Text List

Articulus 26

Articulus 26

An sacramentum Eucharistiae congruo tempore sit institutum a Christo post cenam ?

ARTICULUS XXVI. An sacramentum Eucharistiae congruo tempore sit institutum a Christo post cenam ?

Deinde queritur de hoc quod tertio queritur : et tangitur ibi, G, "Institutum est enim hoc sacramentum duabus de causis, etc."

1. Cum enim alia sacramenta saepius instituta sint, sicut baptismus cum dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. *: et in baptismo Salvatoris,ut supra determinatum est in questionibus de baptismo Salvatoris, et istud sacramentum sit sacramentum sacramentorum, videtur et istud sepius debere esse institutum.,

2. Item, Baptismus institutus est post passionem quantum ad formam: Eucharistia vero effectus est incorporatio qua fideles incorporantur Christo, quae fit per innovationem, cujus exemplum est resurrectio: ergo etiam deberet institutum esse post resurrectionem.

3. Item, Innocentius, sicut supra notavimus *, unam causam ponit Eucharistie, ut lignum vite sit in medio paradisi : lignum autem vite panis Angelorum est, et hoc est per gloriam beatitudinis quae post resurrectionem est ostensa: ergo videtur, quod post resurrectionem debuit institutum fuisse.

4. Ulterius videtur, quod ante cenam institui debuit: agnus enim paschalis sumi non debuit ab agno, sed potius ab his qui redimebantur per sanguinem agni: ergo videtur, quod Christus, qui verus agnus est, non debuit prius comedere agnum typicum, sed potius ante coenam, vel sine coena offerre seipsum,

5. Item, Cum Christus recepit circum. cisionem, non statim ad circumcisionem continuavit baptismum, sed diu post, Cum igitur similiter se habeant ad invicem agnus typicus et verus, sicut cir. cumcisio et baptismus, videtur quod non statim post agnum typicum debuit instj-_ tui immolatio agni veri, sed diu post: et hoc non est factum.

Uxrerius queritur de causa institutio. nis, quam Magister tangit in Lifttera, secilicet quae est augmentum virtutis: de alia enim causa quam tangit in Liftera, ante habitum est.

1. Hjusdem enim est augere virtutem et conferre: sed baptismi est conferre virtutem: ergo et baptismi est augere ; ergo hac non est propria causa institutionis Eucharistiae. Quod autem prima sit vera, patet per virtutem consuetudinalem quae generatur ab actibus et augetur ab eisdem, et sic est de aliis rebus in natura.

2. Item, Supra in tractatu de baptasmo*, dicitur, quod virtutes in baptismo augentur: ergo patet, quod non est proprius effectus Eucharistie.

3. Item, Supra in principio hujus notule super hunc quartum Sententiarum, sepius probatum est, quod omne sacramentum est contra peccatum et contra vulnus peccati, et in hoc differt gratia sacramentalis a gratia quae est in donis et virtutibus : ergo secundum hoc nullius sacramenti proprius effectus erit augere virtutem: ergo nec istius: ergo et ista causa quam tangit in Littera, nulla esse videtur.

4. Si dicatur, quod non auget virtutes in genere, sed quamdam auget virtutem,: scilicet charitatem. Conrra: Charitas au-

getur, gratia aucta per bona opera: quia dicit Augustinus, quod "charitas datur ut nutriatur, et nutrita augeatur, et au- cta perficiatur:" cum autem hoc facere sit gratiae et bone vite, non erit proprius effectus hujus sacramenti.

Item, Nihil augetur nisi per id quod unitum sibi simile est in specie, ut caro hominis per id quod fit caro hominis, et sic de aliis: sed supra probatum est, guod gratia sacramentalis et gratia viritutum non sunt unius speciei: ergo una non auget aliam: ergo falsum est quod dicitur in Littera, ut videtur.

SoLutio. Dicendum videtur ad hoe, quod instituta est Eucharistia, ut hic dicitur, a Deo ad medicinam quotidiane infirmitatis, quae causatur ex deperdito robore abstinentia spiritualis cibi, ut sapius dictum est, et non debuit institui nisi post coenam ante passionem, quia non nisi a passione trahit effectum, et est representatio ipsius passionis: et ideo tamquam memoriale arctius memoria commendandum, ultimo institui debuit, ut infra in Liéfera dicetur.

Av ip autem quod primo objicitur, dicendum quod in baptismo multa fuerunt, et penes illa multa varias habuit institutiones, ut supra in queestionibus de baptismo dictum est’: séd non sic est in Eucharistia, quae tota gratiae est, et ideo non nisi prope ostensionem ma-~ xime gratiae debuit ostendi.

