Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum poenitentia sil in uno genere, vel in pluribus ?

ARTICULUS V. Utrum poenitentia sil in uno genere, vel in pluribus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2: "Est enim poenitentia interior, et est exterior, etc."

Ex hoc enim quod hic dicitur, et parum infra, videtur poenitentia poni in multiplici genere : dicitur enim hic virtus, et sacramentum.

Ttem, Parum infra, dicitur actus, cum dicit Ambrosius, quod "poenitentia est preterita mala flere vel plangere, et plangenda non committere."

Parum autem infra etiam virtus, vel gratia: cum tamen gratia proprie loquendo non sit virtus.

Item, Uiterius in eadem distinctione dicitur dolor sive afflictio et amaritudo anime. Ergo poenitentia est in genere virtutis, et grativ, et actus qui est plangere, et passionis, scilicet doloris, et sacramenti: cum autem una et eadem species non sit in diversis generibus, videtur quod istis modis non dicatur univoce, sed equivoce.

Ivem, Videtur quod falsum dicat Magister in Liééera, cum dicit, quod peenitentia exterior est sacramentum: quia, sicut supra sepius habitum est, in sacramento quoddam est quod est sacramentum tantum, et quoddam quod est res tantum, et quoddain quod est res ct sacramentum: et hoc est interius semper et verissimum sacramentum: ergo in pwnitentia similiter est: ergo non est exterior tantum sacramentum.

Item dicitur infra, et Magister dicit in Litera, quod in poenitentia quiddam est quod estres et sacramentum, et est interius : ergo videtur sibi contrarius ad hoc quod hic dicit.

Unrerivs queritur, Cum alia sint sacramenta tanium, ut baptismus, et confirmatio, et Eucharistia, et sic de aliis: quare istud est virtus et sacramentum, et gratia, et dolor, et actus quidam, sicut jam habitum est, quod in diversis ponitur generibus ?

Ivem ulterius queritur, Utram peenitentia secundum quod est virtus, sit res poenitentiae secundum quod est sacramentum ?

Et videtur quod sic : quia 4. Hoc est res sacramenti, quod causatur ab ipso: sed virtus prenitentias causatur ab ipso sacramento poenitentia: ergo esi res ejus. Propario miinoris. Omnis virtus datur vere accipienti sacramentum poenitentie: ergo et ista: ergo est res ejus.

2. Item, Contra morbum secundum quod culpa est, ordinantur duo sacramenta, scilicet baptismus et pcnitentia: sed plenitudo virtutum est res unius, scilicet baptismi: ergo et res alterius, ut videtur, quia peccatum quoque non expellitur nisi per, virtutem.

SED CONTRA: 1. Licet omnis virtus detur in baptismo, non tamen congrue dicitur, quod castitas sit effectus baptismi vel res: quia sicut causae sunt propriez,ita habent proprios effectus in quibus differunt ab aliis : sed baptismus et puonitentia sunt diversa sacramenta: ergo habent proprios elfectus : proprius autem eilectus hon potest esse virtus, quia iste effectus a multis causatur: ergo non est elfectus sacramenti istius, ut videtur.

2. Item, Nisi aliquis detestetur peccatum perpetratum, non recipit sacramentum poenitentia, nec absolutionem vi clavium: cum ergo detestari sit virtutis poenitentiae, videtur quod ante pwnitentiam secundum quod sacramentum est, habeat poenitentiam secundum quod est virtus : sed causa semper praecedit causatum secundum esse et rationem : ergo sacramentum poenitenti# nonest causa poenitentiae virtutis, secundum quod hujusmodi, ut videtur.

