Text List

Articulus 11

Articulus 11

An quisque fidelium communicans accipiat totum Christum vel partem suam? et, An totus Christus est in gualibet parte hostiae ?

ARTICULUS XI. An quisque fidelium communicans accipiat totum Christum vel partem suam? et, An totus Christus est in gualibet parte hostiae ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium: "Norunt fideles guomodo manducent carnem Christi: unusguisgue accipit partem suam."

Sed contra: Unusquisque accipit totum Christum: non ergo unusquisque accipit partem suam.

Si forte dicas, quod pars refertur ad divisionem hostiae continentis, et non ad Christum contentum, videtur falsum: quero enim, Unde hoc quod totus Christus sit sub qualibet parte ?

1. Quecumque enim sic se habent ad invicem, quod unum secundum esse non dependet ad alterum, multiplicato uno, alterum non est de necessitate sub qualibet partium per multitudinem acceptarum: sic autem se habent ad invicem corpus Christi et figura illa quae hostia appellatur : ergo multiplicatis partibus hosties, non necessario erit Christus sub qualibet illarum.

2. Item, In naturis videmus formas multiplices: quaedam enim sic sunt in materia, quod materia divisa dividitur forma, ut lapidis forma et aliorum homogeniorum : quaedam etiam sunt ita in materia, quod divisa materia, non necessario forma manet in qualibet parte, ut anima sensibilis in corpore multe diversitatis in compositicne partium, ut in leone, vel asino : quaedam autem sic, quod nec alicujus corporis est proprius actus, cum ipsa per operationem non sit affixa, sed polius operatio sua est pura eta materia denudata, et similiter essentia, sicut anima rationalis secundum intellectum: et ula, ut dicunt Philosophi, nec est corpus, nec est virtus in corpore : et corpore di- viso non manet in singulis, nec multiplicatur in illis: sed ad similitudinem hujus videtur se habere corpus Christi ad Species sacramentales: ergo videtur, quod illis divisis, non sub singulis debeat esse totus Christus.

Prarerea queratur, Unde contingit hoc, quod sub qualibet parte sit totus Christus quando frangitur hostia ?

Videtur enim, quod non debeat contingere: Christus enim non habetur in hostia nisi virtute consecrationis unius : virtute ergo consecrationis unius habebitur semel Christus, et virtute duarum bis, et sic deinceps : sed in omnibus partibus hostia non est nisi una consecratio : ergo non debet haberi nisi sub toto, et non sub hac parte hic, et sub illa ibi.

Si forte hoc aliquis adstruere velit per exempla, et ponat exemplum in speculo in quo integre resultat forma una, et fracto resultant plures forme : videtur, quod hoc nihil sit: quia in uno speculo convexo vel plano resultat forma una propter reflexionem quae sit ad unum: sed in pluribus fractis non potest fieri reflexio ad unum: quia dividitur radius in termino vitri, et sic revertitur ad centrum continui : hoc autem non est in hostia, unde nulla videtur esse similitudo,

Item, Quidam ponunt simile in anima sensuali quorumdam animalium habentium corpora rugosa aut annulosa et equalia in compositione et complexione per totum vel fere aequalia, quibus divi-— sis manet anima sensibilis per sensum et motum in omnibus partibus truncatis ; et hoc iterum non videtur habere similitudinem : quia ibi non est una numero anima in utraque parte truncata, sed duz facte per divisionem ab una, quae propter similitudinem complexionis sit dux : hic autem unus numero Christus manet in singulis partibus hostiae : unde nihil simile videtur.

Si forte dicas, quod nihil prohibet unum numero esse in diversis locis. Unde dicit Augustinus, quod anima est in diversis locis, quia est in corde et in cerebro tota et in aliis partibus. Et forte aliquis vellet dicere, quod sic est, et in aliis spiritualibus substantiis. Videtur, quod hoc nihil sit ad propositum : quia etiamsi dicamus, quod sic sit in spiritualibus substantiis, quod tamen non est verum, non tamen propter hoc sequeretur, quod sic sit in corpore Christi vero: quia hoc verissime corpus est, et non spiritus.

Praeterea, De spiritualibus substantiis creatis, hoc est falsum : quia, ut dicit Damascenus, diffiniuntur in loco: et ut idem Damascenus dicit, diffiniri loco est hic et non alibi esse : cuicumque autem convenit esse in pluribus locis simul, huic convenit hic et alibi esse : ergo non diffinitur in loco, quod negat Damascenus.

