Text List

Articulus 3

Articulus 3

An poenitentia est virtus ?

ARTICULUS III. An poenitentia est virtus ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2: "Penitentia dicitur et sacramentum, et virtus mentis, etc."

Et queruntur hic duo, scilicet an panitentia sit virtus? Et, Utrum sit virtus generalis, vel specialis, si virtus est?

Quod autem sit virtus, videtur ratione et auctoritate. .

1. Matth. 11, 2, super illud : Poenitentiam agite, dicit Glossa : "Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem."

2. Item, Ambrosius : "Imbutos vitiis animos exuere atque emundare, virtutis est perfectae et ccelestis gratia." Constat - autem, quod exuere et emundare a peccatis, est poenitentiae. Ergo poenitentia est virtus.

Item, Hoc dicitur in Litéera in pluribus locis.

3. Ratione autem probatur idem : Dicit enim Commentator super quintum Ethice, quod omnis actus laudabilis, virtutis est actus : sed pcenitere est actus laudabilis, et est actus poenitentiae : erg? poenitentia est virtus,

4. Item, In quinto dicitur (et in texta et in commento), quod justitia legalis ideo est idem quod virtus in genere, quia precepta legum sunt de actibus viltutum : ergo multo magis preecepta dt vina erunt de actibus virtutum : sed p@- nitere est in precepto : ergo est actus virtutis.

5. Item, Virtus et vitium sunt oppo sita :.ergo mutuo se expellunt : dicit enim Philosophus, quod non expellitur contingens a contingente, sed oppositum a per se sibi opposito : nec fit contingens a contingente, sed ex opposito in situ. Ergo quod expellit peccatum, est virtus : cnitentia autem expellit peccatum.

7. Item, Quedam sunt precepta, quia bona : quaedam autem ideo bona, quia preecepta : poenitere igitur in altero horum generum erit : constat autem, quod non est ideo bonum, quia preceptum : quia si non esset praceptum, adhuc esset bonum poenitere : ergo est de per se bonis. Aut igitur est de pertinentibus ad intellectum, aut ad opus. Quod non de pertinentibus ad intellectum speculatiyum, hoc patet per se : ergo pertinet ad opus bonum in moribus : sed omne tale virtus est, ut elicitur ex littera Tullii in fine prime rhetorice : ergo poenitentia est virlus.

8. Item, Sicut dicit Philosophus, virtus donum facit habentem, et opus ejus bonum reddit : haec autem facit penitentia : ergo est virtus.

Si forte dicas, quod poenitere non est opus, sed passio. Contra: Aut est passio tantum, aut ponit actum interiorem. Constat autem, quod non passio tantum : quia diciturin Zittera statim infra, quoGé "posnitentia est virtus, vel gratia *, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus:" emendationis autem propositum est actus, et nolle iteram committere actum ponit, quia in hoc verbo nolo, non vis, manet voluntas actualis affirmata et supposita : ergo habetur propositum, quod opus bonum reddit: ergo est virlus.

Sed contra hoc objicitur : 1. Ex ipso nomine quod sonat passionem : est enim idem poenitentia quod pena tenta: nulla autem passio virtus est, ut ostenditur in secundo & thicorum. Krgo povnitentia non est virtus.

2. Item, Alia quaedam laudabilia qua circa mala sunt, patiendo aliqualiter, dicit Philosophus non esse virtutes, ut pa~ tet in fine quarti Hthicorum, ubi dicit, quod "verecundia non est virtus, sed passio :" licet laudabilis sit, et medium habeat.

3. Item, In II Ethicorum videtur dicere, quod nemesis non est virtus, _ licet sit laudabilis, et habeat medium : ergo videtur, quod nec poenitentia, quae est dolor delicti perpetrati, proprie loquendo sit virtus.

4. Item, Virtutis actus licet sit circa passiones quandoque, ut circa materiam, nullo tamen modo est cum passione operantis, nisi dicatur illa passio gaudium, quod est signum forme jam habite : sed poenitentia semper est passio, vel cum passione operantis : ergo peenitentia non est virtus, ut videtur. Quod autem prima vera sit, scribilur quidem a gquodam Philosopho : sed etiam probatur inducendo : quia castus sive temperatus continendo non patitur secundum delectantia in sensu sibi circumstantia, et sic de aliis : ergo propositum habeo.

Item, Omnis virtus habitus est : ergo suus erit actus aliquis et non passio : patet igitur quod virtutis non est pati proprie.

Item, Virtus est cum letitia, vel sine tristilia ad minus : sed poenitentia est dolor, vel cum dolore et tristitia semper : ergo non est virtus.

5. Item, Si est virtus : aut erit theologica, aut cardinalis : constal autem, quod non est theologica : quia omnes ill habent Deum pro materia circa quam est actus, et finis propter quem : sed poenitentia non habet Deum pro materia. Videtur etiam, quod nec cardinalis: quia non est aliqua de quatuor.

Si dicas, quod est virtus reducta ad aliquam wlarum : hoc falsum videtur : quia omnis reductio est penes aliquid commune : nulla autem virtus est, quae cum poenitentia commune aliquid videatur habere : cum virtus sit circa opus ordinatum in bonum, poenitentia autem est quodammodo detestatio, et non bonum secundum quod bonum : ergo videtur, quod non sit virtus.

6. Item, Augustinus dicit, quod "virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis :" sed haec omnia poenitentiae non conveniunt. Propatio : Quia poenitentia non recte vivitur : ergo poenitentia non est virtus. Quod autem poenitentia non recte vivatur, probatur sic: Omne quo recte vivitur, vivitur aliqua operis rectitudine : sed operis rectitudo non est poenitentia, quia detestari malum non dicit determinate aliquod opus rectum, sed potius quamdam dispositionem quae praecedit omne opus rectum, quia nullum opus rectum est cum placentia mali : ergo videtur, quod non sit virtus.

7. Praeterea, Communiter fere ab omnibus dicitur, quod qui habet unam, habet omnes : ergo si poenitentia est virtus, qui habet eam, habet omnes : sed parvuli et innocentes habent multas virtutes : ergo habent poenitentiam, quod falsum est: dicitur enim in oratione Manasse, in medio : Non posuisti penitentiam Justis, Abraham, et Isaac, et Jacob, tis qui tibi non peccaverunt.

8. Item, Christus habuit multas virtutes : ergo habuit poenitentiam : et penitentia est dolor commissi criminis ergo ex hoc sequeretur, quod crimen commisisset, quod absurdum est.

9. Item, Omnes virtutes erunt aliquo modo in patria : poenitentia nullo modo erit in patria : ergo non est virtus. Quod autem nullo modo futura est in patria, videtur quia nullo modo erit ibi dolor, et poenitentia dolor est, vel cum multo dolore.

Alia autem multa valde facile est hic ad utramque partem objecta adducere : sed haec sufficiant.

Soxutio. Dicendum mihi videtur, quo virtus sumitur proprie, et communitey. proprie quidem a Philosopho in Ethicis, et secundum hoc est habitus ordinans j, bonum intellectualis vel moralis : inte}, lectualis quidem quia doctrina et expe. riendo circa operabilia sumit generatio. nem sue nature vel suiipsius ex part, illa qua materialis est : et voluntas eg complens formam secundum quod dicit Philosophus, quod virtutes voluntates sunt simpliciter vel non sine voluntate, sicut epdyycrs, et prudentia, et hujusmodi, que sicut ipse Philosophusin VI Lthieo. rum dicit, est idem quod recta ratio : et intelligitur de recta ratione eligibilis aq opus virtutis. Moralis autem circa passiones est, vel operationes : circa passio. nes quidem innatas, vel illatas ; circa innatas quidem temperantia, illatas autem fortitudo. Justitia vero circa operationes, in quibus nulla proprie est passio : prop ter quod ipsa justitia dicitur commune bonum : quia et virtutes moderative delectationum vel tristitiarum sunt circa propria : medium autem sicut idem Philosophus dicit in V Ethicorum non habent ipsee eodem modo : quoniam illa virtus que est circa passiones, proprie est medium duarum malitiarum, quarum utraque est abundantia, et defectus differenter: sicut medium audaci# quae audendo abundat, timendo autem deficit : et timiditatis quae timendo abundat, et. av- . dendo deficit : et hoc quidem medium est . fortitudo : et ita est reperire in temperantia, et in aliis. Sed justitia non semper est medium duarum malitiarum, nec duarum, quarum utraque differt sicut abundantia, et defectus : quod facile ostenditur in justitia: directiva : quia si injustitia abundat in decem, in quibus me decipit : ego injuste deficio in decem: e medium erit ut tantum mihi restituatur, quantum ego deficio injuste, et tu abun das injuste: et malitia hic non est nisi ex parte decipientis vel fraudantis : ex parte autem ejus qui patitur injuriam, non est malitia, sed poena tantum. Simi- liter non nisi unus habens hic qui plus habet quam deberet : et non nisi unus deficio. Differt et aliter ratio medii : quia in duabus quae sunt circa passiones, medium est quoad nos : et in justitia est medium rei proprie : et ideo accipitur roportionalitate geometrica vel arithmetica, ut Philosophus dicit. Sed de his alias. Sic ergo propriissime loquendo de virtute, bene concedo, quod peenitentia non est virtus.

Aliter sumitur virtus gua recte vivitur, et extenso nomine : et hoc praecipue a Theologo qui multa quae in genere passionum ab Ethico ponuntur, virtutes dicit : ut timorem dicit Gregorius virtutem, sicut et generaliter septem dona : et gaudium dicit Ambrosius virtutem, sic- . ut et generaliter duodecim fructus enumeratos in epistola ad Galatas *. Et spem dicit virtutem theologicam omnis theologus : et similiter charitatem, et alia que secundum ipsum nomen passionem sonare videntur : et secundim hoc virtus erit generalius diffinita : scilicet quod quicumgue habitus perficit animam rationalem secundum actum ordinantem in bonum vel a malo, quod ille virtus dicatur : et sic poenitentia est virtus, et timor, et gaudium, et hujusmodi, secundum dicta Sanctorum.

Hac tamen diversitate virtutis inducti Doctores nostri, diversas acceperunt opiniones, scilicet dicentibus Magistro Gulielmo Antisiodorensi et suis sequentibus, quod poenitentia non sit virtus : aliis autem dicta Sanctorum venerantibus, et dicentibus, quod sit virtus : mihi autem et quibusdam aliis videtur, quod sit virtus.

Oportet autem respondere ad utramque partem objectorum, ne deficiamus Opinantibus utrumque, quia nos quodammodo consentimus uirisque.

Dicives igitur ad primum et secundum, quod virtes sumitur ibi extenso nomine. Qualiter autem dicitur per/fecta virtus, infra erit in questione.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de virtute generaliter accepta : secundum quod etiam quarumdam passionum tractatus pertinet ad tractatum virtutum, ut verecundia, et timoris, et poenitentiae, et hujusmodi. Vel fiat vis in actu laudabili : actus enim laudabilis determinatus est in bonum propter bonum finem : et talem actum non habet poenitentia quae est respectu mali.

Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod omne illud de quo est preceptum legale, sit essentialis actus virtutis. Et est instantia : quia est preceptum legis non ascendere turrim : cum tamen non sit actus essentialis alicujus virtutis : et in theologicis ire ad Ecclesiam, vel tribus vicibus per annum apparere in conspectu Domini. Et ideo distinguunt Magistri, quod duplex est actus virtutis, scilicet proprius, et communis. Proprius est essentialis, et ille est unus solus : communis autem est ille qui secundario intenditur propter aliquid quod circa actum virtutis fit.

