Articulus 12
Articulus 12
An diffintiio poenitentiae sit bene assignata ab Ambrosio ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A,§ 3: "Est enim poenitentia, ut ait Ambrostus, mala preterita plangeve, etc."
1. Sicut dicit Philosophus in VI Topicorum, peccant qui ponunt in diffinitiene habitus actum, ut genus : sed plangere preterila mala est actus : ergo non cadit in diflinitione poenitentiae quae est habitus.
2. Item, Plangere dicit lamentum : non autem omnis poenitens potest habere lamentum: ergo non est pcenitentie essentiale preterita mala plangere.
3. Siforte dicas, quod plangere dicit planctum cordis, non oculorum, vel sensus in carne. Videtur, quod adhuc non sit essentiale pcenitentiea plangere : plangere enim sive sit interius, sive exterius, dicit actum elicitum de potentia informata gratia. Ad hoc autem ut eliciatur, exigitur tempus, ante quod ipse peenitens est in gratia quae infunditur in instanti. Ponamus ergo, quod gratiam habeat, et non eliciat actum plangendi, et sic moriatur: constat, quod salvabitur cum habeat gratiam : ergo habuit poenitentiam valentem ad salutem sine planclu in actu : ergo non est’ essentiale penitentiae plangere : ergo non sic debet diffiniri : Poenitentia est praterita mala plangere.
4. Si dicas, quod plangere est necessarium poenitenti propter dolorem qui supponitur in nomine poenitentie: dolens enim non potest non plangere. Adhuc falsum esse videtur: quia aut infusio gratiae praecedit dolorem illum, aut non. Si non: tune dolor attritionis est, et non poenitentiw : ergo illam non sequitur plangere quod essentialiter diffinit poenitentiam : et sic nihil esset quod dicit Ambrosius. Si preecedit eum gratia: tunc in instanti in quo infunditur gratia, simul infunduntur cum ea omnes virtutes : ergo et poenitentia : et hance infusionem sequitur dolor qui non potest esse nisj in tempore : et inter instans infusionis virtutum, et tempus doloris est tempus : ergo aliquod est tempus in quo est posnitentia virtus, et non dolor, vel planctus : igitur non est essentiale poonitentise dolere et plangere, ut videtur.
5. Si forte dicas, quod dolor attritionis sit dolor contritionis secundum opinionem eorum qui dicunt, quod naturalia fiunt gratuita. Videtur adhuc hoc esse falsum : quia, Matth. ni, 8, super illud : Facite fructum dignum poenitentiae, etc. Glossa : "Discretio est in poenitentia que timorem Dei et metum pecenarum ante oculos ponit, recolens antique turpitudinis. Sic dolor cordis in fletus erampit: quia sine dolore nulla sunt vulnera, si vitalia membrorum non fuerint circummortua. Gratia est quod sentit, sentiens querit sanitatem." Huc usque verba Glosse. Ergo gratia dat sentire, sicut dicitur in ultima parte Glosse : ergo gratia dolorem praecedit, sicut causa effectum : et ita habetur propositum.
1. Preterita enim mala non possunt non esse preterita : sed stultum est plangere quod non potest non esse : ergo omnis poenitens est stultus.
2. Item, Per poeenitentiam efficitur peccator conformis divine voluntati: ergo vult hoc quod Deus vult :. sed vult preteritum factum esse : ergo et peccator vult preteritum factum esse : sed nemo sapiens plangit hoc quod vult fuisse: ergo poenitens qui sapiens est, non plangit mala preterita, ut videtur.
3. Si forte dicas, quod licet respectu preteritorum necessariorum non sit voluntas absoluta, tamen est velleitas quae est idem quod conditionata voluntas, scilicet quod vellet "preterita mala non esse, si hoc esset possibile : ergo secundum hoc poenitens simpliciter vult preeterita mala facta esse, et sub conditione vellet non esse: ergo simpliciter non plangit mala preterita : cum tamen Ambrosius supra innuat, quod mala preterita plangit.
Aut enim plangit mala quae sunt, aut rnala quae non sunt. Si mala quae sunt, cum non sunt mala nisi quando insunt, videtur quod insunt : sed opposita non insunt simul: ergo cum mala insunt, virtutes non insunt, nec gratia : ergo cum plangit mala, non habet gratiam nec virtutes : ergo talis planctus non est planctus poenitentiae virtutis, et gratia informatus, quod falsum est. Si autem plangat mala’ quae non sunt. Contra : Nullus dolet de eo quod non est, secundum quod nonest: ergo nec plangit illud : ergo non plangit mala quae non sunt.
1. Per illam enim particulam expresse videtur, quod qui patitur recidivum, quod numquam poenituit : et hoc statim infra in hac eadem distinctione condemnatur pro heresi.
2. Preeterea, Videtur quod hoc appositum non sit essentiale poenitentia. Primo quidem per diffinitionem Ambrosi, quae infra ponetur: "Penitentia vera est dolor cordis et amaritudo anima pro malis quae quisque commisit." In hac enim totum esse poenitentiae ex. plicatur : et tamen nihil tangitur de peccatis futuris.
3. Idem videtur per rationem : Peni. tentia enim respectu preteritorum est, ut accipitur ex principio IIT Ethicorum : non igitur diffinienda est respectu futurorum.
4. Item, Boetius dicit esse locum a communiter accidentibus : poenituit : ergo peccavit. Non autem est a communiter accidentibus : poenituit: ergo cavebit futurum peccatum: ergo videtur, quod poenitentia respiciat preteritum, et non futurum: ergo non est diffinienda poenitentia per futurum. oO
5. Item, Poenitentia differt a cautela: poenitentia enim non est cautela, nece converso. Cum igitur cautela sit respectu futuri, poenitentia non erit ejusdem, ut videtur.
6. Item, Pcenitere non est poenitentia: ergo diffinitio poenitentiae non est diffini-. tio ejus quod est poenitere : sed statim in Littera dicitur, quod poenitere est anteacta mala deflere, et flenda non committere : quod penitus idem est cum priori diffinitione : ergo videtur, quod peccet Magister in Littera.
7. Item, Videtur quod partes hujus diffinionis male ordinentur : quia Augustinus in libro de Feclesiasticis dogmatibus diffinit eam sic: "Poenitentia vera est, peenitenda non admittere et admissa de-- flere." Ergo quod erat respectu futuri, deberet esse prior pars in ordine diffinionis: et id quod est respectu preteriti, deberet esse posterior.
Uuterivs hic queritur, Utrum conveniat hac diffinitio poenitentiae sacramento, vel poenitentia: virtuti ?
Videtur autem, quod non sacramento : quia Sacramento essentiale est esse signum et causam : nihil autem autem hic poni- nitur quod sit causa et signum secundum quod. hujusmodi: ergo non est data de poenitentia prout est sacramentum.
2. Item, Poenitentia sacramentum, ut infra dicitur, habet partes, contritionem, et confessionem, et satisfactionem : et nihil ponitur quod respondeat confessioni et satisfactioni ergo de sacramento poenitentiae data non est haec diffinitio.
Contra : Omnibus quibus injungitur poenitentia a sacerdote, specialiter precipitur ut plangant preeterita, et futura non commitiant : ergo videtur, quod illud quod ille dicit, de sacramento pcnitentiae intelligatur.
SoLutio. Dicendum, quod hac diffinitio data est per effectum, et non est diffinitio proprie loquendo, sed qualiscumque assignatio : est enim actus effectus habitus, eo quod habitus movet liberum arbitrium nature ad talem actum. Et tangit duo quae sunt pesnitentiae secundum actum exercite. Unum quod est essentiale, et hoc est preeterita mala plangere : et alterum quod coexistit illi, ut id quod est essentiale, sit efficax : et hoc est plangenda non committere : et ideo quidam antiqui dixerunt, quod hoc est fundamentum ad primum, quia sine illo primum nihil valet.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de diffinitionibus datis per essentiam diffiniti hec autem est data per proprium effeetum.
Et si objicitur, quod causa prior est effectu, et ideo non est diffinienda causa per effectum. Dicendum, quod duplex est prioritas, scilicet quoad nos, et simpliciter : simpliciter quidem causa prior est effectu : quoad nos autem prior potest esse effectus, quam causa. Et sic data est diffinitio, quae assignatio quedam est ex prioribus quoad nos.
Ad aliud dicendum, quod plangere di- citur breviter dolere actu vel habitu : et est essentialis actus posnitentiae, et ideo ponitur in ejus diffinitione. Et bene concedendum est hoc quod inducitur per objectionem factam secundum quod dolor semper supponitur in poenitente, cui semper essentialiter conjungitur dolere.
Ad Hoc quod objicitur in contrarium, dicendum quod natura dolere est ante infusionem gratiaee, licet tempore simul sint dolere ex informatione gratiae, et gratia infusio. Dico autem natura secundum quod natura dicitur materia : et hoc patet ex hoc quod dicunt Doctores, scilicet quod quatuor exiguntur ad justificationem impii, scilicet motus liberi arbitrii in peccatum, et motus liberi arbitrii in Deum, et remissio culpe, et gratiae infusio. Motus autem liberi arbitrii in peccatum est detestatio cum dolore. Et sic patet quod cum hic diffiniatur poenitentia ex prioribus quoad nos, quod dolor natura praecedit gratiam, secundum quod natura materia est, ut prius notet prioritatem ex parte subjecti et materia.
Ad id autem quod objicitur contra hoc, dicendum quod falsum supponitur in objectione : quia licet inter instans et instans sit tempus secundum Aristotelem, non tamen inter instans et tempus est tempus : sicutinter punctum et punctum est linea, non tamen inter punctum et lineam : et ita dico, quod inter instans infusionis gratiae, et tempus in quo meritorie dolet poenitens, nihil est medium.
Ad id autem quod objicitur de Glossa super Mattheum, dupliciter potest responderi. Uno quidem modo,quod loquitur Glossa de gratia gratis data, quae est fides informis, quae ante oculos ponit poenas et cetera hujusmodi: et tunc nullam vim habet objectio. Aliter potest dici, quod loquitur de gratia gratum fa: et tunc dicendum, quod infusio gratia praecedit dolorem, non tempore, sed natura: aliter tamen sumendo naturam quam prius, scilicet pro forma : unde infusio gratiae praecedit dolorem simpliciter, dolor autem infusionem gratiae quoad nos, et ex parte materie.
Ad noc quod ulterius objicitur de hoc quod dicit, "Preterita mala, etc." Dicendum, quod planctus non est de peccatis prout sunt in perpetratione, sed potius prout perpetratio peccati aliquo modo antecedit (alias, causat) peccata quoad existere in subjecto : sicut dicitur communiter, quod peccatum transit actu, et manet reatu: et hoc etiam in pracedentibus est notatum.
Ad aliud dicendum, quod non oportet Semper voluntatem nostram conformare divine voluntati in volito : sed, sicut notavimus super finem libri primi Sententiarum, sufficit quandoque conformare voluntatem nostram voluntati divine secundum causam efficientem : ut scilicet velimus hoc quod Deus vult nos velle : et hoc modo conformat poenitens.
Ad aliud dicendum, quod pcenitens simpliciter vult non fecisse peccatum : licet enim respectu futuri sit contingens, et necessarium ex preterito (dico autem necessarium per accidens), tamen illud necessarium causaltum est a nostra voluntate, et ideo non est necessarium nisi secundum quid: et de hujusmodi potest esse voluntas simpliciter ut sint, vel non sint.
Ad id quod ulterius queritur de hoc guod dicitur, "Afala, etc." Dicendum, quod: plangit mala quae simpliciter non sunt, sed suntsecundum quid, scilicet in recordatione, et secundum elfectum qui est reatus poene: et per hoc patet, quod nec stultus est sic plangens, nec contrarietatem ad gratiam habens.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicen dum quod hoc quod dicit, "Plangenda non committere," refertur ad proposi. tum, id est, quod habeat propositum de coetero non peccandi : et ideo hoc coexj. stit poenitentia : quia sicut in aliis sa. cramentis semper aliquid exigit sacra. mentum quod removeat fictionem, quam refugit Spiritus sanctus : et hoc ideo est apponendum in diffinitione quae est ex his quae sunt priora quoad nos, ut prius dictum est.
Et per hoc patct solutio ad sequentia ; quia non est essentiale, et tamen quoad effectum poenitentia consequendum, ne sit poenitens fictus, necesse est ut coexistat pcenitentiae in pcenitente : et ideo apponitur a Sanctis in notilicatione panitentie.
Ad aliud dicendum, quod ista diffinitio non est data per essentiam, sed potius per effectum, ut dictum est : infra enim ait idem esse poenitere, ubi notat essentiam,
Ad aliud dicendum, quod Augustinus respicit ordinem partium ex parte peenitentis : quia in illo prius est removere obstaculum, et deinde poni pcenitentiam : Ambrosius autem ordinat partes secundum quod sunt magis essentiales peenitentie.
Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio convenit poenitentia in quantum est virtus, et in quantum est sacramentum : est enim virtus movens liberum arbitrium ad opus quod est flere peccatum, et eadem est sacramentum secundum quod causalitatem trahit a signo et a vi clavium : a signo, dico, aliquo exteriori, de quo inferius erit sermo.
Si autem objiciatur, quod diversorum diversum est esse, et diffinitio notat essentiam, et virtus et sacramentum sunt diversa secundum esse. Dicendum, quod in hacobjectione multa falsa supponuntur. Primum est, quod nihil prohibet idem diversificatum esse de esse diversorum, sicut poenitere in ratione actus, et in ra- tione actus manifestari in signis. Secundum est, quod illa diffinitio non dicit esse, ut habitum est. Tertium est, quia poenitentia virtus, et ponitentia sacramentum non sunt diversa subjecto, sed ratione {solum, et esse quod conseruitur rationem illam : quia virtus est, ut est movens liberum arbitrium ad opus : sed sacramentum poenitentia, prout conjungitur signis quibusdam significantibus et causantibus gratiam interiorem, quae ordinatur contra actuale peccatum. Et per hoc patet solutio ad totum,
Deinde queritur de illa parte +, in qua Magister elidit errores qui sunt circa penitentiam : quae dividitur in duas partes, secundum duos errores qui fuerunt contra poenitentiam. Primus est eorum qui dixerunt vere poenitentem non posse cadere : ethic eliditur in residuo hujus distinctionis. Secundus est eorum qui dicunt, quod aliquis manens in uno peccato, potest facere poenitentiam de alio : et hic eliditur in sequenti distinctione XV, que incipit ibi, A, "Ht sicut in predicits auctoritatibus illorum error convincitur, etc."
Prima pars subdividitur in tres partes : in quarum prima Magister ponit quasdam auctoritates ex quibus error primus videtur confirmari et probari. In secunda autem respondet illis auctoritatibus inductis, ibi, C, "Illad autem quod Ambrosius ait, Reprehenduntur, etc." In tertia confirmat solutionem suam per auctoritates, ibi, D, "Quod vero poenitentia non tantum semel agatur, etc."
On this page