Articulus 10
Articulus 10
Qualiter poenitentia timore concipiatur ?
Videtur autem quod non concipiatur : quia omnes virtutes simul dantur per infusionem : ergo nulla concipitur per alam, ut videtur.
Videtur autem, quod servili : quia ille prius est, et fugit poenam: ergo inducit dolorem de merito vel reatu pcens: et hic est actus poenitentia : ergo concipitur timore servili.
Contra : Conceptum est intra concipiens : ergo poenitentia est intra timorem concipientem, sed poenitentia est cum gratia: ergo timor est gratuitus, quo concipitur poenitentia : sed servilis timor non est gratuitus : ergo non concipitur timore servili, ut videtur, sed initiali.
Solutio. Dicendum, quod conceptum dicit intus captum, imperfectum : et ideo cum duo sint inter quae movetur pcenitens, ut dicit Gregorius, scilicet_spes, et timor : et duo sint in poenitentia, scilicet dolor, et gratia informans, quam consequitur gaudium de dolore, ut infra habebitur. Ex parte spei magis se tenent gratia et gaudium quae sunt perfectiva poenitentiae in quantum est meritoria: ex parte aulem timoris magis se tenet dolor qui est materialis in poenitentia, et secundum se imperfectus. Et hoc patet ex hoc quod contritio dolorem commu~ nem habet cum attritione : cum tamen attritio sit dolor informis de peceatis : et quia conceptum dicit intus captum imperfectum, et ex parte doloris tenet se ad timorem, dicitur magis, quod timore concipitur, quam spe vel alia virtute.
Ab priwum ergo dicendum, quod licet omnes simul tempore infundantur, tamen habent ordinem quemdam secundum naturam acluum ipsarum virtutum, et etiam ex parte subjecti cui infunduntur, ut in prescedenti questione determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod generari edificationem dicit perfecti : et secundum hoc poenitentia reducitur etiam ad timorem ut ad effectum, ut in se claudit poenitentiam.
Ad suiup dicendum, quod uterque timor potest significari cum dicitur, Penitentiae virtus timore concipitur. Per concipiens autem potest significari efticiens extra, et claudens in se pcenitentiam, non simpliciter, sed imperfectam : et hoc est in dolore attritionis.
Et sic non sequitur quod in contra rium objicitur : quia poenitentia sic ac- cepta est sicut puerperium informe, ideo est sine gratia : et ideo generat ean et claudit in se timor servilis. Si autem intelligatur per concipiens generans intra et claudens poenitentiam habentem fo,. mam gratiew, sicut clauduntur puerperia formata : tune concipiens erit timor jini. tialis : et non valet primum argumen. tum, quia ostensio poene non est causa poenitentiae in eo quod hujusmodi, seq doloris tantum.
On this page