Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Post haec de poenitentia, etc." Totus tractatus hujus sacramenti dividitur in tres partes: in quarum prima agit de poenitentia secundum se, scilicet prout non contrahitur ad hance partem que est compunctio, vel ad illam quae est confessio, vel ad eam quae est satisfactio. Tn secunda autem'agitur de partibus ejus, sive de ipsa proutin partibus consideratur : et incipit infra, distinct. XVI, ibi, A, "In perfectione auicim parnitentiae tria observanda sunt, etc." Tertio autem agit de his quae sunt signa sacramentalia in poenitentia: et haec pars incipit circa finem hujus tractatus. ante finem distinctionis XXII, ibi, C, "Post predicta restat investigare, quid im actione panitentiae sit sacramentum, etc."

Adhuc autem prima pars subdividitur in duas partes : in quarum prima dicit, guid sit poenitentia re, et diffinitione: in secunda autem elidit quosdam errores circa. poenitentiam, ibi, A, § 4: "Mis verbis guidam vehemeniius, etc." Adhuc autem in prima parte determinat tria: quorum primum est ordo hu- jus sacramenti ad alia, et necessitas ad sanandum peccatum. Secundum est distinclio poenitentia secundum quod ipsa cadit in diversa genera, scilicet virtutis, gratiae, passionis, sacramenti : et haec incipit, ibi, A, §. 2: "Baptismus tantum est sacramentum sed ponitentia, etc." In tertia, diffinit poenitentiam per actum suum proprium, ibi, A, $3: "Est enine poenitentia, ul ait Ambrosius, etc," Tangit autem primo necessitalem ponitentiae dicens, quod necessaria est longe positis a Deo, ut appropinquent : et tangit ordinem,cum dicit quod pcenitentia est secunda tabula post naufragium.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus