Articulus 2
Articulus 2
An poenitentia sit secunda tabula post naufragium ?
Naufragium enim primo factum est per originale peccatum, et tabula salvans est baptismus : secundum autem naufragium est per actuale sive personale peccatum, et tabula salvans est. peenitentia ; queritur igitur, Utrum sit tabula in quantum virtus est, vel in quantum est gratia, vel in quantum est sacramentum ?
Si dicatur, In quantum virtus. ConTRA : Secunda virtus communicare debet alicui prime virtuti : non enim congrue dicitur, quod Petrus secundus est homo, si prior eo fuit asinus : ergo baptismus esset prima virtus : et hoc est falsum : ergo non in quantum virtus est secunda tabula. .
Si dicatur, quod est secunda in quantum gratia : videtur falsum : quia multae gratia praecedunt, scilicet confirmationis, Eucharistiae, et baptismi.
Eodem modo objicitur si dicatur, In quantum est sacramentum : prius enim habitum est, quod non est secundum sacramentum : ergo videtur, quod nullo modo sit secunda tabula.
Solutio. Dicendum, quod secunda tabula est, in quantum est sacramentum contra morbum, qui est culpa, ordinatum : quia, sicut prius dictum est, poena non facit naufragium in quantum hujusmodi : quia multz# poene promovent ad meritum : et ille qui meretur, non patitur naufragium : unde non est secundum sacramentum simpliciter, sed secundum contra culpam ordinatum. Et per hog patet solutio ad totum.
On this page