Articulus 8
Articulus 8
In qua vi anime est poenitentia ?
1. Videtur autem quod sit in synderesi. Si enim actus aliquis alicui semper convenit, et aliinon semper, magis essentialiter convenit ei cujus est semper, quam cujus non est semper: sed synderesi semper convenit detestari peccatum, non autem semper alicui alteri potentie anime :ergo actus iste proprie est syn. deresis : ergo et habitus a quo elicitur ; sed habitus ille est poenitentia, ut dictum est : ergo poenitentia est in synderesi. 2.Ivem, Videtur quod sit rationisquia super illud Psalmi xur, 12: Ouare tristis es anima mea? etc. Dicit bj Glossa : "Quia ibi consolatur ratio sen. sualitatem dicens: Adhue confitebor illi, id est,agam poenitentiam :" sed cujus est agere poenitentiam, in illo est poeniten~ tia ut in subjecto: sed rationis est agere poenitentiam, ut jam probatum est : ergo in ratione est poenitentia ut in subjecto,
3. Viperur autem, quod sit concupiseibilis : quia amor boni et odium mali oppositi sunt circa idem: sed amor boni est concupiscilis, et odium mali oppositi, et odium peccati est poenitentia : ergo poenitentia est in concupiscibili.
4. Vipetur autem iterum, quod sitin irascibili, Super illud enim Matthei, xm, 33: Simile est regnumcelorum fermento, guod acceptum mulier, etc., dicit Glossa, quod in rationali possidemus prudentiam, in concupiscibili desiderium virtutum, et in irascibilt odium vitiorum: sed odire vitia poenitere est: ergo poenitentia est in irascibili.
5. Item, Videtur quod sit in libero arbitrio. Ejusdem enim est peccare et penitentiam agere : sed liberi arbitrii est peccare: ergo et poenitentiam agere: ergo poenitentia est in libero arbitrio.
6. Irem, Videtur quod sit in omnibus viribus simul. Est enim virtus in illa vi in qua est materia ejus: sed materia penitentiae circa quam, est peccatum : et diversa peccata sunt in singulis viribus : ergo poenitentia est in omnibus simul.
Sed irerum hoc videtur impossibile: quia non est possibile unam et eamdem numero formam in diversis subjectis esse: sed poenitentia est una numero forma: ergo non est nisi in uno subjecto : sed omnes potenti simul, sunt diversa subjecta: ergo poenitentia non est in omnibus simul.
Sonurio. Dicendum, quod licet quidam dicant potentias anime esse subjecta et virtutum et vitiorum, tamen hoc non est verum: et quod dicunt, non est dictum subtili ratione. Impossibile enim est, quod aliquid sit subjectum non habens proprietatem aliquam materia: unde anima est subjectum omnium eorum que sunt in anima secundum id quod est, et non secundum id quo est: sed verum est, quod cum perficiatur anima habitibus et formis quae sunt in ipsa, quodammodo perlicitur quoad hanc potentiam, et quodammodo quoad aliam: et hoc modo forte volunt dicere, quod virtus sit in ista vel in illa potentia. Dico ergo sine prejudicio aliter dicentium, quod ille habitus qui est poenitentia est in irascibili cum ratione participante aliquid rationis, secundum quod ad rationem ordinatur; et hoc videtur ex dicto Augustini, quod poenitentia est vindicta puniens in se quod dolet commisisse. item etiam ex hoc quod poenitentia dicitur esse indignatio sui pro peccato perpetrato. Et iterum hoc pretendit ipsum nomen quod sonat in poene tentionem, gua homo punit seipsum.
Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod synderesis non illo modo remurmurat peccato quae irascibilis: quia synderesis remurmurat peccato universaliter, non perpetrato in quantum est in subjecto: sed irascibilis remurmurat sicut pcenitens remurmurat: guia hoc improprie dictum est: sed detestatur peccatum perpetratum secundum quod perpetratio causa est quod ipsum sit in subjecto et in particulari : et sic patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod ratio dicitur hic ut ordinatrix aliarum virium : et ideo attribuitur ei quod est virium aliarum ordinatrix,
Ad aliud dicendum, quod in concupiscibili est amor boni generaliter, sicut etiam in praecedenti questione dictum est. Si tamen concedatur: tune dicatur, quod odium vitii duplex est. Unum quod est dissensus vitii im genere et sequitur amorem virtutis in genere : et hic amor nonest concupiscibilis proprie, sed appropriate, cum sit communiter omnium. Aliud etiam odium est speciale cum indignatione et insurrectione contra ipsum, in quantum est in subjecto : et hoc est posnitentiae et irascibilis, et hoc non opponitur amori virtutis vel boni in genere, sed in specie quo amat irascibilis sibi proprium objectum.
Ad id autem quod sequitur, licet concedamus conclusionem, tamen sciendum, quod Glossa illa loquitur non de propriis potentiarum, sed de appropriatis potius: et de talibus hoc quod intelligere potuimus scripsimus in conclusionibus nostris de anima in tractatu de potentis motivis.
Ad aliud quod sequitur dicendum, quod non omne peccatum est in libero arbitrio, sicut in subjecto : nec in anima secundum liberum arbitrium : sed omne peccatum est in libero arbitrio sicut in causa causante et complente peccatum : ratio enim inchoat per determinationem quod ita fiat, sed voluntas complet. Deinde nota, quod quidam hoc concedunt, et utuntur hac ratione: quia infe~ riores potenti sunt moventes mote: unde si virtutes essent inillis, essent virtutes mote a ratione : et cum ipse’ sint gratuite, cporteret quod motum gratie preveniret motus nature ex parte rationis, vel liberi arbitrii, et hoc est inconveniens: ideo dicunt, quod nulla virtus est in inferioribus viribus. Et si hoc est verum quod dicunt: videtur tune quod quidquid dicitur in fine primi £thicorum, et a Damasceno, eta Gregorio Niceno, et ab Avicenna, totum falsum est: et hoc reputo ego absurdum: et ideo dico, guod motus quo ratio ordinat et regit inferiores vires, equivocus est ad motum virtutis gratuite informantis opus : et ideo si ille preveniret istam, non esset propter hoc prior nisi esset ejusdem rationis.
Preeterea, Non est inconveniens, quod ratio informata gratia preveniat concupiscibilem vel irascibilem informatam gratia: quia semper erit motus gratie primus,
Ad uLtriwum dicendum, quod non est in qualibet potentia poenitentia, licet materia circa quam est, sit in omnibus vel possit_esse: et haec est ratio, quia non est in-omnibus, secundum quod est de ipsa poenitentia, sed tantum in irascibili: est enim irascibilis detestari peccatum perpetratum sub spe venie, et in quantum est sibi indignum peccatum et contemptibile: et hoc modo efficitur peccatum propria materia irascibilis: et hoc modo poenitentia est de ipso.
On this page