Text List

Articulus 28

Articulus 28

An ter in anno sit communicandum ?

ARTICULUS XXVIII. An ter in anno sit communicandum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, G,§ 2, circa finem : "Si non frequentius, saltem ler in anno homines communicent, etc." Hoc enim est decretum Fabiani Pape, sicut dicitur ibi, de consecratione, dist.1f.

Videtur autem sepius esse communicandum : quia 1. Dicit Ambrosius, sicut in Littera habuimus : "Si quoties effunditur san. guis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco : debeo semper habere me. dicinam."

2. Item, Hilarius Episcopus : "Si non sint tanta peccata ut excommunicetur quis, non debet se a medicina corporis Domini separare :" ergo videtur, quod quotidie sit communicandum.

3. Item, Ex concilio Martini Papa : "Si quis intrat in Ecclesiam Dei, et sacras Scripturas audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam discipline : istum talem projiciendum de Ecclesia Catholica esse decernimus, donec peonitentiam agat, et ostendat fructum poenitentia sue : ut possit communione percepta indulgentiam promereri." Ergo videtur quod sepius communicandum sit.

4. Item, Hoc videtur a simili corporalis cibi, quem quotidie accipimus : cum ergo non in solo pane vivat homo |, sed magis in spirituali pane, videtur quod quotidie iste cibus sit accipiendus.

5. Item, Super illud Matthei, v1, 11: "Panem nostrum supersubstantialem", etc., dicit una Glossa, "Eucharistiam."

Ergo ipsa est panis quotidianus : ergo quotidie sumendus : non igitur tantum tribus vicibus in anno.

Ucrerius videtur, quod ad minus quatuor vicibus sit communicandum in anno.

1. Dicit enim Soter Papa: "In Coena Domini.a guibusdam perceptio Eucharistiae negligitur : quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus (exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est) percipienda sit, Ecclesiasticus usus demonstrat : cum etiam pcenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis Domini sacramenta reconci- lientur." Ergo in Coena communicandum est ad minus.

2. Item, Dominus tunc instituit,et discipulos tunc communicavit: ergo cum suaactio nostra sit instructio, videtur quod tota Ecclesia tunc debeat communicare.

3. Item, In religionibus quibusdam observatur in tantum ut illa die nullus subditorum celebret, sed omnes communicent de manu superioris, quemadmodum discipuli de manu Domini: ergo vipetur, quod hic usus omnibus sit emulandus.

Uxnrerius queritur hic, Quae poena sit non communicantis secundum statuta canonum ?

Videtur, quod ejiciendus sit extra Ecclesiam, eo quod 1. Dicitur, Joan. vi, 57: Qui manducat meam carnem et bibit meum sangutnem, in memanet, et ergoin illo.Ergo a contrario sensu, Qui non manducat, etc., non manet in Christo: in Christo autem manere est in corpore mystico manere: cum ergo ille talisa corpore mystico se abjiciat, etiam ab Ecclesia abjiciendus esse videtur.

2. Item, Hoc sacramentum nomen proprium habet a quo tota Ecclesia sibi comparticipat, scilicet commeunionem : ergo qui se privat communione, nihil debet habere de communitate vel de communicatione: ergo ab ipsa communicate et communicatione est precidendus : ergo excommunicandus.

3. Item, Hoc videtur ex concilio To - letano, in decreto de consecratione, dist. Il: "Hi qui intrant in Ecclesiam Dei, et deprehenduntur numquam communicare, admoneantur quod si non communicent, ad poenitentiam accedant, id est, si excommunicati sunt, satisfaciant: si communicant, id est, si non excommunicati sunt, non semper abstineant: si non fecerint, abstineant, id est, excommunicentur."

4. In concilio Elibertano: "Omnis homo ante sacram communionem a propria debet abstinere uxore tribus aut quatuor aut sex diebus : nec inter Catholicos connumerabitur, qui in istis videlicet temporibus, Pascha, Pentecoste, et Natali Domini non communicaverit." Ex his videtur, quod non communicans sit excommunicandus.

Uxtsrius queritur, Quare his tribus temporibus communicandum instituerunt Patres, potius quam aliis?

1. Quia cum hoc sacramentum non sit nisi memoriale passionis, videtur quod solum in die Passionis sit communicandum fidelibus, et ad minus in Pascha.

