Text List

Articulus 7

Articulus 7

An poenitentia sit charitas vel alia virtus ?

ARTICULUS VII. An poenitentia sit charitas vel alia virtus ?

Secundo queritur, An sit charitas, vel alia virtus, vel aliqua species ejus ?

1. Ad hoc enim quidam objiciunt, licet parum habeat apparentia : sicul dicit Augustinus super illud Psalminxxix, 17° Incensa igni et suffossa, Glossa : "Omne peccatum oritur ex amore male suadente, et etiam timor : ex amore enim fit, quae timet sibi." Ergo in opposilo similiter erit, quod omne odium provenit ex amore boni : ergo odium hoc propter peccatum perpetratum provenit ex amore Doni, et precipue boni summi : et hic est charitas : ergo primum in poenitentia est charitas. A principio autem motivo debet trahi ad speciem ipse actus: quia illud informat actum, quod primo movet potentiam : ergo poenitentia erit charitatis actus, ut videtur : ergo habitualis poenitentia est charitas.

3. Item, Amor boni wuniversaliter in eoncupiscibili est : sed ex illo procedit odium mali : ergo et odium mali est in concupiscibili : et prima perfectio concupiscibilis est charitas : ergo primus amor boni et odium mali sunt charitatis : et hec sunt poenitentiae : ergo poenitentia est charitas.

Sed contra videtur, quod 1. Sit patientia per idquod infra habetur ex verbis Chrysostomi : Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter susiimere : sed sustinere est patientiae : ergo poenitentia est patientia.

2. Unrerius videtur, quod sit temperantia. Dicit enim Hilarius in libro Hi de Trinitate : "Ula est perfecta compunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit?."

3. Unrertus videtur, quod sit prudentia. Luc. vi, 21, super illud : Beati qui nunc fietis,etc., Glossa : "Ecce prudentia qua attenditur quam misera haec terrena, et quam beata celestia." Lugere autem est poenitentia : ergo et poenitentia est prudentia.

SoLurio. Ad hoc et omnia hujusmodi dicendum, quod poenitentia non est charitas : sed aliud est esse actum virtulis alicujus naturaliter, sive per se elicitive, ut dicunt Magistri, eo quod talem actum per modum nature cujusdam active elicit : sicut calidum elicit ex se calefacere. Et aliud etiam per imperium aliquod esse aliquem actum alicujus virtutis : et unc actus ille habet aliquid de ratione virtutis imperantis. Et aliud est esse actum aliquem alicujus virtutis sicut promoventis et expedientis per adjutorium aliquod ad actum : quia, sicut dicit beatus Gregorius, virtutes vocant se invicem ad convivia et adjutoria. Omnes autem hic inductee objectiones non probant actum poenitentiae esse hujus vel illius virtutis, nisi per modum adjutorii.

SED TAMEN sciendum, quod duo prima argumenta nihil omnino valent. Quod enim primo objicitur ibi, quod omnis timor ex amore est : hoc plane verum est: sed ille amor est habitualis placentia sui, qui dicitur esse radix vitii, non vitium aliquod in specie vel genere determinatum. Similiter cum dicitur, quod odium mali procedit ex amore boni, ille amor non est charitas vel alia virtus, sed habitualis placentia et boni naturalis, secundum quod generaliter sumitur propositio. Si autem particulariter sumatur, eo quod quandoque odium peccati ex charitate Dei est, quando oditur peccatum in quantum Deo dilecto est contrarium : tune erit actus ille per imperium charitatis. Et forma arguendi non valet : quia procedit ex omnibus particularibus.

Ad aliud dicendum, guod haec est falsa, amor boni universaliter est in concupiscibili : sive enim ly universaliter determinet ly dont : ut sit sensus, amor boni universaliter sumpti, est in concupiscibili : sive distributionem ponat circa ly amor, et determinet compositionem, falsa est propositio : particulare enim est bonum, quod amat ex concupiscibili, sicut sciunt omnes qui jam alibi didicerunt, quod concupiscibilis est sensibilis anime pars. Similiter bonum est aliquid uniuscujusque objecti quod amat potentia : sicut et concupiscibilis amat suum bonum. Unde per omnem modum falsa est proposito.

Si autem dicatur, quod bonum simpliciter amatur a concupiscibili, et ab aliis bonum sui et secundum quid, adhue falsa est proposito, si consentimus, quod concupiscibilis est pars sensibilis anime: sicut concorditer pronuntiant omnes auctoritates tam Sanctorum, quam Philosophorum. Si autem dicamus propositionem intelligi de concupiscibili humana quam dicunt quidam esse partem anime rationalis: tunc nihil valet -ad propositum : quia, sicut prius ostensum est, ille amor non universaliter est charitas: et si sit quandoque charitas, tune actus poenitentiae erit per imperium tantum charitatis, et non essentialiter. Et forma arguendi ex paribus non valet.

Ad aliud dicendum, quod sustinere aquivoce sumitur de patientia et pcenitentia: patientia enim est in periculis, et pressuris illatis per violentiam ab extrinseco: sed in poenitentia est sustinentia doloris assumpta voluntarie: unde objectio non valet

AD ALIUD Sic enduxt, quod ila objectio non probat, nisi quod temperantia per modum advenientis promovet pcenitentiam: et eodem modo procedit id quod ultimo inducitur de prudentia: et tales adaptationes Sanctorum, similitudines quasdam, et non proprietates conside~ rant: et valde parum probant de proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7