Text List

Articulus 1

Articulus 1

An sacramentum poenitentiae bene ordinetur quantum in ordine sacramentorum ?

ARTICULUS I. An sacramentum poenitentiae bene ordinetur quantum in ordine sacramentorum ?

Sed circa hoc incidit duplex quaestio, scilicet de ordine hujus sacramenti: et de verbo Hieronymi quod adducit : "Secunda tabula post naufragium."

1. Supra enim habitum est, quod nullus in baptismo adultus novum hominem induit, nisi poeniteat eum veteris vite : ergo cum poenitentia acceditur ab baptismum: ergo tractatus poenitentia ante baptismum est ponendus.

2. Hem, Matth. i, 5 et 6, dicitur, quod exibant ad Joannem confitentes peccala sua, et postea baptizabantur : ergo poenitentia praecedit baptismum.

3. Item, Sine poenitentia veniens ad baptismum, fictus reputatur, et est: ergo ad hoc quod tollatur obstaculum, oportet esse poenitentem.

Item videtur, quod immediate post baptismum debuit agere de poenitentia : quia 1. Est secunda tabula post naufragium, cum baptismus sit prima: ergo sicut se cunda tabula immediate est post primam, sic poenitentia debet esse immediate post baptismum.,

2. ftem, Est secunda tabula: ergo est secundum sacramentum: et hoc videtur sequi: quia, sicut supra habitum est, gratia sacramentalis solvit a peccato quod facit naufragium.

Item videtur, quod tractari debuit ante Eucharistiam : quia

1. Omnibus indicitur poenitentia ante communionem,

2. Item, Agnus comedebatur cum laclucis agrestibus ',quod signilicat commu. nicandum esse cum amaritudine pcenitentiae. Ergo videtur, quod istud sacramentum praecedat sacramentum Eucharistia: cum tamen Magister e converso ordinaverit.

Soxtcutio. Diceudum, quod Magister congruo ordine ordinat sacramenta : qui ordo supra assignatus est in principio notularum super hune quartum librum Sententiarum.

Quantum autem pertinet ad hunc traclatum,

Dicexpum ad primum, quod Magister ordinat sacramenta secundum ordinem morbi, contra quem ordinatur gratia cujuscumque sacramenti: et quia primus morbus est morbus originalis, et pene sequentes illum, propter hoc primo oportuit poni sacramenta quae sunt remedia contra illum cum suis sequelis. Est autem gratia baptismalis contra morbum illum secundum se: sed quia remanet concupiscentia debilitans in prelio, ideo datur gratia confirmations: ex concupiscentiae autem motu sequitur defectus virium ex deperditione roboris spiritualis, contra quod ordinatur gratia sacramenti Eucharistiae. Quia autem post omnia haec frequenter incidit actuale mor tale, igilur quarto hoc loco agit de penitentia, quae ordinatur contra id : posset tamen aliquo respectu ordinari pcenitentia ante Eucharistiam, ut alibi ostensum est *.

Patet igitur solutio ad primum, et etiam ad tertium: quia hoc est particulare et per accidens, scilicet quia adultus habet actuale: tamen originale per se est quod curatur baptismo, et poenitentia non preexigitur quantum ad naturam peccati, contra quod per se est baptismus ordinatus : sed potius quia baptizatus, si adultus est, et peccavit, pcenitet, aliter esset fictus : sed quod non sit per se, patet, quia Si per se esset, semper poonitentia preecederet baptismum: et hoc non est verum, ut patet in parvulis.

Ad aliud dicendum, quod baptizati a Joanne, omnes erant adulti, et in peccatis actualibus existentes : et ideo oportuit eos poenitentia preparari ad baptismum Christi: sed tamen non oportet propter hoc quin per se et secundum naturam gratiee quam causat baptismus, praecedat poenitentiam, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod in morbo sunt duo, scilicet culpa, et poena: et numerando culpam cum culpa, tunc prima culpa est originalis, et secunda actualis: et contra primam est baptismus, et contra secundam poenitentia. Cum autem non sit sacramentum tantum ordinatum contra culpam, sed etiam contra poenam, non sequitur, quod sit secundum sacramentum : sicut non sequitur, actuale est secunda culpa in genere: ergo est secundus morbus : quia secundus morbus est ille qui procedit ex primo, nullo addito: et hic est concupiscentia et pronitas ad malum, quae est ex fomite vel ipse fomes: naufragium autem per se non facit poena que justa est, sed potius culpa: et ideo poenitentia est secunda tabula, non taMen secundum sacramentum, nec secundo loco ordinandum.

Ad aliud dicendum, quod gratia sacramentalis solvit a peccato, non tantum ex parte culpe cx qua per se facit naufragium, sed etiam ex parte poenae, ut dictum est : et ideo illa ratio non procedit.

Av atiup dicendum, quod sicut generatum confortatur post generationem a natura, et deinceps nutritur: ita etiam est in sacramentis: quia primo datur sacramentum regenerationis quod dat esse gratiae contra defectum primum : deinde confortatur ex gratia confirmationis, et tertio nutritur statim.

Si autem aliquis objiciat, quod confortatio sit per nutrimentum: ergo secundum hoc Eucharistia debet preecedere Confirmationem : dicendum, quod hoc non valet : quia duplex est confortatio in natura. Una est quae est per remotionem dispositionum contrariarum : ethane dat ipsum generans cum forma, vel statim post formam: quia aliter generatum non resisteret alterationibus sequentibus, sed statim corrumperetur. Alia autem est per restaurationem deperditi; et illa fit per cibum.

Dicendum igitur, quod prima confortatio est cui similis est confirmatio, sicut sonat suum nomen: et gratia ejus debilitat concupiscentiam, et confirmat gratiam collatam in baptismo : sequens autem confortatio assimilatur Eucharistiae : et sic patet, quod stat ordo Magistri.

Ad aliud dicendum, quod hoc per ac~ cidens sic est, in quantum est peccatum actuale in comedentibus : sed tamen defectus contra quem generaliter in omnibus ordinatur Eucharistia, est ante actuale : et ideo Eucharistia est ante peenitentiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1