2. Item, In Pentecoste nulio modo videtur : quia tunc tota carnalitas conversa est ad spiritum: et subtrahebatur Apostolis a corde presentia carnis, ut locum haberet presentia deitatis : ergo videtur, quod tunc non sit communicandum carni et sanguini Christi: quia sicut ipse dicit: Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidguam '.

3. Item, In Veteri Testamento legitur. in Exodo, xu, 10, quod si aliquis immundus fuit mense primo, quod celebraret Pascha mense secundo. Ergo videtur, quod etiam sancti Patres in Novo Testamento -remedium super hoc debeant providere, si aliquis his temporibus preparatus non esset, quod alio tempore communicaret.

4. Item, Levit. xxii, passim, legitur quod omnia ista tria festa celebrantur per octo dies, et singulis diebus fiebant sacrificia, et populus edebat coram Domino : ergo videtur, quod etiam sit faciendum in Novo, et multo plus: quia Novum Testamentum est octavarum, cum vetus fuit hebdomadarum: ergo per octo dies in quolibet festo communicandum est, ut videtur.

3. Item, Cum duo istorum temporum habeant respondentiam in Veteri Testamento, scilicet Pascha et Pentecoste, in quibus populus edebat coram Domino: quare tertium, scilicet Natale,non habet correspondens aliquod : in Januario enim non convenit populus coram Domino, sed in Septembri, et tunc nos non communicamus.

6. Item, Cum Patres statuerunt primum, ut in quolibet die dominico, et deinceps ut tribus vicibus per annum populus communicaret, qualiter modo statutum est, ut saltem semel in anno hoc fieret ?

7. Item, Numquid prohibende sunt matrone habentes viros stuos, et abstinentes se a coitu per unam vel duas noctes etalias devote, ne sepius communicent ?

8. Item, Vidue et alice in castitate viventes et appetentes communicare, numquid sunt prohibende ? Videtur, quod non: quia nihil quod auget gratiam et devotionem et sui custodiam, est prohibendum : frequentia autem comimunionis omnia hae facit in communicante: ergo non est prohibenda.

Solutio. Dicendum videtur ad_ primum, quod non loquitur solum de communione sacramentali, sed magis de spirituali : haec enim sepius iteranda est, etiam eodem die: quia medicina est nostre infirmitatis. Alia autem ordinanda est, ut cum solemnitate et honore tanti sacramenti fiat.

Ad aliud dicendum, quod Hilarius Papa loquitur de his qui abstinent semper. Hli enim male faciunt et contra canonum statuta.

Per hoc idem patet solutio ad sequens: quia loquitur de his qui abstinent temporibus in quibus communicandum ordinat Ecclesia.

Ad aliud dicendum, quod non est omnino simile de corporali cibo ad spiritualem: quia corporalis non repugnat nostre indignitati ex sua dignitate, sed semper indignior est comedente: panis autem spiritualis propter suam dignitatem quandoque repellit nos a se, quando foeditates vel peecata in nobis apparent,

Item, Panis corporalis non supplet defectum nostrum, nisi materialiter sumatur : sed spiritualis supplet defectum nostrum, etiamsi solum sacramentaliter sumatur.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illg in contrarium, loquitur sub distinctione, scilicet quod quotidianus debet esse quoad usum sacramentalis manducationis, vel spiritualis : et non quoad usum sacramentalis manducationis tantum.

Ad aliud dicendum, quod in veritate satis consonum est operibus spiritualibus communicare in Coena: et bene puto, quod alias preparati, et tunc volentes communicare, non sunt prohibendi : sed tamen quia infirmitates hominum multe sunt, et communicante uno vult alius communicare : quandoque differuntur usque in diem Pasche, ut duobus residuis diebus in ampliori custodia sua sint: quia populus male custodit se post communionem, et in ecxpectando communionem custodit se melius. Unde si aliqua est persona in qua hoc non timetur, puto ei concedendum esse, quod communicet in illo die: et sic fit apud religiosos, ut probatur in sequenti objectione.

Ad aliud quod ulterius queritur, Que sit poena non communicantis ? Dicendum, videtur, quod absque dubio talis excommunicandus est post sufficientem admonitionem. Ego autem reputo signum alterius duorum peccatorum : scilicet quia aut obstinate malitia, quoniam nullo modo vult recedere a peccatis, aut heresis. Unde multum etiam meo judicio delinquunt Prelati, tales fovendo, cum illos preecipue excommunicare deberent: et hoc videtur velle Fabianus Papa cum dicit, quod "omnes tribus his temporibus communicent, si nolucrint ecclesiasticis carere liminibus."