Item, Distinguunt actus ut egrediuntur a virtute, dupliciter, scilicet elicitive, et imperative : elicitive, sicut quelibet efficit suum actum : imperative aulem, sicut una bene efficit actum alterius, secundum quod ut imperans ili efficitur, et alia ut obediens illi: et sic verum est, quod omne preeceptum est circa actum virtutis primum vel consequentem, elicitum vel imperatum : sed ex hoc actu sic accepto non potest prebari, quod aliquis habitus sit virtutis, si virtus proprie accipia~ tur.

Ad aliud dicendum, quod iterum medium illius rationis non probat penitentiam esse virtutem, nisi generaliter sumpta virtute : quia ad rationem meriti suificit in virtute, quod sit actus consequens vel imperatus ab aliqua virtute.

Ad aliud dicendum, quod peccatum duplex habet expulsivum, scilicet per modum contrarii : et sic quodlibet peccatum expellitur virtute sibi contraria : et hoc est expulsivum formale, et per se. Habet etiam expulsivum per modum efficientis : et hoc est duplex, scilicet, efficientis per se : et hoc est solus Deus, secundum quod ipse dicit, Isa. xxut, 33 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniguitates tuas propter me. Et est expulsivum per modum meriti ex parte peccantis : et hoc est detestatio peccati, quae est actus poenitentia, quia meretur peccatum abolere, cui non placet peccatum, sed detestatur ipsum : et illud expulsivum quod sic expellit, non propter hoc est virtus : sed esset virtus, si expelleret primo modo, scilicet ut contrarium : et hoe modo procedit objectio. Quod autem ita sit, patet : quia ex terminis motus ostenditur, quid sit contrarium : sicut ex sano egrum est, non ex albo: et ex albo nigrum, non ex tricubito : sic ex vitioso virtuosus, et non ex peenitente, nisi ibi ex notet ordinem esse, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod poenitere non est perfecte bonum per se: quia peenitere dicit quoddam quod exigitur ad bonum per se : unde est sicut adjunctum bono per se: et ideo non sequitur proprie, quod sit actus virtutis proprie accepte. Cum autem dicitur, quod "bonum est per se, vel ex praecepto," accipitur generaliter bonum per se, et non stricte, scilicet prout communiter se habet ad bonum honestum, et utile, ad illud et conjunctum illi: et cum dicitur, quod "virtus est de per se bonis," accipitur pro honesto stricte accepto : quod diffinit Tullius dicens, quod "honestum est quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit."

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, "virtus bonum facit habentem, et opus illius bonum reddit," intelligitur de opere quod est per se bonum secundum rationem medii et finis : tale autem non est opus quod est tantum a malo recedens, ut dictum est.

Et sic patet qualiter respondendum est pro parte una: et haec forte est verior pars opinionum:

Pro atid parte, scilicet sustinendo A quod sit virtus, dicemus ad primum in contrarium objectum, quod multa sunt, que ipso nomine passionem sonant, ut misericordia, nemesis, et hujusmodi, qua tamen sunt habitus : et ideo quia nomen proprium ipsius habitus non habemus, nominamus ea nominibus passionum, propter aliquam similitudinem actus passionis et. habitus: sicut in spe, gaudio, dilectione, etc. Et sic etiam penitentia est nomen passionis quo nominatur habitus ille qui movet liberum arbitrium ad detestandum peccatum.

Av auiup dicendum, quod non est simile de verecundia, et poenitentia : quia verecundia non dicit proprie actum, sed passionem culpae consequentem : et ideo etiam verecundus, ut dicit Philosophus, non fugit turpe, quia turpe, sed quia secum habet convicium vel exprobrationem: et ideo illa tantum passio est : sed poenitentia detestatur peccatum : non quia habet convicium vel exprobrationem : sed peccatum perpetratum, quia turpe est et malum : et hoc est actus quidam simpliciter bonus : et ideo penitentia virtus erit, et non verecundia.

