Text List

Articulus 30

Articulus 30

An precisus ab Ecclesia etiam potest conficere ?

ARTICULUS XXX. An precisus ab Ecclesia etiam potest conficere ?

Secundo queritur, Utrum ab Ecclesia precisus conficere possit ?

Videtur autem, quod non : quia 1. Dicit Augustinus, quod extra Ecclesiam non est locus veri sacrificii : sed precisus pro heeresi vel simonia vel schismate, vel alias excommunicatus, extra Ecclesiam est : ergo non habet verum sacrificium,

2. Item, Cyprianus martyr : "Sacramenta hereticorum sunt sacrilega, et inania ;" ergo non conficiunt.

Item, Hieronymus: "Panem pollutum comedunt heretici :" ergo panem sanctificationis videntur non habere : sed Eucharistia est panis sanctificationis : ergo heretici non conficiunt, ut videtur.

3. Item, Sicut sacerdoti in ordine confertur potestas consecrandi, ita confertur ei potestas ligandi et solvendi: sed constat, quod precisi non possunt ligare et solvere : ergo non possunt conficere.

4. Item, Ex concilio Laodicensi: "Non oportet hereticorum benedictionem accipere, quoniam maledictiones sunt magis quam benedictiones :" ergo videtur, quod benedicendo non possunt consecrare HKucharistiam.

5. Item, In concilio Martini Pape : "Non liceat clericis vel laicis ab heereticis eulogias, id est, benedictiones accipere : quia maledictiones sunt magis quam benedictiones."

6. Item, Leo Papa : "In Ecclesia Dei (que corpus Christi est) aliter nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in proprietate suae nature verus nos Pontifex reconciliet."

7. Item, Leo Papa : "Manifestum est, per crudelissimam et insanissimam vesaniam in Alexandrina sede omnium colestium sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia sese subtraxere mysteria."

8. Item, Gregorius in libro tertio Dia-— logorum de Hermenegildo rege, Leovigildi filio : "Superveniente Paschalis festivitatis die, intempeste noctis silentio, ad eum perfidus pater Arianum Episcopum misit, ut ex ejus manu sacrilege consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed vir Deo deditus, Ariano Episcopo ad se venienti exprobravit, ut debuit, ejusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit." Aliaque etiam multa ad hoc facienda adducuntur in decreto I, cau. g. I.

Ex his ergo omnibus videtur accipi, quod precipue in isto sacramento preecisi ab Ecclesia non conficiunt.

9, Item, In Psalmo txxxiu, 4: Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, etc., ubi dicit Glossa, quod hereticorum pulli conculcantur, quia extra Ecclesiam sunt : ergo videtur, quod sacrificium hoc non conficiant.

SED CONTRA : 4. Baptizat hereticus, et baptizatum est : confirmat, et confirmatum est : ergo etiam conficit, et confectum est. Quod autem inductiones vere sint, probatur I, q. 4, per multa decreta.

2. Item, Virtuti verborum cum ordine et intentione conficiendi datur potestas : sed haec omnia in heretico et preciso possunt esse : ergo tales possunt conficere.

3. Item, Augustinus contra Cyprianum loquens, dicit quod "ubicumque Eeclesie sacramenta sunt, ibi sunt et veneranda, sive intra Ecclesiam, sive extra Ecclesiam." Ergo si habeat ordinem et conficiat in forma Ecclesia, vera sunt sacramenta.

4. Item, Jacob recognovit esse suum semen per thorum, id est, per uterum ancillarum : et ancille significant hereticos, ut dicit Augustinus contra Donatistas : semen autem sacramenta : ergo sacramenta etiam flunt per pracisos.

5. Item, I cau. q. 1: "Sacramentum in modum lucis ab immundis coinguinari non potest." Et alia multa sunt ibi de hoc. Ergo videtur, quod Magister hic falsum dicat in Littera. .

Soturio. Dicendum videtur, quod Magister non est sustinendus : quia communis sententia et veritas est, ut dicit Augustinus, quod omnia [ei sacramenta non requirunt in faciente nisi ordinem quo ipse minister est, et intentionem, ut infra patebit. In se autem non exigunt nisi materiam debitam, et formam proprniam. Cum igitur haec Eucharistia habeat etiam extra Ecclesiam, confici potest, licet hoc illi faciant ad suam damnationem.

Et ideo etiam non videtur quibusdam Doctoribus consentiendum, qui hoc subtiliando inguirunt, quare heretici, vel schismatici, vel simoniaci, vel aperti fornicarii, non conficiant ? quia simpliciter falsum est quod dicunt, ut infra in quarto hujus questionis articulo ostendetur.

Si quis autem Magistrum sustinere voluerit, aliter dicere poterit, scilicet quod loquitur Magister de hereticis, et extra Ecclesiam existentibus non tantum quantum ad reputationem Ecclesie quae excommunicavit eos, sed etiam quantum ad modum et ritum celebrandi sacramenta : quia formam Ecclesie in celebrando sacramenta non tenent : et tunc verum est quod dicit Magister in Liélera.

Dicendum ergo ad omnia decreta quae pro illa parte inducta sunt, quia non prosunt ad salutem suam, et aliorum, secundum quod duplex est res sacramenti. Una quae est res et sacramentum : et illam conferunt sicut in Baptismo characterem, et in Confirmatione,et Ordine. Similiter et in Eucharistia corpus Christi verum sub speciebus visibilibus panis et vini. Alia est res quae facit salutem formaliter, sicut gratia causatur in sacramentis : et illam conferre non possunt : quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Et haec solutio est communis.

Alia autem solutio est prius tacta, quod loquuntur illa decreta Patrum de illis qui extra sunt quantum ad veram formam consecrandi, et quantum ad materiam : et tunc non est mirum si sacra. menta non conficiunt, quia ordinem et formam non servant.

Ea autem quae objiciuntur in contrarium, ego de plano concedo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 30