Si autem propter hoc aliquis dicat, quod hoc convenit corpori divino secundum quod medium est inter Deum qui ubique est, et creaturam quae in uno loco est, ut dictum est. Unde corpus creatum Deo unitum est in pluribus locis, ubi consecratur, et in quas partes hostia dividitur : videtur hoc esse falsum : proprietas enim medii semper comitatur medium, quamdiu medium est : cum igitur corpus Christi sit semper medium inter Deum increatum, et creaturam, si tamen medium est, semper erit in pluribus locis : sive ergo consecretur in pluribus locis sive non, et sive hostia dividatur sive non, semper erit in pluribus locis, quod falsum est et hereticum : er= go ratio nulla quae tamen fere ab omnibus solet assignari.

Solutio. Sine prejudicio videtur mihi dicendum, quod causa quare totus Christus est sub qualibet parte,cum hostia dividitur, haec est : quia ratio significandi totum cibum spiritualem, aequaliter est in toto corpore, et in parte : et ideo cum hostia est una, erit unum signilicans unum cibum spiritualem : et cum est plura, erunt significantia omnia cibum cumdem : et ideo cum in hoc sacramento precipue quod principale est inter sacra- menta nove legis, continentia sequatur rationem significandi, cum unum est sienificans, unum erit continens in se cibum signatum : et cum plura sunt signantia, plura erant continentia cibum eumdem totum et integrum : et haec est causa, quare hostia divisa, in qualibet parte sub qualibet manet totus Christus, cibus anime spiritualis.

Ad Hoc ergo quod primo objicitur, dicendum, quod secundum esse dependent a se invicem forma et materia: et in talibus procedit objectio: sed secundum contineri dependent a se signum in sacramento et signatum prout accipitur sacramentum nove legis : et ideo multiplicato signo, necesse est rem signatam esse sub quolibet illorum.

Ad aliud dicendum, quod objectio illa procedit secundum granum forme magis et minus separate : sed in signo sacramentali non est sie: non enim dicimus, Christum esse in sacramento sicut animam in corpore, et sicut intellectum in corpore : licet quoad hoc quod in tota - forma est .totus Christus, et in qualibet parte totus, habeat similitudinem quamdam cum esse anime rationalis incorpore : que, secundum Augustinum, "in toto est tota, et in qualibet parte tota."

Ad aliud dicendum, quod sicut jam dictum est, virtute significationis talis, et non virtute significationis simpliciter, hoc contingit, seilicet quod sacramentum hoc illius causa est secundum esse quod signat, et continet illud: consecratio autem non est causa nisi remota, scilicet quod sit sub hostia, sive divisa sive indivisa.

Ad aliud dicendum, quod significatio in genere non est causa hujus : sed potius significatios pecialis, et preecipue hujus sacramenti, quod antonomastice est sacramentum nove legis, ut dictum est.

Ad woc quod dicitur de exemplis, dicendum quod illa exempla sunt in parte similia, et non in toto, sicut bene probant objectiones : divina enim non habent similia perfecta in rebus corporali- bus. Unde Hilarius : "Si qua nos exempla ad divina afferimus, nemo ea putet perfectionis formam in se continere : ct tamen bona sunt similia, co modo quo id quod estin parte, representat id quod est in toto."

Ad id quod objicitur de Augustino, dicendum quod dupliciter contingit aliquid esse in alio ut in loco, scilicet proprie, et improprie : proprie ut cireumscriptum vel diftinitum est in loco : et hoc simul non potest esse in pluribus locis : improprie autem quod in alio est, sicut in materia quae habet similitudinem cum loco secundum Jsidorum propter capacitatem : et sic intelligitur dictum Aueustini : quia anima est in corpore sicut in eo quod aliquam habet similitudinem cum loco: quod tamen proprie est materia sua et subjectum. Unde sicut nulla pars materia est qua non perficiatur a forma, ita nulla pars corporis est in qua essentialiter non sit anima: non tamen proprie est in pluribus locis.

De hoc autem quod dicitur, quod habeat hoc corpus Christi, in quantum medium est inter pure creatum, et pure increatum, dicendum videlur quod falsum est: sicut probant in contrarium facta rationes.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11