Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

Deinde transeundum est ad aliam partem distinctionis quae incipit, ibi, H, "Solet etiam queri, Utrum pravi sacerdotes, etc."

In hac enim parte agitur de his quae hoc sacramentum requirit in consecrante,

Et habet tres partes : in quarum prima ostendit quid requirit in vita, scilicet quod intra Ecclesiam. In secunda, ostendit quod requirit ordinem et intentionem, ibi, H, §3: "In hujus autem mysterut expletione, etc." In tertia vero dicit, quid requiritur ex parte sumentis, scilicet quod sit rationalis. Et illis in fine par accidens adjungit, quid sit hereticus, eo quod dixit in epilogo, quod qui hic determinatis contradicit, est haereticus : haec autem incipit, ibi, H, § 4: "Llud etiam sane potest dict, etc."

Duo autem dicuntur in prima parte : in quarum secunda ostendit multis auctoritatibus et rationibus, quia qui non est intus, sed exclusus per schisma vel heresim vel excommunicationem,non conficit communionem, id est, Eucharistiam. In prima autem ostendit, quod mali qui sunt intus non preecisi ab Ecclesia confi- ciunt, licet mali sint. Secunda incipit, ibi, H, § 2: "Ll vero qui excommunicatt sunt, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus