Text List

Articulus 11

Articulus 11

Quare poenitentia non concipiatur amore, vel alia virtute ?

ARTICULUS XI. Quare poenitentia non concipiatur amore, vel alia virtute ?

Tertio queritur, Quare non concipiatur amore vel alia virtute ?

Fide enim videtur concipi, quia 1. Fides est in intellectu, ut. prius habitum est: ergo videtur ipsa esse concipiens.

2. Item, Amor est mater virtutum: et matris est concipere: ergo videtur, quod amore concipiatur.

3. Item, Sicut supra habitum est, etiam timoris radix et causa est amor: ergo amor est primum concipiens et timorem et poenitentiam.

4. Item, Convertens ad Deum peenitentia, quae vere poenitentia est, amor est, et primum est amor, ut habitum est : ergo est prima causa poenitentiae : ergo concipiens.

Soxtutio. Dicendum, quod omnes ille queestiones leves sunt. Dicendum tamen, quod fides prima est in intellectu, et amor secundum ordinem ad bonum prima virtutum in affectu, et timor prima virtutum in affectu secundum recessum a malo. Et ita secundum diversas considerationes nihil prohibet diversas esse primas : sed tamen concipiens imperfectam poenitentiam, et in se claudens, hoc est efficiens poenitentiae immediate conjunctum ei, et hoc non est nisi timor, ut prius ostensum est. Per primam autem distinctionem patet solutio objectionum : quia super illam distinctionem proceduut oranes.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11