Articulus 24
Articulus 24
An Christus quotidie immoleiuy in sacramento ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, F, post principium : "Quotidie autem tmmolaiur in sacramento, etc."
Uxrerius adhuc queritur, Quare san~ guis a die ccene usque in diem Parasceves non reservatur, sicut corpus ?
Solutio. Dicendum, quod quotidie immolatur, licet non quotidie conficiatur: guia etiam in Parasceve immolatio fil absque consecratione.
Ad aliud dicendum, quod instituit Ecclesia, quia illo die Christus vere seipsum obtulit in cruce : et ideo noluit Ecclesia ut immolaretur in sacramento, ut populus circa veram oblationem, ablata sacramentali quae sub velamine est, magis afficeretur.
Ab atiup dicendum, quod nulla causa est quam quidam dicunt, quod hostiz consecrate intinctione vinum in Parasceve convertatur in sanguinem : quia secundum hoc alicui sacerdoti intingenti corpus Christiin vino, et postea sumenti utrumque, scilicet corpus et vinum, iterum eodem die liceret celebrare: quod falsum est, cum sit pransus.
Item, Vinum non fit sacramentum nisi accedente verbo : si autem verum esset quod isti dicunt, efficeretur sacramen= tum sine forma sacramenti. Unde di- cendum, quod sanguis non reservatur propter periculum effusionis, quia effundi posset : et iterum quia non potest reponi de vase in vas nisi aliquid adhereat vasi de humore : et ideo Ecclesia statuit non reservandum esse.
Deinde notandum est circa hoc quod dicit, ibi, F, sub medio: "Quoties pascha celebratur, etc.," quod pascha dicitur multipliciter.
Quandoque enim dicitur panes azymi, qui tune comedebantur. Joan. xvin, 28 : Ipst non introierunt in pretorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha.
Item, Dicitur Christus immolatus. I ad Corinth. v, 7: "Et enim pascha nostrum immotlatus est Christus".
Item, Coeena quam comedebant in vespera. Matth. xxvi, 2: "Scitis quia post biduum Pascha fiet". Unde versus : "Est azymum pascha, Jesus, agnts, vespera, [coena."
Deinde notandum est super hoc quod dicit, ibi, F, post medium: "Nonne per singulos dies offerimus, etc."
Prima est, quia quotidie peccamus : et ideo oportet paratam esse medicinam: et. hee tangitur in Littera. Secunda est, ut lignum vite semper sit in medio paradisi. Tertia est, ut nobis uniatur Christus sacramentaliter, et nos ei spiritualiter. Et hance tangit Hilarius in libro VIII de Trinitate. sic dicens: "Cur gradum. quemdam atque ordinem consummanda veritatis exposuit, nisi ut ille in Patre per naturam divinitatis, nos e contra in eg per corporalem nativitatem ejus : et ille rursus in nobis per sacramentorum mysterium crederetur : ac si perfectamediatoris unitas doceret, ut nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Pa. tre manens maneret in nobis : et ita ad unitatem perficilendam cum qua in eo naturaliter per nativitatem inest, nog quoque natura in eo inessemus, ipso Christo naturaliter in nobis permanente, Quod autem in nobis naturaliter haec unitas sil, ipse ita testatus est, dicens : Qui manducat meam carnem et, bibit meum sanguinem, in me manet et ego in e€0'."
On this page