Text List

Articulus 39

Articulus 39

Haereticus quis sit, et unde dicatur ?

ARTICULUS XXXIX. Haereticus quis sit, et unde dicatur ?

Deinde videndum est de hoc quod dicit, ibi, I, "Ne autem ignores quid faclat hereticum, etc."

Hereticus enim potest venire a verbo Latino hereo, es: vel a Greco cigestc, quod est electio. Si primo modo: tunc

qui heret sententiae suae defendendo eam, ille haereticus est, si sententia illa est heretica. Si secundo modo: tunc ille est hereticus, qui electionem suam sequitur, et non sententiam Scripturarum et defendit illam.

Videtur autem contrarietas inter Hilarium et Hieronymum in Littera: quia Hilarius dicit, quod "non sermo sed sensus in crimine est." Hieronymus antem, quod "ex verbis inordinate prolatis incurritur heresis."

Sed soLutio est, quod verba inordinate quandoque. proferuntur sub alia significatione quam habent: eo quod pro- ferens pulat eam sanam facere intelligentiam. Et in haec casu loquitur Hilarius : quia tune quando ostenditur venenum latere in his, ille qui dixit, corrigat dictum suum: et in tali casu sufficit corrigere suum dictum, et retinere sensum. Si au- tem adhereat modo significandi verborum, tunc sensus fuit hereticus: et sic intelligitur dictum Hieronymi : et preecipue in materia difficili, sicut de Trinitate et Incarnatione.

Et haec de Eucharistia dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 39