Text List

Articulus 29

Articulus 29

An malus etiam sacerdos conficiat ?

ARTICULUS XXIX. An malus etiam sacerdos conficiat ?

Incidit autem questio contra hoc quod intendit Magister in prima parte, scilicet utrum malus conficiat ? Deinde, Utrum precisus ab Ecclesia conficiat ? Tertio, Utrum missa boni melior sit, quam missa mali sacerdotis ? Quarto, Quare specialiter prohibetur a canonibus, quod sacramenta non recipiantur ab hereticis, simoniacis, et fornicariis manifestis ?

Ad primum objicitur sic : 1. Dominus Jesus Christus per se dedit conficiendi potestatem : et non omnibus, sed quibusdam : ergo illi qui non sunt successores illorum, conficiendi potestatem non habent : sed Apostolici vit tribus noscuntur, scilicet vita, scientia, et potestate : ergo deficientes in aliquo illorum, potestatem non habent conficiendi : sed mali deficiunt in vita : erg? non conficiunt.

2. Item, Quanto sublimior est actus, tanto requirit perfectionem agentem : sed sublimissimus est actus conficiendi corpus Christi : ergo sublimissimum convenit esse agentem : ergo illi tali non deficit sublimitas vite : si ergo haec deficiat, videtur non conficere. .

3. ltem, Augustinus dicit, quod Christus remittit peccata per columbam, vel per columbe membra : ergo multo magis conficit per Spiritum sanctum, vel columbe membra: sed mali non sunt columbse membra : ergo ipsi non conficiunt, ut videtur.

4. Item, Omnis potestas est ordinata, et ordinate a Deo descendit : ergo a Deo descendit in Ecclesiam, et per Ecclesiam ad singulos : sed mali non sunt de unitate Ecclesia : ergo non descendit ab ipso ad eos : ergo mali non conficiunt.

3. Item, Cum in naturis sic est, quod membrum abscissum non habeat actum corporis, nec etiam membrum putridum, Cum igitur mali sint in Ecclesia sicut membrum putridum, videtur quod non habeant aliquem actum corporis mystici : sed consecrare corpus Christi et sanguinem Domini, sublimissimus est actus : ergo non habent potestatem consecrandi, ut videtur.

6. Item, Sapient. 1, 5 : "Spiritus sanclus disciplinae effugiet fictum". Ergo multo magis effugiet aperte malum : sed sine Spiritus sancti operatione non consecratur corpus Domini: ergo mali non consecrant, ut videtur.

7. Item, Qui non potest quod minus est, non potest etiam quod majus est : sed malus nulli potest impetrare primam gratiam, quae minor est quam totus Christus in plenitudine deitatis et humanitatis : ergo multo minus potest conficere sacramentum continens Christum in plenitudine.

Sed st haec secundum hereticos concedatur,

1. In contrarium sunt quae primo adducuntur in Littera.

2. Item, Ratio est contra sic : Quidam actus sunt divini, ita quod etiam fiant per alias causas : quidam autem divini tantum. Verbi gratia, actus nature a Deo sunt et a natura: creare autem, et gratiam dare, et resuscitare, non sunt nisi divini : ergo illi communieari non possunt, licet homo orando aliquid circa eos promovendos valeat per ministerium operari : ergo in talibus actibus, nec bonus, nec malus, aliquid facit : ergo aequaliter fiunt per bonum et malum ministrum + sed tales sunt actus sacramentales, ut ha. betur in Liétera illa, ubi ex Augustino diffinitur sacrarnentum, dicendo quod "sacramentum illud est quod sub quodam tegumento visibilium rerum divina virtus secretius operatur salutem :" ergo hujusmodi omnia aequaliter fiunt per bonos, et per malos ministros.

3. Item, Matth. xxi, 3: Omnia quecumque dixerint vobis, servate et factte : secundum opera vero eorum nolite facere. Ergo potestatem etiam super bonos habent mali ligandi atque solvendi : sed in eodem ordine datur potestas ligandi et solvendi, et consecrandi Eucharistiam : ergo potestatem habent mali ad utrumque.