Soturio. Dicendum ad hoc, ut videtur, quod poenitentia non accipitur in una significatione, secundum quod cadit in diversis generibus supra dictis : sed cum in peccato multa sint, et povnitentia sit contraria peccato secundum diversas rationes contrahendi peccata, cadit in divorsis generibus: est enim in peccato culpa, quae est contraria gratiae : et est ibi aclus qui causat existentiam ejus in subjecto, quia licet actus ejus transeat, tamen remanet adhuc in subjecto peccatum, ut prius dictum est: et est iterum peccatum vulnus quoddam boni naturalis, et spoliatio gratuitorum : et idem est cum guadam delectatione in opere. Secundum igitur contrarietatem quam habet poenitentia ad ipsum in eo quod est culpa quedam, sic poenttentia est gratia, et ponitur in genere gratiae : in eo autem quod est in subjecto manens ex perpetraiione, sic contrarium ejus est virtus, et ponitur in genere virtutis: peccatum autem secundum quod est quoddam vulnus anime, sic habet medicinam quae est sacramentum, et hoc modo cadit poenitentia in genere sacramenti : et secundum quod est in opere delectabili, contrariatur actus qui est plangere sive dolere : et secundum quod est libido quedam vel ex libidine, contrariatur passio que est tristitia quae penttentia dicitur.

Si autem aliquis dicat, quod iste sunt differenti penes modos quosdam considerate, magis quam penes rem : cum ea que sunt in diversis generibus, differunt secundum rem: et ita ista distinctio non sit competens. Dicendum, quod hec distinctio est penes rem: quia in veritate poenitentia quae in toto, id est, quantum ad omnem modum et omnia que sunt in peccato, est: dolor procedens ex habitu liberi arbitrii informati per gratiam, habens actum quemdam destructivum peccati, et manifestatus in signo, etad intus vi clavium: unde penitentia singulariter dicitur omnia illa, scilicet gratia, et habitus, et actus, et sacramentum, et dolor, et etiam id quod extra iInjungitur per claves: et ideo equivoce cadit in diversis generibus, licet in omnibus significationibus habeat analogiam ad unum, quod est peccato contrariari quod est perpetratum.

Ad aliud dicendum, quod Magister hic accipit exteriorem, secundum quod interiori attestatur: et sic patet, quod non valet objectio. Vel potest dici, quod Magister hic loquitur de eo quod est sacramentum tantum : sed prima solutio est melior, prout probatur infra, distinctione XXII, cap. ultimo :.

Ad aliud dicendum, quod hoc sacramentum ordinatur contra peccatum personale, in quantum proprium est et personale : hoc autem consistit in actu voluntario vituperabili, eo quod est turpis: et ideo necessario habet remedium duplex contrarium, scilicet in quantum est actus, et in quantum est vulnus : et primo modo contrariatur ei virtus, secundo modo medicine sacramentum: et ideo poenitentia quae in toto contrariatur ei, est virtus et sacramentum diversa consideratione. Alia autem sacramenta non sunt contra peccatum sic consideratum, sed potius sunt contra originale, quod non agitur, sed contrahitur: vel sunt contra poenas peccati, ut supra probatur in queestione de divisione et sufficientia sacramentornm *; et ideo quia illa non respiciunt actum voluntarium circa quem est virtus et vitium, ideo nullo modo ha-~ bent rationem virtutis.

Ad aliud dicendum, quod res sacramenti poenitentiae non est proprie virtus penitentiae, sicut patet per objectionem contrariam, quae bona est, et causam reddit, quare non sit res ejus : quia duplex est res sacramenti, scilicet propria, et communis, sive conjuncta illi : propria quidem est gratia specialis curans illum morbum specialem contra quem institutum est sacramentum : et habita una gratia sacramentali, non habetur propter hoc alia quae proprie est virtus alterius sacramenti. Quia vero gratia nulla datur in parte, sed in toto, jam concomitatur illam gratiam omnis virtus : et ideo recipit omnem virtutem : et hic est effectus consequens : et hoc modo procedunt objectiones probantes virtutem poenitentia esse effectum sacramenti pcenitentie. Ea autem quae objiciuntur in contrarium, licet secundum argumentum parum valeat, concedo. Dico autem, parum valef : quia dictum est supra in questionibus de baptismo *, quod sacramenta dupliciter comparantur ad unum effectum inducendum, scilicet secundum quod sunt in proposito ad suscipiendum et secundum quod in re suscipiuntur : et sic nihil prohibet, quod veniens ad recipiendum penitentiae sacramentum, habeat effectum

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5