Articulus 25
Articulus 25
An sacramentum EFucharistiae valeat contra venialia peccata ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa finem : "Nec causa sue infirmitatis repetitur, etc."
Ex hoc enim quod hic dicitur, videtur quod hoc sacramentum valeat contra _ venialia : videtur autem, quod etiam contra mortalia valeat : quia
1. Dicitur in Collecta beati Gregori que pro vivis et mortuis in communi dicitur : "Sit ablutio scelerum, sit forti- tudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum, sit vivorum atque mortuorum fidellum remissio omnium delictoyum." Ex prima parte accipitur, quod valet contra mortalia: quia scelera non nisi mortalia dicuntur. Ex parte vero ultima accipitur quod aequaliter valet contra venialia et contra mortalia.
2. Item, Supra habitum est in eodem capitulo, guod est representatio mortis Christi et oblationis : sed illa fuit contra mortalia et venialia : ergo hoc sacramentum contra. utraque peccatorum genera ordinatur.
3. Item, De consecratione, distinct. I, Julius Papa dicit : "Cum crimen omne atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur?" Ergo videtur, quod istud sacrificium valeat ad omnis delicti expiationem.
4, Item, istud vocatur sacramentum sacramentorum, et maximum sacramentum :; ergo majorem habet effectum quam alia quae non sunt tam digna sacramenta : sed baptismus et poenitentia valent contra mortale ;: ergo multo magis et istud.
5. Item, Actus hominis gratia informatus, minus valet quam acius Christi, qui plenus est gratia : sed actus hominis gratia informatus sufficit delere mortale,sic— ut patet in dolore poenitentiae +: ergo muito magis actus Christi: et ille repreesentatur in communione : ergo valet contra mortalia.
Sed contra videtur, quod non valet contra venialia. i. Sacramentum enim valet ad effeclum suum proprium inducendum : sed non est ejus proprius effectus deletio venialium : ergo non inducit illum. PropaT10 minoris : Quidquid est contra quod multa ordinantur, nullum eorum erit proprium destructivum illius, nisi omnia illa sint unum in ratione, vel unum reducatur ad aliud : sed contra veniale multa ordinantur, sicut aqua benedicta, benedictio pontificalis, et hujusmodi : et non habent omnia haec unam rationem, nec reducitur unum ad aliud : ergo nullum corum est.proprium destructivum peccati venialis.
2. Item, Sit quod aliquis accedat cum duobus vel tribus venialibus : aut valet ad omnium remissionem, aut non. Et non potest dici, quod non valeat ad omnium remissionem, quia eadem est ratio de uno et de alio: ergo si valet ad remissionem unius, valet ad remissionem ommnium. Si autem hoc detur: tunc aliquis in hac vita potest vivere sine peccatis, quod esi contra Augustinum dicentem, quod hoc non potest fieri, et est scriptum supra -
3. Item, Cum purgatio talis sit effectus hujus sacramenti : et omnia talia remedia frequenter debeant iterari : videtur, quod secundum hoc uno die deberet pluries communicari, vel plures miss celebrari, quod falsum est.
4. Item quod non valet contra mortale, sic videtur probari : quia aut accedit cum mortali, aut non. Si sic: ergo judicium sibi manducat et bibit. Sinon : ergo non remittitur sibi mortale.
Item, In cena Christi valuit omnibus praeter eum qui accessit cum mortali, scilicet Judam, de quo dicitur,Joan. xut, 27. quod posé buccellam, imétrowwit in eum Satanas : ergo similiter fitadhuc: ergo non-remittitur mortale peccatam in perceptione hujus sacramenti.
Solutio. Sicut supra dictum est in questione de distinctione sacramentorum, * Eucharistia nec contra mortale nec contra veniale ordinatur, sicut ad proprium effectum, sed potius contra debilitatem quae procedit ex deperditione spiritualitatis : quae deperditio spiritualitatis contingit tam ex originali quam actuali peccato. Sed quod hic dicit Ambrosius, et Magister in fine capituli concladit, intelligitur de effectu consequenti, et communi huic sacramento et aliis quibusdam remediis peccati: cum enim per spiritualem cibum restituitur robur spiritus, tune excludit venialium frequentiam : et ex fervore devotionis deletur veniale quod inest, et etiam reatus pone peccati mortalis, quod per poenitentiam factum est veniale. Et hoc modo intelliguntur verba Sanctorum inducta.
Ad PRINUM ergo dicendum, quod ablutio est scelerum, quantum ad reliquias remanentes, et debitum pene.
Ab atiup dicendum, quod hoc modo quo dictum est, valet contra omne peccatum, sed proprie restaurat robur spiritus deperditi ex peccato et poena pec-\ cati.
Ad aliud dicendum, quod mors Christi multa habuit, quae non habet in se, nisi per representationem sacramentum : habuit enim positionem anime secundum. veritatem, et poenam pro omnibus satis-. facientem sufficienter, licet non efficienter: et hoc non habet in se sacramentum per veritatem : quia Christus modo non moritur, nec poenam passionis patitur : et ideo non sequitur, quod sacramentum sicut passio valeat contra omne peccatum, sed quod representatur in ipso remissio omnis peccati sufficienter, non elfficienter.
Ad aliud dicendum, quod multis modis sicut etiam supra tactum est, et de Confirmatione habitum est, dicitur unum sacramentum majus alio: quia vel a majori datur: vel majoris gratiae collativum: vel quia dignior est res contenta : vel dignioris rei non contente significativum. Et primo quidem modo confirma- tio, secundo baptismus, tertio Eucharj. stia,et quarto matrimonium dignius dici~ tur: et ideo non sequitur si majus est in genere, quod majorem gratiam conferat contra peccatum, quod est esse majus secundum quemdam modum majoritatis sacramentorum. Et est ibi fallacia con. sequentis.
Ad aliud dicendum, quod actus Dei qui est dolor satisfactivus pro peccatis nostris, non est per veritatem in sacramento, sed per representationem solum: et ideo illa objectio non valet.
Ad sp quod objicitur, quod non valet contra venialia, bene videtur esse concedendum per eum modum quo procedit prima objectio. Sed secunda non valet: quia ex consequenti delet venialia: et ideo si aliquis consequitur remissionem. venialium omnium, quod bene credo, quod spe contingit : tamen verbum Augustini et Joannis Evangelist manet, verum : quia non diu potest manere in tali statu, manente concupiscentia in carne.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi valeat contra venialia, non sequitur quod frequenter debeat iterari: quia cum sit sacramentum dignissimum quantum ad rem contentam, exigit magnam preparationem ante faciendam, quae non potest sepe fieri: tamen commendatur propter hoc omni die communicans, ut dicitur in Littera, dummodo digne communicet : que dignitas causatur ex preparatione preecedenti.
On this page