Ad Hoc quod objicitur in illo decreto, quod preecipit tribus diebus ab uxore abstinendum esse, etc., dicendum quod bene puto, quod sit sic faciendum : si tamen alter conjugum inveniatur debitum reddere coactus et non expetere : et hoc frequenter facere, eo quod alter non vult etiam illo tempore abstinere : ego communicare concederem illi qui reddit invitus, et non alteri qui extorquet debitum, quando non est extorquendum : quia constat, quod etiam illo tempore reddere tenetur, si probabiliter timet de incontinentia alterius.

Ad Hoc quod ulterius quaeritur de his specialibus temporibus, dicendum quod tria sunt in communione, scilicet manducatio spiritualis quae vivificat, ut dicit Dominus, et corpus quod sumitur, et repreesentatio passionis. Et primum respondet tempori quoad adventum Spiritus sancti in die Pentecostes. Secandum autem quoad Natale, quando corpus illud apparuit in mundo. Tertium autem quoad Pascha, quando passio celebrata fuit.

Ab ip quod objicitur de Pentecoste, dicendum quod carnalis presentia quae erat cum fidei debilitate, impedivit consolationem divinam : sed talis non est in sacramento, sed potius quae est cum fidei plenitudine: quia nihil in hoc sacramento operatur nisi fides: et ideo precipue convenit communio in tempore quo Spiritus sanctus est datus.

Ad aliud dicendum, quod Patres Novi Testamenti, non attendunt immunditiam nisi peccati: vel qua signum est peccati, ut pollutio, vel matrimonialis coitus ex vitio incontinentiae procedens. Et quia he infirmitates cito corrigibiles sunt, hon oportet alia tempora providere, nisi forte in diem alium, vel tertium: et hoc bene habet Ecclesie consuetudo; nec super hoc novam oportuit. facere con- stitutionem, ut beatus Gregorius determinat de hac pollutione loquens, sicut supra etiam est notatum.

Ad aliud dicendum, quod octo diebus sacrificia repetebantur propter memoriam resurrectionis, ad quam per sacrificium Christi venimus. Quod autem continue octo diebus epulabantur, non significat epulationem sacramentalem, sed potius spiritualem manducationem, qua: non est intermittenda, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 8: "Epulemur...in azsymis sinceritatis et veritatis".

Ad aliud dicendum, quod Scenopegia que fit mense Septembri, non habet aliquid respondens in Novo Testamento: quia significat iter per deseritum, in quo accipiebatur lex vetus, quae finienda erat in Novo Testamento: sed Pascha et Pentecostes significant sacramenta nove legis, scilicet Passionem, et Spiritus sancti adventum: et ideo ista habent tempora respondentia, illud aurem non.

Ad aliud dicendum, quod antiqui Patres fuerunt in aureo seculo respectu nostri temporis, scilicet quia adhuc novitio fervore fervebat Ecclesia. Postea autem venerunt novissimo tempore tempora periculosa, in quibus refriguit charitas multorum, et propter indignitatem populi constitutum fuit ter in anno. Sed quia proni sunt sensus hominis in majum ab adolescentia sua *, ideo temporibus istis statutum est, ut semel generalifer communicet populus in anno: et utinam adhuc dignet communicaret !

Ad aliud dicendum, quod mihi videtur, quod preparantes se ad communionem per abstinentiam a coitu vel coeuntes non debent prohiberi a frequenti communione, precipue de mense in mensem secundum solemnitates majores: quia injuste arcentur qui digni sunt: etimpie cum eis agitur, quando eis subirahitur cibus salutaris, qui datus auget eis gratiam quam acceperunt.

