Articulus 17
Articulus 17
An sacerdos debeat repellere aliquem in mortali peccata existentem ?
Videtur autem quod non: quia 1. Dicit Augustinus in libro IV de Trinitate: "Non prohibeat dispensator pingues terre mensam Domini manducare, sed exactorem moneat timere." Pingues autem terre, sicut dicit Glossa super illud Psalmi xx1, 30 : "Manducaverunt eb adoraverunt omnes pingues terre", sunt peccatores indigni: ergo tales a sacerdote qui dispensator est, non sunt prohibendi.
2. Item, In decreto! exponitur ab Augustino illud, Si peccaverit in te frater fuus, etc. Dicit ibi Augustinus, in te, id est, te solo sciente. "Si ergo peccaverit in te: et viseum coram hominibus arguere, non es corrector hominis, sed proditor criminis." Ergo a simili si sacerdos sciat solus hunc esse indignum, si repellit ipsum a communione, non est corrector, sed proditor : ergo non debet eum repellere,
3. Item, Ex hoc accideret maximum scandalum : quia sacerdos malus cuilibet posset hoc modo imponere maculam, et repellere a communione : cum igitur hoc non debeat fieri, videtur quod sacerdos nullum debeat repellere.
4. Item, Dominus non repulit Judam, licet moneret eum ut caveret sibi : ergo cum sua actio, nostra est instructio, sa- cerdos non debet repellere aliquem, ut. videtur.
5. Item, Sacerdos non est dominus sacramentorum, sed dispensator : sed sacramenta sunt concessa ad usum sub~ ditorum : ergo videtur, quod cum unicuique sit dandum quod suum est, quod ipse nullo digno vel indigno debct denegare : ergo nullum debet repellere.
1. Furioso non est dandus gladius in tempore furiz, quia seipsum interficeret: ergo cum pejor sit interfectio in anima, non est dandum alicui quantumcumque petat, unde seipsum interficeret in anima: sed indigne accipiens corpus Domini, interficit seipsum, accipiendo : ergo non est dandum a sacerdote: ergo est repellendus.
2. Item, Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod justum legale minus valet, quam justum per naturam : quia justum per naturam considerat quid, cui, quando reddendum : sed legale dicit semper esse reddendum quod suum est. Unde legale precipit reddi alteri quod suum est quandocumque petit : justum autem per se non reddit, nisi quando ad utilitatem provenire potest : et ideo habens depositum, non reddit petenti, vicinis latronibus qui spoliarent : ergo videtur a simili et hic, licet lex divina precipiat, quod sacramenta sint danda omnibus, tamen justus sacerdos non debet dare, nisi det ad salutem: sed indignus non sumit ad salutem: ergo sibi dari non debet : et ideo repellendus.
3. Item, Lex divina eliam precipit ut non fiat. Matth. vu, 6: "Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos" ; canes autem et por: ci sunt peccatores : ergo talibus non est dandum : ergo repellendi sunt.
4. Item, Quod tibi non vis fieri, numquam facias alicuiĀ® : sed sacerdos si es- set indignus, deberet nolle sibi dari corpus Domini: ergo non debet dare alteri: ergo repellere debet indignum.
5. Item, Projiciens corpus Domini in latrinam vel in lutum, peccat mortaliter: sed peccator luto vilior est : ergo dans peccatori magis peccat, quam projiciens in lutum : ergo peccator est repellendus.
6. Item, Cyprianus Episcopus ita scripsit Ebraico Episcopo: "Pro dilectione tua consulendum me existimasti, frater charissime, quid videatur mihi de histrione et mago illo qui apud nos constitutus, adhuc in artis sue dedecore perseverat, et magister et doctor, non crudiendorum, sed perdendorum pucrorum, id quod male didicit, ceteris quoque insinuat : an talibus sacra communio cum ceteris Christianis debeat dari, aut nobiscum debeant communicare? puto nec majestati divine, nec HEvangelice discipline congruere, ut pudor et honor Ecclesie tam turpi et infami contagione foedetur." Ergo a simili aliqui repellendi esse videntur.
7. Item, Ex consilio Carthaginensi : "Scenicis atque histrionibus, ceterisque hujusmodi personis, vel apostatis, conversis vel reversis ad Deum, gratia vel reconciliatio non negetur." Ergo a contrario sensu, si non revertuntur, neque convertuntur tales ad Deum, reconciliatio debet eis negari : ergo debent repelli.
Solutio. Dicendum, quod peccator duplex est, scilicet notorius, et occultus : occultus non debet repelli, notorius autem perseverans in peccato debet repelli. Est autem notorius duplex, scilicet per convictionem testium in judicio, sicut adulter convictus et non poenitens : et notorius per turpe officium vel artem vel contubernium quod exercet, sicut usurarii et publicani per exercitium et officium publicum : et per arlem histrio, et magus : et per contubernium turpe, sicul merctrix : tales enim repellendi sunt nist poenitentia publica prius prioribus actibus renuntiantes-satisfaciant. Alii autem non sunt repellendi, ne prodantur, et ne populus scandalizetur qui ignorat peccata corum.
Av primum ergo dicendum, quod non est simile de peccatore, et furioso : quia furiosus non videt periculum suum, et ideo nihil habet retrahens ab interfectione sui, quando habet gladium : sed peccator usum habet rationis, et videt suum periculum, et potest retrahi_ si vult.
Ad aliud dicendum, quod per se justum cavet proximo de periculo ex parte alterius, sed de periculo male voluntatis non cavet : et ideo vir justus restituit alteri quod suum est, eliam quando scit, quod male expendit, licet non daret quando est inter latrones qui possunt auferre : et ita se habet sacerdos justus ad peccatorem postulaniem corpus Domini.
Ad aliud dicendum, quod lex divina precipit, quod sacerdos non det, et sacerdos non dat, sed ille rapit de manibus ejus : preecipue cum sacerdos non sit nisi dispensator. Vel dicatur, quod vis est in eo quod dicit, Nelite, id est, non velitis etsi quandoque aliud oporteat fieri propter necessitatem scandali : sicut dicitur, Jacobi, v, 12: "Ante omnia, fratres mei, nolite jurare": tamen quandoque jurare necesse est propter maliliam incredulitatis.
Ad aliud dicendum, quod haec est fal- adobien sa, quod sacerdos deberct velle in casu, quod sibi non daretur : imo deberct velle, quod sibi daretur, sed non deberet velle se accipere si daretur : quia dare justum est, accipere autem injustum.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia latrina et lutum impossibilitatem habent munditiae ad recipiendum corpus Domini: sed non sic peccator qui in momento potest conteri et effici dignus : et ideo non debet negare : quia posset nocere multum si subtraheret peccatori poenitenti, et peccator potest converti in momento.
On this page