Ad aliud dicendum, quod baptismus est sacramentum necessitatis ad quod multis modis oportuit assuefacere homines: etideo ante Christum inducebatur a Joanne, et postea a Christo multis modis instituebatur, et post resurrectionem habuit complementum forme: sed Eucharistia est representatio immolationis factee in passione, et ideo non debuit post, sed ante institui : licet enim innovet, hoc est effectus ejus consequens, et non proprius, ut habitum est.

Ad aliud dicendum, quod lignum vite est panis Angelorum : tamen secundum quod sub sacramento accipitur, panis est sub cineribus coopertus, id est, exprobrationibus occidentium, et sputis, et flagellis, et etiam ideo frequentius iteratur figura crucis in consecratione, quod non fiet quando aperta rerum veritate accipietur.

Ad aliud dicendum, quod Christus Novum Testamentum in sacrificiis utriusque continuavit Veteri, sumendo prius agnum paschalem, et postea dando suum corpus : et ideo debuit institui post ccnam, quod verum est: Christus ergo agnum paschalem sumpsit, et non fecit ut ostenderet se indigere liberatione, sed in omnibus tenendo legem, ostendit legem non esse profanam, sicut idololatriam, et a Deo esse datam: et in veritatem Novi Testamenti esse convertendam. Objectio autem illa procedit ac si agnus a nullo comederetur, nisi hoc fine quod liberaretur per ipsum ab Angelo exterminatore.

Ad aliud dicendum, quod ad baptismum multipliciter oportuit homines induci, tum quia est sacramentum necessitatis, tum quia est generale sacramentum, tum etiam quia est janua sacramentorum : et bene et congrue isto introducto, omnia. alia sunt introducta : et ideo oportuit diu post cireumcisionem susceptam exspectare : sed non sic est in Eucharistia : sed statim continuari debuit Novum ad Vetus, consummato Veteri per passionem Christi.

Ad 1p autem quod ulterius queritur de causa quam tangit Magister in Litiera, dicendum quod sacramentum corporis Christi multipliciter potest ostendi, secundum qued ipsum multa in se habet.

Potest enim attendi quantum ad suam rem principalem quam continet et causat ex parte suscipientis quantum in se est : et sic proprie est sacramentum nove le-— gis, specialis gratiae collativum, quae est ordinata contra infirmitatem quotidia- nam, quae est ex debilitate roboris spiri~ tualis, ut dictum est.

Potest et attendi non in quantum est sacramentum, sedin quantum est reprasentatio eorum quae facta sunt circa mortem Christi : et sic est sacramentum amoris, quia ibi Jesus circa nos majorem amorem ostendit, et sic nostrum amorem ad se excitavit et emit. Unde Bernardus : "Supra omnia te mihi reddit amabilem, bone Jesu, calix quem bibisti opus redemptionis nostre." Item, Bernardus : "Multum difficultatis assumpsit quo te multe dilectionis {debitorem constitueret, admoneretque ad gratiarum actiones difficultas redemptionis, quem minus devotum effecerat facilitas conditionis." Et hoc modo loquitur Magister hic. Unde hic non est proprius effectus sacramenti in quantum sacramentum est ex re operata in sacramento, sed potius in quantum est representatio passionis Christi, nostram sibi ementis charitatem.

Potest etiam considerari, in quantum habet pro re eum qui est causa et auctor omnis gratiae, et de cujgus plentiudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; et sic non confert tantum augmentum charitatis, sed etiam omnium virtutum.

Et per hoc patet solutio ad primum : quia nihil prohibet plures causas secundarias esse ejusdem effectus, licet una sit per se secundum unum modum causalitatis. Unde baptismus dat augmentum virtutum, per hoc quod est majoris gratiae principium : Eucharistia autem per hoe quod est excitativum ad majorem devotionem et amorem ex memoria passionis Christi.

Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad atiup dicendum, quod in veritate sacramentalis gratia differt a gratia virtutum et donorum, et non auget eam per essentialem unionem cum illa, sed po- tius per occasionem, scilicet quia excitat ad devotionem, qua habita, confertur frequenter major gratia in habitu, sem. per autem in actu.

Ad aliud dicendum, quod augmentum charitatis per modum meriti multis attribui potest, omnibus videlicet quae faelunt mereri : sed tamen essentialiter non augetur nisi a Deo per grati# appositionem vel assimilationem sue bonitatis, sicut determinari habet in questione de augmento virlutum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26