Text List

Articulus 16

Articulus 16

An aliquis existens in peccalo mortali, potest accedere ad communionem, ct accipere corpus Christi ?

ARTICULUS XVI. An aliquis existens in peccalo mortali, potest accedere ad communionem, ct accipere corpus Christi ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, E, § 3: "Sed caveat quisque ne indigne percipiat, etc."

Infra enim statim dicet, quod "indigenus est, quit habens mortale peccatum accedit."

Unde queruntur hie tria, quorum pri- mum est, an aliquis potest accedere cum peccato mortali existens ? Secundo, Utrum sacerdos potest repellere aliquem in peccato mortali existentem ? Tertio, An habens mortale peceatum, potest videre corpus Christi ?

AbD primum proceditur sic : 1. Ambrosius dicit: "Si desit fides et charitas, judicium sibi manducat et bibit:" sed ei qui est in mortali peccato, deest fides et charitas : ergo judicium sibi manducat et bibit.

2. Item, Augustinus: "Sicut Judas cul buccellam tradidit Christus, non malum accipiendo, sed bonum male accipiendo, locum prebuit diabolo: sic indigne quis sumens corpus Christi, non efficit, ut quia malus est, malum sit : aut quia non ad salutem accipit, nihil accipiat." Ex his accipitur, quod talis non accipit ad salutem, sed accipiendo locum dat diabolo : ergo non debet accipere.

3. Item, Minus videtur quod ingerens se sanctis officiis, et imducens se sacramentis vestibus, vel pradicans indignus, peccet mortaliter, quam si indignus accipiat corpus Domini: sed ille qui praedicat indignus, vel induitur sacris vestibus, vel suscipit ordines indignus, peccat mortaliter, ut dicunt Magistri : ergo multo magis et iste.

SED CONTRA : 1. Ecele. rx, 1, dicitur : Nescit homo utrum amore vel odio dignus sit: ergo nemo scit an habeat charitatem an non: ergo omnes dubilant utrum habeant charitatem : ergo omnes dubitant, utrum sint digni, an indigni: ergo etiam dubitant per consequens, utrum mortaliter peccent accipiendo, vel non: sed regula est in sacra Scriptura, quod qui facit de quo dubitat utrum sit mortale peccatum an non, peccat mortaliter : ergo omnis homo accedens ad corpus Domini, peccat mortaliter,quod est valde horribile dicere.

2. Item, Dignus dicitur vita zterna, qui facit aliquid unde juste debetur ei vita eterna: ergo digne accedit ad corpus Christi, qui facit aliquid unde juste debe. tur et corpus Domini: ergo aliquo humano opere ponderari potest corpus Domini: quod falsissimum est, quia digenius est toto mundo et infinitis mundis si essent : ergo nullus accedit dignus: ergo omnis homo accedens peccat mortaliter.

Solutio. Dicendum, quod dignus: aliquis dicitur dupliciter, scilicet per wquivalentiam : et hoc modo nullus est dignus vila aeterna, nec etiam corpore Domini, Secundo modo dicitur dignus per estimationem : et hoc dupliciter adhuc, scilicet estimatione rei, et sic nullus dignus est : vel estimatione estimantis per bonitatem suam propter valorem nostrum ex parte nostrorum operum : sicut diciturin epistola ad Titum, mw, 35: Non ex opertous justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit : et sic sumus digni vita aeterna, et digni communione corporis et sanguinis Domini : quia dignos nos estimat, quando sumus sine mortali peccato secundum nostram conscientiam : indigni autem quando conscientia accusante sumus in mortali peccato.

Ad primuM ergo quod objicitur contra 4 hoc, dicendum quod nemo scit utrum sit dignus scientia certa : sed scientia presumptionis multi sciunt : et hoc sufficit : quia delicta nullus intelligit . Unde etiam Augustinus dicit, quod peccatum de quo quis non recordatur, et tamen paratus est confiteri et satisfacere, si recoleret, aut Deus. misericorditer indulget, aut ut pius pater revelat. Et ideo talis dignus reputatur.

Ad Atiup patet solutio per distinctionem prius positam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16