H. Si heretici et excommunicati hoc sacramentum conficiant

Solet etiam queri, Utrum pravi sacerdotes hoc sacramentum conficere queant? Ad quod dici potest, quod aliqui licet sint pravi consecrant vere, scilicet qui intus sunt nomine et sacramento, etsi non vita : quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris. Unde Augustinus ; Intra Catholicam Ecclesiam in mysterio corporis et sanguinis Domini, nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote : quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur Creatoris, et virtute Spiritus sancti. Credendum est enim, quod in verbis Christi sacramenta conficiantur. Sicut ipse est quibaptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum suam — efficit carnem et sanguinem . Item, Gregorius : Putant quidam communionem corporis minus esse sanctificatam, siillorum fiat officio, quorum vita eorum oculis videtur ignobilis. Hea! in quam magnum laqueum incidunt : ut divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque Spiritus sanctus in tota Ecclesia invisibiliter ea. mysteria et operando sanctificet, et sanctificando benedicat °. Mysterium ideo dicitur, quod secretam etreconditam habeat dispensationem. Sacrificium vero, quasi sacrum factum : quia prece mystica consecratur pro nobis in memoriam Dominice passionis. Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res ila fit, ut aliquid significatee rei accipiamus. Sacramenta sunt baptisma, chrisma, corpus Christi : quae ideo sacramenta dicuntur, quia sub tegumento visibilium rerum divina virtus secretius salutem e0-- rumdem sacramentorum operatur. Unde a secretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur®. Panis et calicis sacramentum Greece Hucharistia dicitur, Latine bona gratia interpretatur : et quid melius corpore et sanguine Christi? Sive ergo per bonos, sive per malos ministros intra Ecclesiam dispensetur, sacramentum tamen est, quia Spiritus sanctus vivificat: nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, nec malorum attenua tur. Hoc de corpore Domini, hoc et de baptismate et chrismate dicendum est et tenendum : quia virtus divina secretius operatur in eis, et divina sojummodo est haec virtus sive potestas, non humane efficacie.

Illi vero qui excommunicati sunt, vel de heresi manifeste notati, non videntur hoc sacramentum posse conficere, licet sacerdotes sint : quia nemo dicit in ipsa consecratione, Offero, sed Offerimus, quasi ex persona Ecclesiae . Et ideo cum alia sacramenta extra Ecclesiam possint celebrari, de hoc non videtur. Quod etiam Augustinus’ tradere videtur dicens : Recolite nomen, et advertite veritatem. Missa enim dicitur, eo quod ccelestis: missus* ad consecrandum vivificum corpus advyeniat : juxta dictum sacerdotis dicentis, "Omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, etc." Idcirco nisi Angelus venerit, missa nequaquam jure vocari potest. Numquid enim si hoc mysterium hereticus ausus fuerit usurpare, Angelum de ceelis mittit Deus oblationem ejus consecrare ? maxime cum eisdem per Prophetam comminatus sit, dicens : Maledicam benedictionibus vestris *. Quod si benedictionibus eorum se asserit maledicturam veritas, quid erit de hostia ? Ergo dicemus illam posse benedici ab illo, quem scimus a Deo fore maledictum cum sua benedictione ? Si enim Deus maledixerit benedictionibus hereticorum, et simonia~ cus ° benedixerit : quis eorum preevalebit ? Numquid benedictio maledicti ad nihilum poterit redigere verba verissima comminantis Dei? Ex his colligitur, quod haereticus a Catholica Ecclesia praecisus, nequeat hoc sacramentum conficere : quia sancti Angeli, qui hujus mysteri celebrationi assistunt, tunc non adsunt, quando haereticus vel simoniacus "hoc mysterium temerarie celebrare preesumit. Non enim dubitare licet, ubi corporis Domini * et sanguinis mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus.

In hujus autem mysterii expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, scilicet ut sit sacerdos, et intentionem adhiberi oportet ut illud facere intendat. Sed si non credit de illo mysterio sicut veritas habet, numquid potest intendere illud conficere ? etsi non intendit,numquid con- ficit? Aliqui dicunt, etiam non recte de illo mysterio sentientes posse in. tendere : non quidem illud conficere, quod jam esset recte credere, sed iq agere quod geritur ab aliis dum conficitur: et sic adhibetur intentio ; g si intentio dicatur deesse conficiendi illud mysterium, tamen ex quo inten. dit ea dicere et agere quae ab aliis geruntur, impletur mysterium.

Illud etiam sane dici potest, quod a brutis animalibus corpus Christi. nop sumitur, etsi videatur. Quid ergo sumit mus, vel quid manducat? Deus novit hoc.

De hoc coelesti mysterio aliqua perstrinximus a Catholicis fideliter tenen. da. Qui enim his contradicit, haereticus judicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 28