Articulus 9
Articulus 9
An poenitentia sit prior aliis virtutibus ?
Et queruntur hic tria: primo de ordine ipsius ad alias virtutes, tam ex parte intellectus, quam ex parte affectus. Et secundo, Qualiter verum est quod dicit, quod concipitur timore ? Tertio, Quare non dicitur, quod concipitur amore ?
Ad primum autem objicitur : 1. Per hoc quod habetur, Matth. im, 2, in Glossa: Penitentiam agite, etc., ubi dicit Glossa: "Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem:" ergo nulla virtus antecedit pmnitentiam,
2. Item, Pcenitentia est causa justificationis : sed in justificatione omnes virtutes infunduntur: ergo per consequens est causa omnis virtutis : ergo ipsa est prima inter omnes virtutes: quia causa prior est causato. Probatur autem prima per Hilarium in libro I de Trinitate, ubi dicit sic: "Sicut in baptismo omnia pee.’ cata remitti credimus, vel per martyrium nullum credimus peccatum imputari - ita poenitentiae compunctione fructuosa deleri fatemur peccatum: lacryme enim penitentium apud Deum pro baptismo reputantur."
Item, Bernardus dicit, quod "prius exstirpanda sunt vitia, quam inserantur virtutes:" sed poenitentia exstirpat vitia: ergo ipsa est ante insertionem virtutum : ergo nulla virtus praecedit eam.
Item, Augustinus : "Nullus nisi poniteat eum veteris vite, novam inchoare potest:" sed abjectio veteris vite est ante inchoationem nove: ergo peenitentia est ante inchoationem nove vite : inchoatio autem nove vite est per virtutes : ergo poenitentia est ante alias virtutes.
3. Item, Ad Hebr. vi, 1, dicitur: "Non rursum gacientes fundamentum penitentiae ab operibus mortuis": sed fundamentum est primum: ergo poenitentia est prima,
SED CONTRA : 1. Vita est primus actus anime in corpore, vel primus actus substantia : sed vita in moralibus proportionaliter respondet vite in natura: ergo et in moralibus est primus actus vita : hic autem est actus fidet: ergo fides est prima virtus. Propario quod fidei est actus, ad Roman. 1, 17, et ad Hebr. x, 38 : "Justus ex fide vivit".
2. Item, Primum purificans cor est prima virtus purgatoria: sed fides est primum cor purificans : ergo est prima virtus. Propatio media, Act. xv, 9: Fide purifieans corda eorum.
3. Item, Beatus Gregorius et Beda dicunt, quod timor ex fide nascitur : ergo fides prior est timore: sed quod est prius priore, est prius posteriore: sed timor est prior poenitentia, quia timore concipitur poenitentia, ut dicitur in Liffera: ergo fides prior est poenitentia : ergo poenitentia non est prima virtus.
4. Item, In omni opere vel motu prius est dirigens quam exsequens : prius enim est aperire oculos, quam ambulare: ergo prius est videre de quo dolendum est, quam dolere: hoc autem ostendit fides: ergo fides est ante ponitentiam.
Sonutio. Dicendum, quod habitus virtatum ommes infunduntur simul tempore: tamen natura unius habet ordinem ad alium secundum ordinem suorum actuum : quia actus sunt previi habitibus. Unde sine prejudicio quorumdam modernorum aliterdicentium, dico cum antiguis, quod illa prioritate fides prima est, sed peemitentia proxima est justificaticni, et timor Domini est media virtus, et spes similiter. Hoc autem expresse videri potest ex ipso motu pcenitentis, de quo dicit Gregorius, quod inter spem et timorem fide stabilimur: necesse est enim accedentem ad Deum primo credere, quia est, et quia remunerator est bonorum, et retributor malorum. + Ex isto autem conceptu habituali et actuali prehabito, consequitur timor poenarum, et spes bonorum, et venice, vel bonorum per veniam: et ex isto dolor de peccatis spe venie ex consideratione poene. Et hoe antiqui concorditer scribunt et dicunt : Heet quidam moderni quadam deliberatione aliud dicere conentur.
Dicendum ergo ad primum, quod prima virtus dicitur ibi proxima, non quae se= cundum ordinem nature est prima. Vel dicatur melius, quod poenitentia dicitur prima, non simpliciter prima virtutum, sed ex parte subjecti j ustificabilis: quia ex parte illius prius est abjicere vitia, quam imbui virtutibus: et cum per penitentiam abjiciantur vitia, erit ipsa ex parte materia sui subjecti prima. Et hoc est primum generatione, et non formaliter : et non est primum natura nisi eo modo quae materia dicitur natura : et hoc est per posterius, ut vult Philosophus.
Ad aliud dicendum, quod ex hoc quod est causa justificationis, non probatur prior nisi modo dicto. Causa enim justificationis est duplex, scilicet removens contrarium, et est formalis causa: formalis autem causa justificationis non est poenitentia in eo quod hujusmodi, sed potius justitia : sed est removens contrarium ex parte materie. Per hoc etiam patet solutio ad dicta triam Doctorum, scilicet Hilarii, Bernardi, et Augustini.
On this page