Text List

Articulus 27

Articulus 27

An quotidie sit communicandum ?

ARTICULUS XXVII. An quotidie sit communicandum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 2: "Si autem queritur, Utrum quotidie communicandum sit, etc."

Heee est autem quarta questio in principio hujus distinctionis tacta.

1. Videtur enim Augustinus male dicere : "Nec laudo, nec vitupero." Aut enim loquitur de malis, aut de bonis. Side malis : tunc erit vituperabile. Si autem de bonis : tunc videtur esse laudabile : laudabile enim est bonum bene facere : et quanto szpius facit, tanto est laudabilior : sed optimum vel de optimis est dicere missas et communicare : ergo quanto sepius id facit aliquis, tanto magis est laudandus : ergo male dicit Augustinus.

2. Item, Stultus est egrotus qui habet medicinam paratam, et non iterat eam toties quoties redit morbus: sed morbus venialium semper redit : ergo stultus est gui non sepe sumit medicinam : vituperabilis, quia omnis stultus in eo quod talis, vituperabilis est : ergo iterum male dicere videtur Augustinus.

3. Item, Sacrificium Deo offerre, semper fuit bonum, et erit bonum : ergo optimum sacrificium Deo offerre, est optimum : ergo sepissime offerendum : ergo laudabile est, quod quotidie immoletur et accipiatur Christus, quia ipse est optimum sacrificium.

4, Item, Manna quod pluit Deus de ceelo, quotidie preterquam in die sabbati colligebatur ' : ergo videtur etiam, quod id quod significabat manna, omni die ante quietem perpetue vite sit colligendum et edendum : hoc autem est corpus Christi : ergo laudabile est, quod quotidie fiat.

5. Tem, In veteri lege juge sacrificium significabat istud sacrificium: et illud quotidie bis fiebat?: ergo videtur etiam, quod istud seepius iterandum sit : et quanto sepius, tante melius.

SED CONTRA 1. Dicit Gregorius, quod "bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est:" ergo multo magis bone mentis est suam agnoscere indignitatem : constat autem, quod nullus sufficienter dignus sit : ergo bone mentis est agnoscere se indignam, et removere se acommunione.

2. Item, In veteri lege non omnis populus intrabat Sancta sanctorum, sed solus pontifex, et semel in anno, et cum multo vestium ornatu, et incenso, et sanguine *: constat autem, quod fuerunt signilicationes istorum quae modo geruntur: videtur ergo adhuc non omnibus, et non semper, sed quandoque ordinatis hominibus cum incenso orationum, et sanguine, scilicet memoria passionis esse cominunicandum: cum igitur ita non possunt prweparari sepe, non sepe erit communicandum.

Sonvrro. Dicendum, quod causa dicti Augustini procedunt verba objectionum., Et hoc patet in decreto de consecralione, dist. II, cap. Quotidie, ubi verba quae hic deficiunt, supplentur sic : "Si dixerit quispiam non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius autem affirmat quotidie, faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Nec enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum alteri se preeposuit, “ acheus, et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam suscepit Dominum: alter dicit, Damine, non sum dignus ut intres sub tectum meum?: ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo : ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc valet, quod manna secundum propriam voluntatem in ore cujusque sapiebat °." Ex his accipitur, quod ratione diversarura virtutum, scilicet humilitatis recognoscentis propriam infirmitatem, et charitatis cupientis se Deo conjungere, ambo sunt laudabiles. Discretio autem qué auriga virtutum est,temperat utrasque :et medium semper laudabilius est extremis.

Dicendum igitur ad primum, quod de bonis loquitur Augustinus : et licet sit idoneus, tamen sua reputatione non est satis idoneus : et quia in hoc honorat Deum recognoscendo excellentiam corporis sui cui nihil satis dignum est, convertitur ei hoc ipsum in laudem et meritum.

Ad aliud dicendum, quod stultus nec sacramentaliter, nec spiritualiter manducat. Unde ipse abstinens sacramentaliter ad tempus propter humilitatem, non est stultus, quia spiritualiter non abstinet : et ideo non tenet illa objectio.

Ad ALiup dicendum, quod multi actus in se boni sunt, et tamen propter nostram fragilitatem ad illos actus compa- ratam, nobis efficiuntur mali vel incauti, sicut jurare. Dicere enim verum bonum est, et advocare testem Dei veritatem bonum est : tamen propter nostram sclentiam quae semper dubio permixta est, vitandum est nobis jurare: et ita dicendum videtur hic de communione : quia licet in se optima sit, tamen quia multe sunt aversiones nostre et inidoneitates, quandoque nobis tutum est abstinere propter humilitatem.

Ad aliud dicendum, quod manna licet significaret futuram refectionem in corpore Christi, fuit tamen datum in usum corporalis alimoniae itinerantibus per desertum : et ideo non erat periculum illud singulis diebus accipere, sed potius necessarium.

Ad aliud dicendum, quod juge sacrificium significabat futuram Christi passionem in quantum est passio, et non cibum spiritualem, qui.est in Christo passo in quantum hujusmodi: et ideo totum incendebatur. Et quia haec passio quotidie debet esse in igne cordis nostri, propter hoc quotidie offerebatur. Unde, Psal. cxu, 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 27