Text List

Articulus 32

Articulus 32

Quare specialiter prohibetur a canonibus, quod missa vel sacramenta non recipiantur ab hereticis, simoniacis, schismaticis, et notoriis fornicariis ?

ARTICULUS XXXII,. Quare specialiter prohibetur a canonibus, quod missa vel sacramenta non recipiantur ab hereticis, simoniacis, schismaticis, et notoriis fornicariis ?

Quarto queritur, Quare specialiter prohibetur a canonibus, quod missa vel sacramenta non recipiantur ab hereticis, simoniacis, schismaticis, et notoriis fornicariis ?

Et de hereticis, et preecisis, et simoniacis, satis habetur, 1, q.i, et XXIV, q. 3. De fornicariis autem multum habetur, ubi de vita et honestate clericorum.

1. Cum igitur jura prohibeant, videntur homines peceare qui a talibus accipiunt Ecclesiastica sacramenta, vel missas audiunt.

2. Item, I ad Corinth. v, 48: "Stes gut frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens,...cum epusmodi nec cibum sumere". Ergo multo minus ab eo missam audire debemus, vel sacramenta percipere.

3. Item, Tales per hoc quod in dispen~ satione sacramentorum admittuntur, fo~ veri in peccato videntur : ergo bonum et utile est, ut populus subtrahendo osten~ dat eis damnationem, ut citius resipiscant.

SED CONTRA ? 1. Multos scimus esse fornicarios per argumenta gradientia super terram, et etiam per lecti indistinctionem et cohabitationem : sed tamen ipsum actum non videmus, quia ipse coitus videri non potest : et dicunt nobis sacri Pontifices, quod tales audire et non aspernari debemus. Et Dominus dicit : Omnia quecumque dixerint vobis, servate et facite *. Ergo sacramenta a talibus debemus recipere, et missas eorum audire.

2. Item, Videmus quod tales frequenter sunt preelati et decani et plebani et archidiaconi et episcopi et archiepiscopi, et tales non desunt : ergo ommes tales essent fugiendi.

Si forte dicas, quod Lucius Papa tertius distinguit inter fornicatorem notorium, et occultum: tune queestio est, Quid de hoc tenendum, et quid sentiendum. sit ?

Solutio. Dicendum quod notorii in talibus vitiis existentes non sunt audiendi, si quidem notorium est per confessionem coram judice factam, vel testium probationem : vel quod nulia tergiversatione possit celari quod sit hereticus, vel schismaticus, vel simoniacus: cum ille ipso jure excommunicatus sit, nulius debet ab eo sacramenta percipere : et si scienter percipit, mortaliter peccat. Quamdiu autem hoc non est factum, et celatur ab Keclesia, tunc audiri debet.

De fornicariis autem eodem modo distinguendum est inter notorium, et occultum. Si autem sit famosum tantum in ore multorum, debet sibi purgatio imponi, in qua si deficeret, pro convicto habetur : et tunc non debet audiri: et hoc est de rigore juris, ut ceteri terreantur : quia alias non esset malum tales audire. Antequam autem fiat notorium, debet talis audiri : et contumax reputatur, qui non audierit.

Ad primum ergo dicendum, quod Apostolus loquitur ad terrorem, ut citius corrigantur: et ita etiam jura loquuntur.

Et per hoc patet solutio ad omnia quae sequuntur.

Ad EA autem quae in contrarium objiciuntur, patet solutio : quia de quolibet, et precipue de superioribus, presumendum est bonum, nisi probatum sit contrarium.

Ad aliud autem quod posset queri, Cum multa sint mortalia peccata, quare jura magis loquuntur contra ista, quam alia ?

Dicendum quod isti peccant directe contra ipsum sacramentum : est enim hoc totum sacramentum fidei, et causativum unionis corporis mystici per charitatem Christi passi,et maxime gratie,ita quod in se continet auctorem omnis gratiae, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae et gratiae Dei-absconditi : et consummativum maxime spiritualitatis. Sed fidem operantem in sacramento violat hereticus : charitatem autem et unitatem schismaticus : gratiam autem incomparabilem, vilem et sub pretio ponit simo- niacus : et fornicator per carnalem im. munditiam contrariatur spiritualitati gq. cramenti. Et ideo isti precipue arcenty, a celebratione.

Deinde notandum super illud, "Nihil a bono majus, etc." Versus enim sunt in determinationem hujus questionis sic: "Vim sacramenti non mutat vita ministri, Sicut deterius non fit pro deteriori, Sic nec fit melius pro presbytero meliori, Hoc sacramentum numquam licet esse sinj- [strum, Quamvis per pravum celebretur sespe mini- [strum."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 32