Articulus 31
Articulus 31
An missa boni sacerdotis sit melior quam missa mali sacerdotis?
Videtur autem, quod non : quia 1. Dicit Augustinus, quod sacramenta nec a bonis meliora, nec a malis pejora fiunt : sed missa bona est ratione sacramenti Eucharistiae : ergo videtur, quod non sit boni sacerdotis missa melior, quam mali.
2. Item, Quod in bonitate crescere non potest nec a bonitate depravari, illud non fit a bono melius, nec a malo pejus : sed tale est corpus Christi quod conficitur in missa : ergo, etc.
3. Item, Secundum hoc spes poneretur in homine siab uno melius fieret, quam ab alio. Dominus autem precipit, quod hoc non fiat’. Ergo videtur, quod missa unius sit sicut missa alterius.
SED CONTRA : 1. Si duo bona fuerint aqualia, et uni apponatur bonum, et alii nihil : meliora sunt duo, quam unum : sed corpus Christi est quoddam bonum aequale, sive per bonum, sive per malum fiat : et huic in missa boni conjungitur bonitas personalis in orationibus, et devotione, et hujusmodi : in missa autem mali nihil talium adjungitur : ergo missa boni sacerdotis melior est quam mali sacerdotis.
2. Item, Melius est quod ceteris paribus est fructuosius : sed id fructuosius est quod majoris devotionis est excitatisum, quam id quod minoris est, ceteris paribus : missa autem boni majorem excitat devotionem, quam mali : ergo est melior.
Soturic. Dicendum, quod misse ratione substantialis quod in missa est, equales sunt : sed ratione illius quod adjunctum est, et est opus hominis, inequales : et sic melior est missa boni, ut probant objeetiones. Neque vitupero libentius audientem bonum hominem quam malum : quia frequenter malus homo irreverenter tractat corpus Domini, sic quod palle non sunt munde, nec attentus stat in altari : et hoc abominale debet esse omni diligenti corpus Domini.
Apza autem quae primo objiciuntur, dicendum quod hoc verum est ratione substantiae sacramenti tantum; sed multa sunt adjuncta sacramento. Dixi autem, ceteris paribus : quia obedientia posset cogere audire malum potius quam bonum: et func melius est audire malum quam bonum, quia obedientia melior est quam viclima, et quam bonum personale.
On this page