Ad aliud dicendum, quod actus virtutis non habet actum passionis extra quam est, quia hoc est impossibile : sed jam habitum est, quod falsum est, quod omnis virtus est circa passiones vel operationes optimorum operativa: et etiam dicimus, quod poenitentia est circa opus quoddam, id est, detestari peccatum perpetratum : et est cum dolore adjuncto ili actui.

Ad aliud dicendum, quod virtus habet delectationem quae est consequens actum virtutis, in quantum est virtus: sed quod non habeat aliquem dolorem circa materiam, vel circa contrarium, velut instrumentum, hoc non est verum: et poenitentia habet dolorem volunta~ rium, ut instrumentum, tamen habet gaudium consequens actum, ut infra habebitur ex verbis Augustini : "Spiritus doleat, et de dolore gaudeat."

Ad aliud dicendum, quod ut dictum est, Ethicus non considerat nisi stricte dictas virtutes : si tamen large sumatur cardinalis virtus, tunc reducetur ad aliguam cardinalium virtutum, ut habitus secundarius ad principalem: et secundum hoc reducitur ad partem justitie, secundum quod poenitentia est satisfactiva pro peccatis, Deo debitum honorem reddens, ut dicit Anselmus : et penes hoc patet, quid sit commune in actu penes quod fit reductio.

Av aurup dicendum, qued poenitentia recte vivitur: quia rectitudo est regula in bonum et a malo perpetrato secundum.quod communiter accipitur ; et ideo hic rectitudo est a malo. Objectio autem non accipit rectum, nisi valde stricte acceptum, quod est in bonum tantum.

Ad aliud dicendum, quod diversi diversimode respondent, et omnes bene: quia objectio illa de multis fit. Quidam dicunt satis probabiliter, quod duplex est virtus, scilicet informans ad bonum, et reformans a malo : informans ad bonum perfecta et vera est virtus, ut charitas, et justitia, et hujusmodi : sed reformans a malo dicitur virtus imperfecta. Et dicunt, quod hoc quod dicitur, "Qui habet unam, habet omnes," intelligitur de virtute perfecta informante ad bonum: et adhue in illa non sequitur nisi de perfectionibus virtutum, quia fides non mansit secundum actum imperfectum in Christo, sed secundum actum sui generis qui est visio. De hoc autem multa supra sunt notata in libro tertio Sententiarum. Alii dicunt, quibus videtur consentiendum esse, quod licet gui habet unam, habeat omnes, tamen non oportet quod habeat secundum eosdem actus, sicut jam dictum est de fide quam non habuit Christus secundum quod videre per speculum in wnigmate, est ac- tus fidei, sed habuit id quod perfectum est in virtute. Ita dicunt etiam de panitentia, secundum quod est virtus, quod qui habet unam, habet penitentiam, et parvulus, et innocens, et Christus : sed non actum cui competit imperfectio, qui est detestatio peccati cum voluntate numquam admittendi: actus enim qui est detestari peccatum commissum et dolere de commisso, imperfeetionis est : eLideo secundum hunc actum non inest illis.

Ad noc autem quod objicitur de parvulis, intelligendum est de poeniteniia, secundum quod est virtus in genere passionis, et sacramenti : sic enim verum est, quod nullus poenitet, nisi qui peccavit.

Ad aliud dicendum, quod iste actus, qui est detestatio peccati et voluntas non admittendi, completissimus estin patria: et hoc modo potest dici in futuro esse poenitentia, quae omni modo erit sine passione : sicut dicit Gregorius, quod leli meminimus quandoque vulnerum : mon ex quibus tristemur, sed ex quibus medico gratias uberiores agamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3