Text List

Articulus 6

Articulus 6

An poenitentia sit gustitea ?

ARTICULUS VI. An poenitentia sit gustitea ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2: "Poenitentia dicitur a puniendo, etc."

Et queruntur tria, quorum primum est, Utrum poenitentia sit justitia : sicut videtur innuere Magister in Littera, Secundo, An sit charitas ? Tertio, Si est virtus specialis, in qua anime vi sit?

Ad primum autem objicitur sic : 1. Super illud Psalmi iv, 6: Sacrificate sacrificium justitiae, dicit Glossa : "Quid justius, quam ut suis quisque malis potius quam alienis irascatur, seque puniens per poenitentiam et satisfactionem Deo offerat?" Ergo justitiae species est poenitentia, vel ipsa justitia.

2. Item, Isidorus : "Tune judicium quilibet de se statuit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat:" judicium autem est justitiae exsecutio : ergo videtur, quod poenitentia est idem quod justitia.

3. Item, Infra in ZLitfera dicitur, quod "poenitentia est virtus, vel gratia, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus." Emendationis autem propositum est justitiae directive, ut videtur velle Philosophus. Ergo poenitentia est justitia, vel species ejus.

4. Item, Per rationem videtur idem : Distinguit enim Aristoteles.in V £ thicorum duas species justitiae : quarum unam vocat distributivam, alteram. vero directivam : sed directiva est illa quae tantum satisfacit leso quantum excessit ledendo, vel injuriam inferendo : hoc autem precipue facit poenitentia : ergo pcenitentia est species justitiae, ut videtur.

5. Item, A Canonibus vocatur judex sacerdos in causa posnitentiae, ut injungat satisfactionem secundum modum dee licti : ergo videtur, quod poenitentia respiciat ordinatum a judice et judicatum : hoc autem ex justitia profectum est, ut dicit Tullius : ergo justitia quaedam videtur esse poenitentia.

6. Item, Hoc videtur ex Glossa super Epist. I ad Corinth. xi, 31, super illud : "Si nosmet ipsos diiudicaremus", non utique judicaremur. Dicit enim Augustinus in hac Glossa, quod ascendat homo tribunal mentis sue : testis autem sil conscientia, et carnifex timor Dei : constat autem, qued loquitur de judicio poenitentiali : ergo videtur, quod poenitentia quedam justitia sit, cujus exsecutio est tale judicium.

SED CONTRA : 1. Justitia specialis (ut dicit Philosophus) proprie sumpta non est hominis ad seipsum, sed potius justitia metaphorice dicta : sed poenitentia est hominis ad seipsum : ergo poenitentia non est justitia.

2. Item, Dicit Philosophus, quod in justitia est squalitas quaedam media inter damnum et lucrum : sed secundum equalitatem damni non restituit damnum peenitens, sed multo minus: ergo poenitentia non est justitia, ut videtur.

3. Item, Gregorius : "Peenitere est radicem peccatorum excidere, et eorum suggestionibus ulterius aditum non induigere :" radices autem peccatorum non attendunt aliquod debitum proprie sumptum : sed omnis justitia proprie sumpta est circa debitum aliquod: ergo poenitentia non est justitia proprie sumpia.

Soivutio. Dicendum, quod questio ista levis est, et parum valet. Potest enim poenitentia considerari in habitu vel in actu, Si in habilu, est habitus distinctus per se movens liberum arbitrium in peccati delectationem sub spe venie : et non est justitia, nec proprie justitiae spe- cies, de qua predicetur justitia sicut genus de specie : sicut justitia communis de justitia distributiva, et de justitia directiva. Si autem consideretur in actu qui est detestari : tune potest actus suus imperatus esse a justitia secundum quod dicit Augustinus, quod pecenitentia est quedam dolens vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. Et secundum quod dicit Anselmus, quod restituit penitens Deo honorem debitum : et hujusmodi verba dicunt Sancti frequenter : non tamen hunc actum elicit proprie justitia, sed imperat tantum : et tune rationem debiti assumit. Secundum autem quod in habitu consideratur, est habitus secundarius juxta principalem sumptus qui est cardinalis justitia : sicut etiam aliae virtutes secundari# sumuntur juxta cardinales, quae nec sunt cardinales, nec species cardinalium, ut magnanimitas, largitas, magnificentia, mansuetudo, et hujusmodi, de quibus determinatur in IV Ethicorum. Et per hoc patet responsio ad objecta.

Dicendum igitur ad primum, quod illa Glossa loquitur in illo sensu quo imperativum poenitentiae justitia est : tamen est alius habitus eliciens actum illum.

Et hoc modo procedunt objectiones ad partem illam inductee : unde patet solutio ad omnes.

Ad EA autem quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod justitia proprie non est hominis ad se, nisi sicut dicit Philosophus, sit hominis ad se in quantum diversa sunt in uno homine, sicut superiores vires et inferiores, et quodammodo justum est inferiores famulari, et superiores imperare : et haec justitia non vocatur mathematica a Philosopho. Nec proprie justitia est hominis ad suos, ut sunt sui: ut patris ad filiumfamilias, vel servi ad dominum, vel viri ad uxorem : quia servus et filiusfamilias et uxor non habent suum nisi nomine domini et patris et mariti : et id proprie non redditur eis nisi in aliquo aequales sint, et nisi unus in potestale alterius, sicut uxor et vir in matrimonio, et hujusmodi. Large tamen justilia est inter istas personas quam justitiam vocat Philosophus justitiam directivam. Sed justitia proprie egt inter eos qui jure suo sunt pares et equales, ita quod suum unius non est suum alterius : et hoc modo poenitentia secundum quod actus ejus imperatur a justitia, est quaedam paritas juris inter Deum et hominem : ut Deus quidem sit damnificatus in suo, et homo superabundans et damnificans : poenitentia aurem est gqualitas, tantum restituens Deo quantum damnificatus est et homo damnificavit.

Ad suiup dicendum, quod est equalitas rei, et aequalitas accepta ab eo qui damnificatus est, quae est aequalitas reputationis. Et aequale rei restituere non possumus : sed aequale quod est reputationis, scilicet quia Deus non exigit plus a nobis, quam dat nobis ex dono gratia : sicut sideberem tibi centum, et darem tibi nonaginta novem, et ego restituerem tibi unum, juste restituissem.

Ad id quod queritur de Gregorio, di- aj cendum quod intelligitur de radicibus peceati perpetrati : et hoc potest fleri imperio justili, licet non semper ita fieri sit necessarium, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6