Articulus 4
Articulus 4
An poenitentia sit virtus generalis vel specialis ?
Secunde adhuc ad majorem intellectum habitorum, queritur, Utrum sit virtus generalis, vel specialis ?
Videtur autem, quod sit generalis : quia 1. Dicit Augustinus, quod "peenitentia est res bona et perfecta, quae omnes defectus revocat ad perfectum :" sed defectus sunt multiplices : ergo non revocantur per unam, sed per omnes virtutes oppositas : ergo poenitentia est omnis virtus : et sic erit idem quod virtus in genere.
2. Item, Augustinus in libro V Resvonsionum : "Alia est virtus quae revocat defectum irascibilis ad perfectum, et alia quae defectum rationalis :" sed pcenitentia revocat omnes : ergo poenitentia in irascibili est virtus aliqua, et aliqua in rationali : ergo est diverse virtutes : et sic erit idem, quod virtus in genere.
3. Item, Per actus cognoscuntur habitus, et actus per opposita sibi objecta : ergo actus est generalis, cujus objectum est generale : et actus est specialis, cujus objectum est speciale : sed huic actui qui est poenitere, respondet objectum generale, quia omne peccatum : ergo est generalis actus : ergo et habitus generalis : ergo et poenitentia est. generalis vir-~ tus, et non specialis.
4. Si forte dicas, quod non respondet peccatum in genere, sed potius peccatum perpetratum, in quantum est perpetratum: hoc videtur falsum : quia peccatum perpetratum, in quantum est perpetratum, non potest non esse perpetratum, cum sit verbum de preterito : ergo frustra erit poenitentia deillo in quantum hujusmodi.
5. tem, Peccatum quod facit aliquis, non contrahitur per multiplicationem ad speciem unam peccati, vel genus : sed contrahitur per comparationem ad agentem tantum, scilicet respectu ejus quod ille non fecit idem in genere vel specie : ergo per illam determinationem perpetratum non contrahitur peccatum ad speciem vel materiam, sed ex parte illa remanet adhuc generale : ergo actus suus erit generalis : ergo etiam generalis habitus : et sic sequitur idem quod prius.
Item, Quando dicitur, quod objecti generalis est generalis actus, et objecti specialis actus est specialis, non intelligitur nisi de generalitate et specialitate materie.
6. Item, Velle bonum et velle hoc vel illud bonum, differunt sicut species et genus : quia voluntas non determinatur nisi per volitum. Et sicut differunt bonum, et non bonum : ita velle hoc et velle hoc bonum. Ergo similiter etiam se habebunt et per eamdem rationeth detestari malum, et detestari hoc vel illud: sed poenitentia non est detestatio hujus vel illius, sed generaliter mali perpetrati: ergo est virtus generalis, ut videtur. ,
7. Item, Cum peccatum privatio quadam est, non specificabitur nisi per habitum : ergo privatio quae est habitus boniin genere, generalis est: ergo detestatio illius privationis quae non est contracta ad materiam vel speciem, detestatio generalis est : haec autem est ponitentiae in quantum est poenitentia: ergo poenitentia est virtus generalis.
SED CONTRA : ; 1. Peenitentia detestatur malum, non quodlibet, sed existens in proprio subjecto : hoc autem non est generale : ergo poenitentia non est generalis virtus, sed specialis.
2. Item, Detestari peccatum quod inest, quia vitiatum, vel quia turpe, est actus determinatus et bonus et difficilis: sed circa difficile et bonum est virtus: ergo ad hoc ordinans. erit virtus aliqua.
3. Item, Omne quod perficit liberum arbitrium per actum determinatum secundum bonum et difficile, est virtus specialis : sed poenitentia est hujusmodi : ergo est virius specialis. Prospatio mediz. Detestari peccatum spe veniz, actus est reducibilis essentialiter ad aliquam aliam virtutem, licet per imperium posset esse aliter : ergo iste talis erit specialis virtus quae est poenitentia.
Soturio. Dicendum, quod generalis virtus dicitur dupliciter. Uno modo accipitur a Philosopho: alio modo a Sanctis. In V enim £thicorum dicitur : "Justitia est legalis virtus generalis, differens a virtute in genere ratione tantum, non subjecto : quia virtus estsecundum quod perficit animam : et justitia vel injustitia secundum quod consonat legi, vel non, in opere de quo est lex:" hoc autem modo non potest dici posnitentia virtus generalis, id est, idem quod virtus subjecto, et differens ratione : quia pcenitentiae opus non est generale opus omnium virtutum prout opus ejus accipitur proprie, scilicet detestatio peccati perpetrati propter spem venice et trmorem gehenne. Si autem communiter sumatur detestatio peccati vel dolor, secundum quod dicit Boetius, quod virtus sese diligit aspernaturque contrarium, tunc qualibet virtus aspernatur et detestatur vitium sibi oppositum : et hoc modo detestatio generalis vitii vel peccati, erit actus virtutis in genere. Sed hoc non dicitur proprie poenitentia: quia pcenitudo ommis est in actu perpetrato non voluntario, id est, cui contrariatur voluntas in eo quod factus est, ut habetur ex principio Il Bthicorum. Sed virtus in genere aspernatur omne vitium sive factum sit sive non.
