, scilicet secundum quantitatem molis, et secundum quantitatem virtutis : secundum quantitatem molis non attenditur aequalitas inter signum et signatum, sed secundum quantitatem virtutis: ut scilicet cum ibi illud conitineatur signatum, quod illud continet et signum, et est hoc in toto et parte equaliter, ratione supra dicta, qua diximus, quod una est ratio cibi in tote et in parte.

Ad aliud dicendam, quod non sequitur, si totum continens impleatur a contento, quod sit ejusdem figure, nisi contentum sit in continente sicut locatum in loco: hoc autem non est hic, ut sepius dictum est.

Kodem modo respondeo ad sequens : quia hoc non est verum nisi de illis quae ita suntin aliis, quod pars una est in parte una continentis, et alia in alia: in sacramento Hucharistiae non sic est : sed una est comparatio contenti ad totum et ad partem propter unam rationem significandi cibum spiritualem in toto et in parte.

Ad id quod objicitur contra rationem inductam, dicendum quod si quis diceret corpus Christi non secundum veritatem substantiae et quantitatis esse in sacramento, sed tantum sicut signatum remotum per substantiam a signo, ille esset de heresi Berengarii: sed nos non sic dicimus, sed potius dicimus ipsum signatum esse in signo substantialiter in tota sua quantitate: et ideo nihil commune cum heresi, Domino concedente, habebimus.

Ad aliud dicendum, quod quedam sunt in loco secundum veritatem substantiae et quantitatis, et secundum leges loci et locati: quaedam autem suntin loco secundum veritatem substantiae et non quantitatis, nec secundum legem loci: et quaedam quasi medic modo sunt in aliquo, non ut in loco, per veritatem substantiae et quantitatis, et non secundum leges loci, sed secundum legem illius in quo sunt vel esse dicuntur, Primo modo sunt in loco ea quae circumscribuntur in loco.Secundo modo sunt in loco ea quae diffiniuntur in loco, ut spiritus creati.Tertio modo corpus Christi est in sacramento, non secundum legem loci, sed secundum legem signi signantis cibum spiritualem aequaliter in toto et in parte: et ideo patet solutio illius objectionis.

Ad aliud quod objicitur de opinione inducta, sine prejudicio respondeat qui voluerit : quia ego numquam potui intelligere, quod lux esset corpus, vel quod corpus haberet parlein sub parte, vel quod duo corpora possent esse in ecdem loco. Et ideo quod non intelligo, defendere non presumo : sed nostra opinio est quae dicta est: et infra, in questione de resurrectione, apparebit. quid sentiam de corporibus gloriosis .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10