Text List

Articulus 18

Articulus 18

An habenti peccatum mortale liceat videre corpus Christi, et quomodo ?

ARTICULUS XVIII. An habenti peccatum mortale liceat videre corpus Christi, et quomodo ?

Tertio queritur, Utrum liceat videre corpus Christi habenti mortale peccatum ?

Videtur enim, quod non : quia i. Luc. xvirr, 13, laudatur publicanus qui "nolebat nec oculos ad coelum levare:" ergo multo minus peccator est dignus videre corpus Domini, quod melius et dignius est coelo.

2. Item, U Paralip. dixit Manasscs in Gratione sua : "Non sum dignus intueri el adspicere altitudinem cali, preter multiludineum iniguitatum mearum": ergo multo minus peccator dignus erit videre corpus Domini.

3. Item, I Reg. vi, 13 et seq., Bethsamitze percussi sunt, quia viderunt arcam Domini, quae tantum figura fuit corporis Domini : ergo multo magis peccator percutietur, indigne respiciens corpus Dominicum.

4. Item, Il Reg. vi, Get 7, Oza percussus est, co quod extendit manum ut teneret arcam, cum tamen calcitrassent boves trahentes illam. Ex hoc videtur, quod etiamsi periclitaretur per casum vel aliquid aliud corpus Domini, quod peccatori non liceret tangere, nec videre.

Sed contra : I. Saepe videmus, quod ostensio boni provocat ab bonum : ergo videtur, quod non debeant prohiberi videre peccatores.

2. Item, Videmus quod universalis usus Hcclesiae habet, quod facta consecratione, elevatur hostia, a populo videnda et adoranda cum tamen constat solutionis probabiliter celebranti, quod multi existentes in mortalibus peccatis assistant in Keclesia : constat autem, quod universalis Keclesia nihil agit periculosum : non ergo periculosum est videre, sed salubre, ut videtur.

Solutio. Dicendum videlur, quod videri potest, et debet : sed non multiplicari respectus propter humilitatem : sed potius viso corpore percutiendo pectus in poenitentia recogitet, quod non sit dignus, quod in conspectu et visu frequenti remaneat tante sanctitatis.

Dicendum igitur ad auctoritates duas que primo inducuntur, quod laudatur humilitas in illis : et illa laudatur in isto in hoc quod respectum non multiplicat : sed tamen propter admonitionem mortis Christi qua petras scindit, et ex illis suscitat filios Abrahe, bonum est videre memoriale mortis. Unde non est simile de celo, eogquod tale non est memoriale ejus, quod tam efficaciter convertit peccatores.

Ad aliud dicendum, quod Bethsamiles percussi sunt qui nudam arcam viderunt, quam videre non debuerunt nisi involutam, sicut dicitur, Numer. LV, G: unde etiam in Litlera innuitur, quod curiositate multi potius respiciebant arcain, quam vocarent sacerdotes qui involverent cam. Hic autem corpus Domini involutum est specie panis et vini: ctideco videri potest.

Ad aliud dicendum, quod ut communiter dicitur, Oza percussus est propter duo: unum, quia pollutus in nocte cum uxore, prasumpsit in mane propior accedere ad currum, et tenere eum volens propior inter cweteros accedere, debuit se digne preparare: vel quando noluit se preparare, debuit dimittere, et alium propius accedere, qui dignior esset, Alia causa erat: quia cum esset Levita; debuit portare arcam propriis humeris, sed ipse permisit eam boves trahere, et ideo percussus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18