Generalis autem virtus specialiter a Sanctis vocatur justitia quaedam generalis, qua de impio fit justus : quam dicunt quidam esse statum generaliter rectitudinis ad Deum, ad se, et ad proximum : et hoc iterum modo non est verum, quod poenitentia sit virtus generalis. His modis quidam addunt tertium, scilicet quod generalis virtus est colligens alias virtutes integraliter, vel quasi integraliter, secundum quod Chrysostomus dicit, quod justitia generalis est: quia est quasi vinea: et aliae virtutes speciales sunt sicut vites. Hoc autem ego non sic intelligo : sed intelligo Chrysostomum loquentem de justitia legali, quae generalis est per dictum modum: tamen non est ut totum integrale ad virtutem: sed dicitur vinea propter ambitum communitatis sue ad opera aliarum virtutum, secundum qued ad legis prasceptum referuntur: et alia dicuntur vites, quia sunt particulares quasi in ratione justitiae legalis plantate. Sed aliquo modo in veri~ tate dicitur virtus generalis secundum materiam, licet formam et rationem habeat specialem : sicut prudentia cujus objectum est eligibile ad opus morale, non in una materia, sed in omni ratione : tamen in speciali quadam ratione contrahitur prudentia in virtutem specialem. Hac autem ratio a quibusdam vocatur ordo operis in circumstantis et fine, secundum quod omnis virtus dicitur inspectrix medii aliquo modo, sed prudentia simpliciter. Et hoc modo per quamdam similitudinem potest dici peenitentia virtus generalis : quia habet actum qui non determinat sibi materiam hanc vel illam, sed potius recipit malum vel peceatum in omni materia sub ratione specialis, scilicet perpetrati, quod potest consequi veniam.
Secundum hunce igitur moduim dicemus, quod poenitentia est virtus genera~ lis generalitate materi circa quam est: habens tamen determinatam rationem - existendi circa illam: et ideo est specialis dicta ab aliis virtutibus.
DicenpuM ergo ad primuim, sicut supra, quod revocans defectus duplex, ost, scilicet per modum forme, et per modum quodammodo efficientis et operantis circa subjectum deficiens, ut a defectu removeatur. Primum est generale. Secundum nen oportet quod sit generale, sed potest esse speciale.
Ab atiup dicendum, quod illa objectio non probat, quod poenitentia sit generalis nisicommunitate materia circa quam est, quae est quasi materia remota. Contrahitur autem illa et efficitur quasi materia propria, per rationem specialem guam poenitentia ponit cirea illam: et hoc est peccatum perpetratum, per dolorem potens habere veniam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod perpetratum ponit necessitatem perpetrati: et secundum hoc non est de ipso poenitentia purgans peccatum: sed ex hoc quod perpetratum adhuc inest quodammodo in subjecto, secundum quod dicit Magi- ster supra in libro secundo Sententiarum, quod peccatum transit actu, et manet reatu: et non manet indissolubile in subjecto, sed potius solubile per poenitentiam : et hoc modo poenitentia est de peccato perpetrato, sed in quantum perpetratio est causa qua aliquo modo est in subjecto non solubile nisi per poenitentiam.
Ad aliud dicendum, quod est generale peccatum quoad materiam : sed tamen restringitur per hoc quod est perpetratum circa subjectum : unde ex hoc inest peccatum quod perpetratum est, et non inest quod non est perpetratum : et aliam specialitatem non querit poenitentia: et cum illam specialitatem recipiat formaliter actus pcenitentiea, non erit poenitentia virtus generalis, sed specialis, sicut prudentia, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod voluntas determinatur per volitum : sed poenitere non est determinare malum in quantum hujusmedi, sed potius secundum quod malum est in subjecto existens: et per hoc quod est perpetratum, potens habere veniam per dolorem: et sic efficitur voluntas specialis : et ideo non est simile quod pro simili adducitur in opposito.
Ad aliud dicendum, quod peccatum dicit actum privativum, et malitia dicit ipsam privationem: et bene concedo, quod non specificatur nisi per oppositum : sed per oppositum specificatur dupliciter, scilicet per id quod est materia circa quam est, vel per rationem quam ponit circa materiam remotam, quae quamvis alterius est, tamen per determinationem efficitur sua: sicut prudentia quae circa materiam castitatis vel fortitudinis, ponit rationem specialem, et efficit eam per hoe sibi propriam: et ita specificatur etiam virtus ex parte subjecti, scilicet que inest, et per ipsum consequens perpetratum, in quantum per opus proprium privativum est hujus vel illius virtutis. Vel melius dicitur, quod penitenlia non est de peccato in quantum est sola privatio, sed in quantum est actus perpetratus cum privatione : et sic licet ex parte privationis non specitice. tur, nisi per oppositum, tamen ex parte actus specificari potest : et hoc modo pe. nitentia est de ipso sicut virtus specialis, Ad EA autem quae objiciuntur in contrarium videtur esse concedendum.
On this page