4. Item, Donum Dei pure habens vim a passione Christi, est gratia sacramentalis, et necessarium homini ad salutem : tale autem sub potestate hominis ponere esset periculum, quoniam vix invenitur bonus : et qui creditur bonus, frequenter est malus: ergo omnes ab illo sacramenta percipiendo essent neglecti et damnati, quod maximum esset inconveniens : quia tunc homo omnino excusatus ignorantia, pro culpa alterius damnaretur, quod est inconveniens : ergo oportet, quod et bonus et malus et qualiscumque minister inveniatur, det gratiam in sacramento.

Solutio. Absque omni dubitatione tenendum est, quod mali sacerdotes conficiunt, et alia dant sacramenta : et oppositum est error, et defenditur ut heresis.

Unde dicendum ad primum, quod non dedit eis Christus potestatem, ut necessario boni essent in vita : sed Christus volens non tantum dare ministros sacramentorum, sed etiam ostendere quis minister sit idoneus qui meritorie tractet sacramenta, elegit perfectos in vita, et contulit eis scientiam et potestatem : sed non est necessarium alios sic esse : sed verum est quod nisi sint tales, non sunt digni, sed ad perditionem anime sue tractant sacramenta.

Ab atiup dicendum, quod actum illum qui est transsubstantiatio, non agit sacerdos, sed potius Verbum increatum in verbo creato, sicut supra in questione de forma hujus sacramenti ostensum est : unde si iste actus esset sacerdotis, tunc objectio faceret aliquid ad propositum : sed non operatur ibi sacerdos nisi in ministerio tamquam proferens verba, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod columbe membra dicuntur dupliciter, sicut etiam membra corporis. Sunt enim membra quibus explentur actus potentiarum anime quae sunt in corpore. Spiritus autem sanctus est motor totius mystici corporis, et movet multipliciter, scilicet quantum ad potestatem in miraculis quibusdam, et quantum ad potestatem in sacramentis, et dispensationibus jurisdiclionum, et quantum ad actum meriti. Et ille qui est membrum columbe quantum ad actum miraculorum quem operatur Spiritus sanctus per ipsum, non est membrum nisi in quantum conformat se motori, Et ideo non sunt membra nisi que moventur secundum gratiam ad opera meritoria. Unde malus est membrum columbe# quantum ad potestatem dispensationis sacramentorum : sicutetiam idem potest esse membrum per quod expletur actus gratiae gratis date per Spiritum, sicut miracula, vel doctrina, vel prophetia.

Ad aliud dicendum, quod omnis potestas descendit ordinate : sed duplex est conjunctio corporis ad caput, scilicet in vita, et potestate. Et quantum ad vitam non descendit id quod movet formaliter, in malos : quia contrarium ejus est in subjecto, scilicet peccatum : sed quoad potestatem descendit, quia peccatum non contrariatur potestati, sed potius fre. quenter aggravatur.

Ad aliud dicendum, quod nec in natuturis membra uno modo moventur ab anima : quia quaedam recipiunt sensum, et motum : quaedam autem motum; et non sensum, et ossa, et hujusmodi. Et hoc modo sunt mali in corpore mystico in quos descendit robur potestatis ad sustinendum totam Ecclesiam : cum tamen ipsi non recipiant sensum gratie.

Ad aliud dicendum, quod ibi vis est in eo quod dicit Spiritus sanctus discipling : quia Spiritus in quantum sanctus, inspirat sanctitatem et disciplinam, id est, morum correctionem : et quoad hujusmodi actus effugiet aperte malum, sicut et fictum. Sed sunt alii actus Spiritus in quantum est spiritus, ut roborare in potestate miraculi, et hujusmodi actuum : et illi non habent impedimentum in malis : et ideo Spiritus omnia convertens in obsequium suum, talibus frequenter confert potestatem ad opera sacramentorum.

Ad aliud dicendum, quod illud quod non potest minus, non potest etiam majus : sed non est majus operari in ministerio ad actum sacramentalem, quam impetrare primam gratiam, sed potius multo minus : et ideo illa objectio non procedit. Actus autem ille qui est transsubstantiatio, non est sacerdotis, sed Dei, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 29