Text List

Articulus 38

Articulus 38

An mus vel aliud animal brutum potest sumere corpus Christi ?

ARTICULUS XXXVIII. An mus vel aliud animal brutum potest sumere corpus Christi ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 4: "Illud etiam sane dici potest, quod brutis animalibus, etc."

Videtur hoc esse falsum : quia 1. Supra probatum est, quod corpus Christi tamdiu est ibi, quamdiu ibi ille species incorrupte apparent: sed in ore et in ventre muris apparet species panis: ergo videtur quod ibi, sit corpus Christi: ergo mus sumit corpus Christi.

2. Item, Magis repugnat peccatum perceptioni Christi, quam natura muris: sed peccator accipit corpus Christi: ergo et mus, ut videtur.

1. Uurerius queritur de poena ejus qui male custodit corpus Domini, ita quod ex sua negligentia a muribus vel ab aliis animalibus comeditur.

3. Irem, De poena effundentis sanguinem, et de poena evomentis : et quid faciendum est quando tales casus contingunt?

Soturio. De primo habita est supra longa questio’ : dicendum tamen est hic, quod sumere dicit unionem vel potentiam ad illam, quae non est in bruto: sed in peccatore in quo sensus ad rationem est ordinatus secundum quam ipse capax est spiritualis manducationis, quod non est mus. Bene tamen concedo, quod quamdiu sunt ibi species discernibiles, tamdiu est ibi corpus Domini : hoc enim quod dicitur in apparatu decretorum de conseeratione, dist. 1k : "Qui bene non custodierit, etc.," scilicet quod statim desinit sacramentum postquam_a bruto tangitur, hereticum est, et ridendum : sed dicendum modo predicto.

Ad aliud dicendum, guod peccatum non repugnat capacitati, sed idoneitati. Quod autem non est aliquis idoneus, non facit ut non sumat, sed potius ut ad salutem non sumat:sed si non est capax, nec spiritualiter nec sacramentaliter manducat: licet sub speciebus manducantis corpus Domini sit verum, quamdiu species discernibiles apparent non ad alium humorem transmutate.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum per decretum de consecratione, distinctione secunda : "Qui bene non custodierit sacrificlum, et mus vel aliud aliquod animal illud comederit, quadraginta diebus poeniteat." Qui autem perdiderit illud in Ecclesia : aut pars ejus ceciderit, et non inventa fuerit: triginta dies poeniteat.

Ad Hoc autem quod queritur, Quid debeat fieri si effunditur : et qualiter effundens debet poenitere ?

Dicendum, quod secundum quoddam decretum de consecratione, distinctione secunda, cujus sunt haec verba. "Si per negligentiam aliquid de sanguine stillaverit in terram, seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur, quantum satis est, et abrasio comburatur: cinis vero in sacrarium recondadatur : et sacerdos quadraginta dies peeniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam, et tribus diebus poeniteat. Si super linteum altaris, et ad aliud stilla pervenerit, quatuor diebus poeniteat. Si usque ad tertium, novem diebus pceniteat: si usque ad quartum, viginti diebus poeniteat, et linteamina quae tetigerit stilla tribus vicibus minister abluat calice supposito, et aqua ablutionis sumatur, et juxta altare recondatur." Ecce responsio ex verbis Pii Pape.

Ad aliud quod queritur de evomente, respondendum est ex verbis Bede in suo Penitentiali, qui sic dicit: "Siquis per ebrietatem vel voracitatem Eucharistiam evomuerit, quadraginta dies pceeniteat, si laicus est: clerici et monachi seu diaconi et presbyteri septuaginta diebus peniteant: episcopi nonaginta. 53i pro infirmitatis causa evomuerint, septem dies poeniteant."

Si autem queritur, Quid sit faciendum quando accipit speciem carnis vivee vel membri?

Videtur mihi esse distinguendum, quod aut transfiguratur quoad visum omnium, aut quoad visum aliquorum tantum. Si quoad visum aliquorum tantum : tunc videtur esse sumendum. Si autem transfiguratur quoad visum omnium: tunc non videtur mihi esse sumendum, sed pro reliquiis habendum : et aliud consecrandum, et illud sumendum esta sacerdote: quia canon dicit, quod toties sacerdos communicare debet, quoties celebrat. Quod autem ita sit, patet in decreto de consecratione, distinct. II, ubi dicit Hieronymus super Leviticum: "De hac quidem hostia qua in Christi commemoratione mirabiliter fit, edere licet: de illa vero quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se edere nulli licet, hoc est, quando accipit ” speciem in qua pependit in cruce, id est, in specie cruente carnis, vel membri alicujus."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 38